|
1. Postquam philosophus ostendit quod omnis quaestio est quodammodo
quaestio medii, quod quidem est quod quid est et propter quid, hic
incipit manifestare qualiter medium nobis innotescat; et dividitur in
partes duas: in prima parte ostendit quomodo quod quid est et propter
quid se habent ad demonstrationem; in secunda parte ostendit quomodo
oporteat investigare quod quid est et propter quid; ibi: quomodo autem
oportet venari et cetera. Prima autem pars dividitur in partes duas:
in prima, manifestat quomodo se habeat ad demonstrationem ly quid est;
in secunda, manifestat quomodo se habeat ad demonstrationem ly propter
quid, quod significat causam; ibi: quoniam autem scire opinamur cum
sciamus causam et cetera.
2. Circa primum duo facit: primo, dicit de quo est intentio;
secundo, prosequitur propositum; ibi: principium autem sit futurorum
et cetera. Dicit ergo primo quod quia omnis quaestio, ad cuius
determinationem demonstratio inducitur, est quaestio medii, quod est
quid et propter quid, oportet primo dicere per quem modum hoc ipsum
quod quid est nobis ostendatur, utrum scilicet per demonstrationem,
vel per divisionem, vel quovis alio modo. Et iterum oportet dicere
quis sit modus reducendi ea quae apparent de re, ad quod quid est. Et
quia definitio est oratio significans quod quid est, oportet etiam
scire quid sit definitio et quae sint definibilia. In his autem hoc
ordine procedemus: primo quidem opponendo; secundo autem veritatem
determinando.
3. Deinde cum dicit: principium autem sit futurorum etc.,
exequitur propositum ordine praedicto. Unde primo, procedit circa
praemissa disputative opponendo; secundo, veritatem determinando;
ibi: iterum autem speculandum est quid horum et cetera. Circa primum
duo facit: primo, procedit disputando de ipsa definitione, quae
significat quod quid est; secundo, de ipso quod quid est per
definitionem significato; ibi: ipsius autem quid est utrum syllogismus
et cetera. Circa primum tria facit: primo, inquirit disputative
utrum omnium quorum est demonstratio, sit definitio; secundo, utrum e
converso omnium quorum est definitio, sit demonstratio; ibi: quid
autem cuius est definitio etc.; tertio, utrum alicuius eiusdem sit
definitio et demonstratio; ibi: sed utrum si non omnis et cetera.
Circa primum duo facit: primo, dicit de quo est intentio; secundo,
exequitur propositum; ibi: dubitabit enim utique aliquis et cetera.
Dicit ergo primo quod inter ea quae in futurum dicenda sunt,
principium oportet sumere ab eo quod est convenientissimum habitarum,
idest consequentium rationum. Quod quidem est de hoc quod posset
aliquis dubitare utrum contingat idem et secundum idem scire per
definitionem et demonstrationem.
4. Deinde cum dicit: definitio quidem enim quod quid est etc.,
probat quod non omnium quorum est demonstratio, sit definitio. Et hoc
quadrupliciter. Primo quidem, quia definitio est indicativa eius quod
quid est; omne autem quod pertinet ad quod quid est, praedicatur et
affirmative et universaliter; ergo definitio est solum eorum contentiva
sive significativa, quae praedicantur affirmative et universaliter.
Sed non omnes syllogismi sunt demonstrativi conclusionum affirmativarum
universalium; sed quidam sunt negativi, puta omnes qui sunt in secunda
figura; quidam vero particulares, puta omnes qui sunt in tertia
figura. Non ergo omnium est definitio, quorum est demonstratio.
5. Secundo, ibi: postea neque eorum quae sunt etc., ostendit idem
dicens quod neque definitio etiam potest esse omnium eorum quae
concluduntur per syllogismos affirmativos, quod contingit esse solum in
prima figura, sicut demonstrative syllogizatur quod omnis triangulus
habet tres angulos aequales duobus rectis. Huius autem quod dictum
est, scilicet quod non omnium quae sic syllogizantur, possit esse
definitio, ratio est, quia scire aliquid demonstrative nihil aliud est
quam demonstrationem habere. Ex quo patet quod si omnium horum
scientia solum per demonstrationem habetur, non est eorum definitio.
Ea enim quorum est definitio, cognoscuntur per definitionem.
Sequeretur igitur quod aliquis non habens horum demonstrationem sciret
ea; eo quod nihil prohibet aliquem habentem definitionem non simul
habere demonstrationem; quamvis definitio sit demonstrationis
principium. Non enim quicunque cognoscit principia, scit conclusionem
deducere demonstrando.
6. Tertio, ibi: sufficiens autem fides est etc., ostendit idem
per inductionem, ex qua potest fieri praemissae conclusionis sufficiens
fides: quia demonstratio est eorum quae per se insunt, ut patet ex his
quae in primo habita sunt. Nullus autem unquam cognovit per
definitionem neque aliquid eorum quae per se insunt, neque etiam
aliquid eorum quae per accidens insunt; non quod accidentium, quae per
se vel per accidens insunt, non possunt esse aliquae definitiones, ut
habetur in VII Metaph.; sed quia eius quod est inesse per se vel
per accidens, quod syllogismus concludit, nullus unquam dedit
definitionem.
