|
1. Postquam philosophus ostendit quomodo cognoscatur illud quod est
principium demonstrationis sicut medium, scilicet quid et propter
quid, hic ostendit quomodo cognoscantur prima principia demonstrationis
communia. Et primo, dicit de quo est intentio; secundo, exequitur
propositum; ibi: quod quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo quod
ex his quae sequuntur, manifestum erit de principiis primis
indemonstrabilibus, qualiter eorum cognitio fiat in nobis, et quo
habitu cognoscantur; hoc tamen ordine observato, ut prius circa hoc
dubitationes ponamus.
2. Deinde cum dicit: quod quidem igitur non contingit scire etc.,
exequitur propositum. Et circa hoc duo facit: primo, movet
dubitationem; secundo, solvit; ibi: necesse itaque est habere et
cetera. Circa primum tria facit: primo, praemittit quoddam ex quo
ostenditur necessitas huiusmodi inquisitionis; secundo, movet
quaestiones; ibi: immediatorum autem etc.; tertio, obiicit ad
quaestionem; ibi: si quidem et cetera. Dicit ergo primo quod iam
supra dictum est, quod non contingit aliquid scire per
demonstrationem, nisi praecognoscantur prima principia immediata. Et
ideo ad scientiam quae est de demonstratione, utile est ut sciatur
qualiter prima principia cognoscantur.
3. Deinde cum dicit: immediatorum autem cognitio etc., movet
dubitationes tres circa praedictam cognitionem principiorum. Quarum
prima est, utrum omnium immediatorum principiorum sit eadem cognitio
vel non. Secunda dubitatio est, utrum omnium immediatorum
principiorum sit scientia vel nullorum, aut quorumdam sit scientia,
aliorum vero aliud genus cognitionis. Tertia quaestio est, utrum
habitus istorum principiorum fiant in nobis, cum prius non fuerint,
vel semper in nobis fuerunt, sed tamen nos latebat.
4. Deinde cum dicit: si quidem igitur habemus ipsos etc., obiicit
ad quaestionem ultimam, ad quam aliae ordinantur. Et primo obiicit ad
unam partem; et dicit quod est inconveniens dicere quod habeamus
habitus horum principiorum, et lateat nos. Manifestum est enim quod
illi qui habent cognitionem principiorum, habent certiorem cognitionem
cognitione quae est per demonstrationem. Sed cognitio quae est per
demonstrationem, non potest haberi ita quod lateat habentem. Dictum
est enim in principio huius libri, quod ille qui habet scientiam, scit
quod impossibile est aliter se habere. Ergo multo minus potest esse
quod aliquis habeat cognitionem principiorum immediatorum, et lateat
ipsum. Quod tamen inconveniens sequeretur, si habitus huiusmodi
inessent, et laterent.
5. Secundo, ibi: si autem accipimus etc., obiicit ad contrarium.
Si enim aliquis dicat quod accipimus de novo habitus principiorum, cum
prius eos non habuerimus, relinquitur ulterius dubitatio qualiter
possimus huiusmodi principia de novo cognoscere et addiscere, et hoc
non ex aliqua praeexistenti cognitione; impossibile est enim aliquid
addiscere nisi ex praeexistenti cognitione, sicut etiam supra circa
demonstrationem diximus. Immediata autem principia ideo ex
praeexistenti cognitione addiscere non possumus, quia praeexistens
cognitio est certior, cum sit causa certitudinis his quae per eam
innotescunt. Nulla autem cognitio est certior cognitione huiusmodi
principiorum. Unde non videtur quod possimus ea cognoscere, cum prius
non cognoverimus.
6. Tertio, ibi: manifestum igitur est etc., concludit ex
praemissis duabus rationibus, quod neque possibile est semper habere
cognitionem horum principiorum, quae nos lateat; neque etiam possibile
est quod in nobis generetur de novo talis cognitio, omnimoda ignorantia
praecedente, et non habito aliquo alio habitu.
7. Deinde cum dicit: necesse itaque est etc., solvit praemissas
quaestiones. Et primo, solvit ultimam; secundo, solvit duas
primas; ibi: quoniam autem eorum qui circa intellectum et cetera.
