|
1. Postquam ostendit philosophus quomodo oportet investigare quod
quid est, hic ostendit quomodo oportet investigare propter quid. Et
circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo oporteat investigari
propter quid; secundo, movet quasdam quaestiones circa ipsum propter
quid; ibi: de causa autem et cuius est causa et cetera. Circa primum
duo facit: primo, ostendit quomodo alicuius quaestionis propositae
possit investigari propter quid; secundo, ostendit quomodo diversae
quaestiones communicant in propter quid; ibi: eadem autem problemata
et cetera. Circa primum duo facit: primo, docet accipere propter
quid, accipiendo commune univocum; secundo, accipiendo commune
analogum; ibi: amplius autem alius modus et cetera. Circa primum duo
facit: primo, docet investigare propter quid, accipiendo commune
univocum, quod est genus nominatum; secundo, accipiendo quodcunque
aliud commune; ibi: nunc quidem igitur et cetera.
2. Dicit ergo primo quod ad hoc quod habeamus propter quid circa
singula problemata quae ponuntur, oportet considerare divisiones et
subdivisiones, et sic ad singula procedere disputando, supposito
communi genere. Ut si aliquis velit considerare propter quid aliquid
conveniat aliquibus animalibus, oportet accipere qualia sunt quae
conveniunt omni animali. Quibus acceptis, oportet iterato accipere
secundum divisionem qualia sunt quae consequuntur primo ad aliquod
commune, quod sub animali continetur, puta qualia consequuntur ad
omnem avem: et sic semper debemus procedere accipiendo illud quod est
primum, in quod scilicet fit immediate divisio; quod etiam supra
observabatur in divisionibus quibus proceditur ad investigandum quod
quid est. Sic autem procedendo manifestum est quod semper poterimus
dicere propter quid aliqua insunt his quae continentur sub aliquo
communi; ut si velimus scire propter quid aliqua insunt homini et
equo, puta somnus et vigilia. Sit ergo animal in quo a, quod est
medium; b autem, idest maior extremitas, accipiatur pro his quae
inhaerent omni animali, sicut somnus et vigilia; quaedam autem
animalium species, puta homo, equus, bos, accipiantur ut minor
extremitas, scilicet cde. Sic igitur manifestum est propter quid b,
idest somnus vel vigilia sit in d, puta in homine, quia propter a,
idest propter hoc quod homo est animal. Et similiter est faciendum in
aliis, et in omnibus est eadem ratio observanda. Huiusmodi autem
documenti ratio est, quia subiectum est causa propriae passionis. Et
ideo si volumus investigare causam alicuius passionis, propter quam
insit quibusdam rebus inferioribus, oportet accipere commune quod est
proprium subiectum, per cuius definitionem accipitur causa illius
passionis.
3. Deinde cum dicit: nunc quidem igitur etc., ostendit quomodo
oportet investigare propter quid est, reducendo in aliquod commune,
quod non sit genus nominatum; et dicit quod ea quae supra dicta sunt,
dicuntur secundum illa communia, quibus nomina sunt assignata; sed
oportet non solum in talibus considerare, sed et si quid aliud appareat
commune quod insit aliquibus, etiamsi non sit genus, vel si non sit
nominatum. Deinde oportet considerare ad quae hoc commune
consequatur, et quae sunt illa quae consequuntur ad hoc commune
innominatum acceptum. Sicut habere cornua est quoddam commune, cui
non est nomen impositum, et quod non est genus. Ad hoc autem commune
sequuntur duo: quorum unum est, quod omne animal habens cornua habet
multos ventres propter necessitatem ruminationis; quorum unus vocatur
echinus, in interioribus existens, asper et capedines habens, ut
dicitur in libro de historiis animalium. Aliud autem quod consequitur
ad animalia habentia cornua, est quod non habeant dentes in utraque
mandibula, sed solum in inferiori, quia materia dentium convertitur in
cornua. Item considerandum est ad quae animalia consequatur habere
cornua, puta bovem et cervum. Sic enim manifestum erit propter quid
haec animalia habent illas proprietates, quia scilicet habent cornua.
4. Deinde cum dicit: amplius autem alius modus etc., ostendit
investigare propter quid reducendo ad aliquod commune analogum; et
dicit quod alius modus investigandi propter quid est eligere commune
secundum analogiam, idest proportionem. Contingit enim unum accipere
analogum, quod non est idem secundum speciem vel genus; sicut os
sepiarum, quod vocatur sepion, et spina piscium, et ossa animalium
terrestrium. Omnia enim ista conveniunt secundum proportionem, quia
eodem modo se habent spinae ad pisces sicut ossa ad terrestria
animalia. Ad hoc autem commune analogum quaedam consequuntur propter
unitatem proportionis, sicut si communicarent in una natura generis vel
speciei, sicut esse coopertum carnibus.
5. Deinde cum dicit: eadem autem problemata sunt etc., ostendit
quomodo multa problemata conveniunt in eo quod est propter quid: et
primo, quantum ad unitatem medii; secundo, quantum ad ordinem
mediorum; ibi: alia autem et cetera. Dicit ergo primo quod quaedam
problemata sunt eadem, in quantum scilicet conveniunt in eo quod est
propter quid. Uno quidem modo propter hoc quod habent idem medium;
sicut per hoc medium quod est antiperistasis, idest contra-resistentia
vel repercussio, multa demonstrantur. Sunt autem quaedam media eadem
non simpliciter, sed genere, quae quibusdam differentiis
diversificantur, quae sumuntur vel ex diversitate subiectorum, vel ex
diversitate modi fiendi. Sicut si quaeratur propter quid fit echo,
aut propter quid apparet, scilicet aliquid in speculo, vel propter
quid generatur iris. Omnia enim ista sunt idem problema quantum ad
medium propter quid, quod est idem genere: omnia enim causantur ex
repercussione. Sed repercussiones differunt specie. Nam echo fit per
repercussionem aeris moti a corpore sonante ad aliquod corpus concavum;
apparitio autem rei in speculo fit propter hoc quod immutatio medii
repercutitur ad speculum; iris autem fit propter hoc quod radii solares
repercutiuntur ad vapores humidos.
6. Deinde cum dicit: alia autem ex eo quod medium etc., ostendit
quomodo problemata conveniunt in propter quid secundum ordinationem
mediorum; et dicit quod quaedam alia problemata sunt, quae differunt
ad invicem ex eo quod habent diversa media, quorum unum est sub
altero. Et ponit exemplum, utpote si quaeratur propter quid Nilus in
fine mensis, scilicet lunaris, magis inundat. Huius enim ratio est,
quia finis mensis est magis pluvialis. Quare autem hoc sit, accipitur
per aliud medium; propter hoc scilicet quod tunc deficit luna, quae
habet dominium super humores, et ideo, deficiente lumine eius, magis
commoventur vapores in aere, ex quo causatur pluvia. Et sic patet
quod ista duo media sic se habent ad invicem, quod unum eorum est sub
alio.
|
|