|
1. Postquam philosophus ostendit quomodo oportet investigare propter
quid, hic movet duas quaestiones circa ipsum propter quid, quarum
prima est de coexistentia causae ad causatum, secunda pertinet ad
unitatem causae; ibi: utrum autem contingat et cetera. Circa primum
tria facit: primo, proponit quaestionem; secundo, obiicit; ibi: si
enim non est etc.; tertio, solvit; ibi: aut contingit unius et
cetera.
2. Dicit ergo primo quod de causa et causato potest aliquis dubitare
utrum quando est unum eorum, sit et aliud. Quae quidem quaestio non
est intelligenda quantum ad simultatem temporis, sed quantum ad
simultatem consecutionis, utpote si posito uno consequatur aliud vel
simul tempore, vel prius et post. Et ponit duo exempla. In quorum
uno causa tempore praecedit causatum: nam lata folia habere est causa
quod fluant folia alicuius arboris; non autem habere lata folia et
folia fluere sunt simul tempore. In alio autem exemplo causa et
causatum sunt simul tempore, sicut interpositio terrae simul tempore
est cum defectu lunae. Est ergo quaestio utrum ad unum istorum
consequatur aliud.
3. Deinde cum dicit: si enim non aliqua etc., obiicit ad
propositam quaestionem, ostendens quod causa et causatum semper simul
sunt secundum consequentiam; et ponit ad hoc duas rationes. Quarum
prima sumitur ex ratione causae et causati; et dicit quod omne causatum
oportet quod habeat aliquam causam. Unde si posito isto causato, non
simul ponitur quod ista eius causa sit, sequitur quod sit eius aliqua
alia causa; et hoc ideo, quia necesse est quod causatum simul sit cum
aliqua causa. Sicut ad hoc quod est terram esse in medio, sequitur
quod luna deficiat; et ad hoc quod est arborem habere lata folia,
sequitur quod folia eius fluant. Si ergo non est dare aliam causam,
sequitur quod simul sit hoc causatum cum hac causa.
4. Secundam rationem ponit ibi: et si demonstrentur per altera
etc., quae quidem sumitur ex hoc quod causa et causatum per invicem
demonstrantur. Et circa hoc tria facit: primo, ponit rationem;
secundo, removet errorem qui posset consequi; ibi: si autem non
contingit etc.; tertio, probat quoddam quod supposuerat; ibi: quod
autem non deficere et cetera.
5. Circa primum dicit quod etiam manifestum est quod causa et
causatum simul se consequuntur, si hoc verum est, quod per invicem
demonstrentur; quia ad medium demonstrationis ex necessitate sequitur
conclusio. Quod autem per invicem demonstrentur, probat in praedicto
exemplo. Sit enim folium fluere in quo a, quae est maior extremitas;
latum folium habere in quo b, quod est medium; vites vero accipiantur
in quo c, quod est minor extremitas. Sic igitur in b est a, quia
omne quod habet latum folium, folio fluit; in c autem est b, quia
omnis vitis habet lata folia; et sic concluditur quod a est in c,
idest quod omnis vitis folio fluit. Et in toto hoc processu causa
accipitur pro medio, et sic causatum per causam demonstratur.
Contingit autem et e converso demonstrare causam per causatum,
scilicet quod vitis habet lata folia per hoc quod fluit folio.
Accipiatur enim lata folia habere quasi maior extremitas, quae est d;
fluere folio quasi medium, quod est e; vitis vero minor extremitas,
quae est z. Sic igitur e est in z, quia omnis vitis fluit folio; d
autem est in e, quia scilicet omne quod fluit folio, habet lata
folia; et ex hoc concluditur quod omnis vitis sit lati folii, et
accipitur pro causa in consequendo folio fluere.