Circa primum duo facit: primo, solvit dubitationem; secundo,
manifestat solutionem positam; ibi: quod autem dictum est olim et
cetera. Circa primum tria facit: primo, proponit quod oportet
aliquid cognoscitivum in nobis praeexistere; secundo, ostendit quid
sit illud; ibi: videtur autem etc.; tertio, ostendit quomodo ex
praeexistenti cognoscitivo principio fiat in nobis principiorum
cognitio; ibi: ex sensu quidem et cetera. Dicit ergo primo quod
necesse est a principio in nobis esse quamdam potentiam cognoscitivam,
quae scilicet praeexistat cognitioni principiorum; non tamen talem quae
sit potior quantum ad certitudinem cognitione principiorum. Unde non
eodem modo principiorum cognitio fit in nobis ex praeexistenti
cognitione, sicut accidit in his quae cognoscuntur per
demonstrationem.
8. Deinde cum dicit: videtur autem hoc inesse etc., ostendit quid
sit illud principium cognoscitivum praeexistens. Et quantum ad hoc
ponit tres gradus in animalibus. Quorum primus est hoc, quod videtur
inesse communiter omnibus animalibus, quae omnia habent quamdam
connaturalem potentiam ad iudicandum de sensibilibus, quae vocatur
sensus, quae non acquiritur de novo, sed ipsam naturam consequitur.
9. Secundum gradum ponit ibi: cum autem insit sensus etc.; et
dicit quod cum sensus sit in omnibus animalibus, in quibusdam eorum
remanet aliqua impressio sensibilis, abeunte re sensibili, sicut
contingit in omnibus animalibus perfectis. In quibusdam autem hoc non
contingit, sicut in quibusdam animalibus imperfectis, sicut patet in
his quae non moventur motu progressivo. Et forte contingit quod circa
aliqua animalia remanet aliqua impressio quantum ad aliqua sensibilia,
quae sunt vehementiora, non autem quantum ad alia, quae sunt
debiliora. In quibuscunque igitur animalibus omnino nulla impressio
remanet sensibilium, huiusmodi animalia nullam cognitionem habent,
nisi dum sentiunt. Et similiter animalia in quibus nata est remanere
talis impressio, si circa aliqua sensibilia in eis non remaneat, non
possunt habere aliquam cognitionem nisi dum sentiunt. Sed animalia in
quibus inest huiusmodi remansio impressionis, contingit adhuc habere
quamdam cognitionem in anima praeter sensum; et ista sunt quae habent
memoriam.
10. Tertium gradum ponit ibi: multis igitur factis etc.; et dicit
quod cum multa sint talia animalia habentia memoriam, inter ea ulterius
est quaedam differentia. Nam in quibusdam eorum fit ratiocinatio de
his quae remanent in memoria, sicut in hominibus; in quibusdam autem
non, sicut in brutis.
11. Deinde cum dicit: ex sensu quidem igitur etc., ostendit
secundum praedicta quomodo in nobis fiat cognitio primorum
principiorum, et concludit ex praemissis quod ex sensu fit memoria in
illis animalibus, in quibus remanet impressio sensibilis, sicut supra
dictum est. Ex memoria autem multoties facta circa eamdem rem, in
diversis tamen singularibus, fit experimentum; quia experimentum nihil
aliud esse videtur quam accipere aliquid ex multis in memoria retentis.
Sed tamen experimentum indiget aliqua ratiocinatione circa
particularia, per quam confertur unum ad aliud, quod est proprium
rationis. Puta cum aliquis recordatur quod talis herba multoties
sanavit multos a febre, dicitur esse experimentum quod talis sit
sanativa febris. Ratio autem non sistit in experimento particularium,
sed ex multis particularibus in quibus expertus est, accipit unum
commune, quod firmatur in anima, et considerat illud absque
consideratione alicuius singularium; et hoc commune accipit ut
principium artis et scientiae. Puta quamdiu medicus consideravit hanc
herbam sanasse Socratem febrientem, et Platonem, et multos alios
singulares homines, est experimentum; cum autem sua consideratio ad
hoc ascendit quod talis species herbae sanat febrientem simpliciter,
hoc accipitur ut quaedam regula artis medicinae. Hoc est ergo quod
dicit, quod sicut ex memoria fit experimentum, ita etiam ex
experimento, aut etiam ulterius ex universali quiescente in anima
(quod scilicet accipitur ac si in omnibus ita sit, sicut est
experimentum in quibusdam. Quod quidem universale dicitur esse
quiescens in anima; in quantum scilicet consideratur praeter
singularia, in quibus est motus. Quod etiam dicit esse unum praeter
multa, non quidem secundum esse, sed secundum considerationem
intellectus, qui considerat naturam aliquam, puta hominis, non
respiciendo ad Socratem et Platonem. Quod etsi secundum
considerationem intellectus sit unum praeter multa, tamen secundum esse
est in omnibus singularibus unum et idem, non quidem numero, quasi sit
eadem humanitas numero omnium hominum, sed secundum rationem speciei.