7. Quarto, ibi: amplius si definitio substantiae etc., ostendit
idem per rationem, quia definitio est notificatio substantiae: tum
quia substantia principaliter definitur, accidens vero per posterius,
definitione quae est per additamentum, ut habetur in VII Metaph.;
tum etiam quia accidens non definitur, nisi quatenus significatur per
modum substantiae per aliquod nomen. Haec autem de quibus sunt
demonstrationes, non sunt substantiae, nec per modum substantiae
significantur, sed per modum accidentium, scilicet secundum inesse
aliquid alicui. Unde concludit non esse possibile quod definitio sit
omnis eius cuius est demonstratio.
8. Deinde cum dicit: quid autem cuius est definitio etc., inquirit
an e converso demonstratio sit omnis eius cuius est definitio. Et
ostendit quod non, duplici ratione; quarum prima iam supra tacta est.
Unius enim, in quantum est unum, videtur esse una scientia, idest
unus modus cognoscendi. Unde si id quod est demonstrabile, vere
scitur per hoc quod habetur demonstratio de eo, sequitur quoddam
impossibile si per definitionem sciri possit; quia habens definitionem
sciret aliquid demonstrabile absque hoc quod haberet demonstrationem:
quod videtur inconveniens. Et haec ratio fuit secundo posita inter
praemissas.
9. Secundam rationem ponit ibi: amplius principia demonstrationum et
cetera. Definitiones enim sunt principia demonstrationum, ut in primo
habitum est; sed principia non sunt demonstrabilia, quia sic
sequeretur quod principiorum essent principia, et quod demonstrationes
in infinitum procederent; quod est impossibile, ut in primo ostensum
est. Unde sequitur quod definitiones sint indemonstrabiles, tanquam
quaedam prima principia in demonstrationibus. Et sic non omnium quorum
est definitio, est demonstratio.
10. Deinde cum dicit: sed utrum si non omnis etc., inquirit utrum
sit possibile quod alicuius eiusdem sit definitio et demonstratio, etsi
non omnis eiusdem. Et ostendit quod non, tribus rationibus. Quarum
prima est, quia definitio est manifestativa eius quod quid est et
substantiae, idest essentiae cuiuslibet rei. Demonstrationes autem
hoc non manifestant, sed supponunt; sicut in mathematicis
demonstrationibus arithmeticae supponitur quid est unitas et quid est
impar; et simile est etiam in aliis demonstrationibus. Ergo non est
eiusdem demonstratio et definitio.
11. Secundam rationem ponit ibi: amplius omnis demonstratio etc.;
quae talis est. In eo quod per demonstrationem concluditur,
praedicatur aliquid de aliquo vel affirmative vel negative: sed in
definitione non praedicatur aliquid de aliquo; sicut in hac
definitione, homo est animal bipes, neque animal praedicatur de
bipede, neque bipes de animali. Et similiter in hac definitione,
circulus aut triangulus est figura plana, nec planum praedicatur de
figura, neque e converso. Si enim partes definitionis adiungerentur
sibi invicem, oporteret quod praedicatio intelligeretur per modum
convenientem definitioni, scilicet in eo quod quid est. Hoc autem non
videmus. Nec enim genus praedicatur in eo quod quid est de
differentia, neque e converso. Non ergo eiusdem est definitio et
demonstratio.
12. Tertiam rationem ponit ibi: amplius alterum est quod quid est
etc.; et dicit quod alterum est manifestare quod quid est et quia
est, ut patet in differentia quaestionum supra posita: sed definitio
ostendit de aliquo quid est; demonstratio autem ostendit affirmative
vel negative aliquid esse de aliquo vel non esse. Videmus autem quod
alterius rei alia est demonstratio, nisi illa duo se habeant ad invicem
sicut totum et pars; quia tunc una et eadem esset demonstratio de
utroque. Sicut demonstrato quod triangulus habet tres angulos aequales
duobus rectis, similiter etiam ostensum est de isoscele, qui se habet
ad triangulum sicut pars ad totum. Sed non ita est in his duobus,
quia est et quid est: neutrum enim est pars alterius.
13. Ostensum est igitur quod nec omnis cuius est definitio, sit
demonstratio, neque e converso. Et ex hoc ulterius concludi potest
quod nullius eiusdem sint; et quod definitio et demonstratio neque sint
idem, neque unum sit in alio sicut pars subiectiva in suo toto; quia
oporteret quod etiam ea quorum sunt, se haberent per modum totius et
partis, ita scilicet quod omne definibile esset demonstrabile, aut e
converso. Quod supra improbatum est. Ultimo epilogando concludit
usque ad hoc processum esse opponendo.
|
|