6. Deinde cum dicit: si autem non contingit etc., excludit quemdam
errorem, qui posset sequi ex praemissis, ut scilicet eadem ratione
unum praedictorum demonstretur ex alio. Sed ipse excludens hoc dicit
quod si non contingit quod aliqua duo sint sibi invicem causae,
scilicet in eodem genere (eo quod causa est prior eo cuius est causa;
non autem contingit idem esse prius et posterius eodem modo); cum
causa defectus lunae sit terram esse in medio, non est possibile quod
defectus lunae sit causa eius quod terra sit in medio. Si igitur
demonstratio quae est per causam, est demonstratio propter quid, quae
autem non est per causam, est ipsius quia, ut in primo habitum est;
sequitur quod ille qui per defectum lunae demonstrat quod terra sit in
medio, cognoscit quidem quia, non propter quid.
7. Deinde cum dicit: quod autem non deficere etc., probat quod
supposuerat, scilicet quod interpositio terrae sit causa defectus, et
non e converso; et dicit manifestum esse quod lunam deficere non est
causa eius quod est terram esse in medio, sed e converso; quia in
ratione eclipsis ponitur quod terra sit in medio, ut supra dictum est.
Cum igitur quid et propter quid sint idem, manifestum est quod
defectus lunae cognoscitur per interpositionem terrae, sicut per medium
propter quid, et non e converso.
8. Deinde cum dicit: aut contingit unius plures causas etc.,
solvit praemissam quaestionem ostendens in quibus verum sit quod causa
et causatum semper se consequantur, et in quibus non. Et circa hoc
duo facit: primo, ostendit in quibus non sit verum; secundo, in
quibus sit verum; ibi: aut si semper et cetera. Dicit ergo primo
quod contingit aliquid unum commune habere plures causas secundum quod
convenit diversis, sicut esse vituperabile convenit audaci propter
excessum, timido autem propter defectum. Accipiatur ergo quod aliquod
unum praedicetur de pluribus primo et immediate, et praedicetur a de b
primo, et similiter de c, sicut esse vituperabile de superabundantia
et defectu; et ista duo, scilicet c et b, praedicentur de d et e,
sicut superabundantia convenit audaci, defectus autem timido.
Praedicabitur itaque a de d et e, quia tam audax quam timidus est
vituperabilis. Causa autem quod a sit in d est ipsum b: est enim
audax vituperabilis propter superabundantiam. Quod autem a insit ipsi
e, causa est ipsum c: timidus enim vituperabilis est propter
defectum. Patet ergo quod cum causa sit, necesse est rem esse; quia
sive a sit superabundantia, sive defectus, necesse est aliquid esse
vituperabile. Sed existente re, necesse est quidem quod aliqua
causarum sit, non tamen necesse est quamlibet causam esse. Sicut
posito quod aliquid sit vituperabile, non est necesse quod sit in
superabundantia, sed necesse est quod sit vel in superabundantia vel in
defectu.
9. Deinde cum dicit: aut si semper est universale etc., ostendit
in quibus necesse sit simul se consequi causam et causatum; et dicit
quod si aliquid quaeratur in universali, et accipiatur tam causa quam
id cuius causa quaeritur, in universali; tunc oportet quod ad causam
semper sequatur effectus, et ad effectum causa. Sicut hoc quod est
fluere folio, non convenit primo pluribus, ut erat in praemisso
exemplo, sed determinate uni primo communi, quamvis illius communis
sint multae species, quibus universaliter convenit quod fluunt folio;
puta si accipiamus vel plantas vel tales plantas, scilicet lata folia
habentes. Unde in omnibus istis oportet accipere aequale medium, ita
quod convertatur causa et id cuius est causa. Sicut si quaeramus quare
arbores fluant folio; si accipiatur causa huius esse propter hoc quod
humidum est condensatum et sic facilius est desiccabile, sequetur quod
si causatum sit, quod etiam causa sit; puta si fluit arbor, oportet
quod sit condensatio humoris. Et e converso, oportet quod posita
causa in tali subiecto ponatur effectus; ut puta si condensatio humoris
est, non in quacunque re sed in arbore, sequitur quod folio fluat.
|
|