Sicut enim hoc album est simile illi albo in albedine, non quasi una
numero albedine existente in utroque, ita etiam Socrates est similis
Platoni in humanitate, non quasi una humanitate numero in utroque
existente) ex hoc igitur experimento, et ex tali universali per
experimentum accepto, est in anima id quod est principium artis et
scientiae. Et distinguit inter artem et scientiam, sicut etiam in
VI Ethic., ubi dicitur quod ars est recta ratio factibilium. Et
ideo hic dicit quod si ex experimento accipiatur aliquod universale
circa generationem, idest circa quaecunque factibilia, puta circa
sanationem vel agriculturam, hoc pertinet ad artem. Scientia vero,
ut ibidem dicitur, est circa necessaria; et ideo si universale
consideretur circa ea quae semper eodem modo sunt, pertinet ad
scientiam, puta circa numeros vel figuras. Et iste modus qui dictus
est, competit in principiis omnium scientiarum et artium. Unde
concludit quod neque praeexistunt in nobis habitus principiorum, quasi
determinati et completi; neque etiam fiunt de novo ab aliquibus
notioribus habitibus praeexistentibus, sicut generatur in nobis habitus
scientiae ex praecognitione principiorum; sed habitus principiorum
fiunt in nobis a sensu praeexistente. Et ponit exemplum in pugnis quae
fiunt per reversionem exercitus devicti et fugati. Cum enim unus eorum
perfecerit statum, idest immobiliter ceperit stare et non fugere,
alter stat adiungens se ei, et postea alter, quousque tot congregentur
quod faciant principium pugnae. Sic etiam ex sensu et memoria unius
particularis, et iterum alterius et alterius, quandoque pervenitur ad
id quod est principium artis et scientiae, ut dictum est.
12. Posset autem aliquis credere quod solus sensus, vel memoria
singularium sufficiat ad causandum intelligibilem cognitionem
principiorum, sicut posuerunt quidam antiqui, non discernentes inter
sensum et intellectum; et ideo ad hoc excludendum philosophus subdit
quod simul cum sensu oportet praesupponere talem naturam animae, quae
possit pati hoc, idest quae sit susceptiva cognitionis universalis,
quod quidem fit per intellectum possibilem; et iterum quae possit agere
hoc secundum intellectum agentem, qui facit intelligibilia in actu per
abstractionem universalium a singularibus.
13. Deinde cum dicit: quod autem dictum est etc., manifestat quod
dictum est in praecedenti solutione, quantum ad hoc quod ex experimento
singularium accipitur universale; et dicit quod illud quod supra dictum
est, et non plane, quomodo scilicet ex experimento singularium fiat
universale in anima, iterum oportet dicere, ut planius manifestetur.
Si enim accipiantur multa singularia, quae sunt indifferentia quantum
ad aliquid unum in eis existens, illud unum secundum quod non
differunt, in anima acceptum, est primum universale, quidquid sit
illud, sive scilicet pertineat ad essentiam singularium, sive non.
Quia enim invenimus Socratem et Platonem et multos alios esse
indifferentes quantum ad albedinem, accipimus hoc unum, scilicet
album, quasi universale quod est accidens. Et similiter quia
invenimus Socratem et Platonem et alios esse indifferentes quantum ad
rationalitatem, hoc unum in quo non differunt, scilicet rationale,
accipimus quasi universale quod est differentia.
14. Qualiter autem hoc unum accipi possit, manifestat
consequenter. Manifestum est enim quod singulare sentitur proprie et
per se, sed tamen sensus est quodammodo etiam ipsius universalis.
Cognoscit enim Calliam non solum in quantum est Callias, sed etiam
in quantum est hic homo, et similiter Socratem in quantum est hic
homo. Et exinde est quod tali acceptione sensus praeexistente, anima
intellectiva potest considerare hominem in utroque. Si autem ita esset
quod sensus apprehenderet solum id quod est particularitatis, et nullo
modo cum hoc apprehenderet universalem naturam in particulari, non
esset possibile quod ex apprehensione sensus causaretur in nobis
cognitio universalis. Et hoc idem manifestat consequenter in processu
qui est a speciebus ad genus. Unde subdit quod iterum in his,
scilicet in homine et equo, anima stat per considerationem quousque
perveniatur ad aliquid impartibile in eis, quod est universale. Ut
puta consideramus tale animal et tale, puta hominem et equum, quousque
perveniamus ad commune animal, quod est genus; et in hoc similiter
facimus quousque perveniamus ad aliquod genus superius. Quia igitur
universalium cognitionem accipimus ex singularibus, concludit
manifestum esse quod necesse est prima universalia principia cognoscere
per inductionem. Sic enim, scilicet per viam inductionis, sensus
facit universale intus in anima, in quantum considerantur omnia
singularia.
15. Deinde cum dicit: quoniam autem eorum etc., solvit primas
duas quaestiones, utrum scilicet primorum principiorum sit scientia,
vel aliquis alius habitus. Circa quod ex praemissis accipit quod
cognitio principiorum pertinet ad intellectum, cuius est cognoscere
universale: nam universale dicit esse principium scientiae. Circa
intellectum autem sunt duo genera habituum habentium se aliqualiter ad
verum. Quidam enim sunt semper veri, alii vero interdum recipiunt
falsitatem, ut patet de opinione et ratiocinatione, quae potest esse
et veri et falsi. Sunt etiam et quidam habitus erronei, se habentes
ad falsum. Quia vero principia sunt maxime vera, manifestum est quod
non pertinent ad habitus qui semper sunt falsi, neque etiam ad habitus
qui interdum recipiunt falsitatem, sed solum ad habitus qui sunt semper
veri. Huiusmodi autem sunt scientia et intellectus. Additur autem in
VI Ethic. tertium, scilicet sapientia: sed quia sapientia, ut
ibidem dicitur, comprehendit in se scientiam et intellectum (est enim
quaedam scientia et caput scientiarum), hic eam praetermittit. Hac
ergo praetermissa, nullum aliud genus cognitionis quam intellectus,
est certius scientia. Manifestum est autem quod principia
demonstrationum sunt notiora conclusionibus demonstratis, ut in primo
habitum est. Non autem potest esse scientia ipsorum principiorum,
quia omnis scientia fit ex aliqua ratiocinatione, scilicet
demonstrativa, cuius sunt principia illa de quibus loquimur. Quia
igitur nihil potest esse verius quam scientia et intellectus (nam
sapientia in his intelligitur), consequens est ex consideratione
praemissorum quod principiorum proprie sit intellectus. Probat hoc
etiam alia ratione, quia scilicet demonstratio non est ex necessitate
demonstrationis principium; alioquin procederetur in demonstrationibus
in infinitum, quod in primo improbatum est. Cum igitur demonstratio
scientiam causet, sequitur quod neque scientia possit esse principium
scientiae, ita scilicet quod principia scientiarum per scientiam
cognoscantur. Si igitur nullum aliud genus cognitionis praeter
scientiam habemus quod semper sit verum, relinquitur quod intellectus
erit principium scientiae, quia scilicet per intellectum cognoscuntur
principia scientiarum; ita scilicet quod hic intellectus, qui est
principium scientiae, est cognoscitivus principii, ex quo procedit
scientia. Hoc autem, scilicet scientia, est omne, idest totum,
quod similiter se habet ad omnem rem, idest ad totam materiam de qua
est scientia, sicut scilicet intellectus ad principium scientiae.
|
|