|
1. Postquam philosophus disputative inquisivit utrum definitio
significans quod quid est possit demonstrari, hic procedit ulterius ad
inquirendum disputative utrum ipsum quod quid est, quod est
definitionis significatum, possit demonstrative probari. Et primo,
proponit quod intendit; secundo, exequitur propositum; ibi:
syllogismus quidem enim et cetera. Movet ergo primo quaestionem:
utrum possit esse syllogismus aut demonstratio eius quod quid est, ita
scilicet quod concludatur hoc esse quod quid est huius; aut hoc non sit
possibile, sicut supposuit ratio immediate praemissa?
2. Fuit autem necessaria haec disputatio post praemissam, quia in
definitione attenditur non solum ut illud quod significatur, sit quod
quid est, sed etiam ut tali modo tradatur qui competat ad manifestandum
quod quid est; ita scilicet quod sit ex prioribus et notioribus, et
alia huiusmodi habeat quae in definitione sunt observanda. Signanter
autem dicit, utrum sit syllogismus aut demonstratio: nam rationum
subsequentium quaedam concludunt quod eius quod quid est non sit
demonstratio, quaedam vero quod eius omnino non sit syllogismus.
3. Deinde cum dicit: syllogismus quidem enim aliquid de aliquo
etc., procedit disputative ad ostendendum quod non sit syllogismus vel
demonstratio eius quod quid est. Et primo, excludit quosdam speciales
modos, quibus posset videri quod possit demonstrari quod quid est;
secundo, ponit rationes communes ad hoc; ibi: amplius quomodo
demonstrabit et cetera. Circa primum tria facit: primo, ostendit
quod non potest demonstrari quod quid est per acceptionem convertibilium
terminorum; secundo, quod non potest demonstrari per divisionem;
ibi: at vero neque per divisionem etc.; tertio, quod non potest
demonstrari accipiendo id quod requiritur ad quod quid est; ibi: sed
utrum sit demonstrare et cetera. Circa primum tria facit: primo,
praemittit quaedam quae sunt necessaria ad propositum ostendendum;
secundo, inducit rationem; ibi: si enim ipsius ca proprium est
etc.; tertio, manifestat inconveniens quod sequitur; ibi: oportet
autem in duabus propositionibus et cetera.
4. Circa primum praesupponit duo. Quorum primum pertinet ad
syllogismum, scilicet quod omnis syllogismus probat aliquid de aliquo
per aliquod medium, ut ex superioribus patet. Aliud autem pertinet ad
ipsum quod quid est, quod est per syllogismum probandum; ad quod
requiruntur duae conditiones. Quarum una est quod quod quid est sit
proprium: quaelibet enim res habet propriam essentiam sive
quidditatem. Et quia non omne quod est proprium alicui pertinet ad
essentiam eius, sicut risibile homini; ideo requiritur secunda
conditio, quod praedicetur in quid. Et has duas conditiones necesse
est sequi tertiam, scilicet ut quod quid est sit convertibile cum eo
cuius est.
5. Deinde cum dicit: si enim a ipsi c est proprium etc., ponit
rationem ad propositum ostendendum. Et circa hoc tria facit: primo,
dicit qualem oporteat esse syllogismum qui concludit quod quid est, si
hoc sit possibile; secundo, concludit inconveniens, quod ex hoc
sequitur; ibi: si ergo quod quid est etc.; tertio, exemplificat in
terminis; ibi: et omnino si est monstrare et cetera. Circa primum
tria facit: primo enim ostendit quid requiratur ad syllogismum
concludentem quod quid est, ex eo quod est proprium; secundo, quid
requiratur ex eo quod praedicatur in quid; ibi: at vero et si a
etc.; tertio, ostendit quod sine his talis syllogismus esse non
possit; ibi: si vero aliquis et cetera. Dicit ergo primo quod si a,
quod est probandum de c tanquam quod quid est eius, est proprium ipsi c
(quod requiritur ad quod quid est, ut dictum est), oportebit quod
primum, scilicet a, sit proprium medio, quod est b: nam si a excedit
b, quod universaliter praedicatur de c, sequitur quod a multo magis
excedat c. Et similiter manifestum est quod oportebit b esse proprium
ipsius c: nam si b excedat c, sequitur quod a, quod praedicatur
universaliter de b, excedat c; et sic non erit proprium eius, ut
supponebatur. Relinquitur ergo quod si aliquis syllogismus sit, qui
concludit quod quid est, oportet esse talem habitudinem terminorum
eius, ut omnes ad invicem convertantur.
6. Deinde cum dicit: at vero et si a in eo quod quid est etc.,
ostendit quid debeat habere syllogismus praedictus, ex eo quod
concludit id quod praedicatur in eo quod quid est. Et dicit quod
oportet hoc modo syllogismum procedere, ut maior extremitas, quae est
a, praedicetur in eo quod quid de medio, quod est b; et b similiter
praedicetur in eo quod quid de minori extremitate, quae est c; et sic
concluditur quod a praedicetur de c in eo quod quid est.
7. Deinde cum dicit: si vero aliquis non accepit sic duplicans
etc., ostendit quod praedictus modus syllogizandi requiratur. Et
dicit quod si aliquis non ita accipiat terminos duplicans, idest
observans duas conditiones praedictas, vel potius accipiens quod quid
est ex duabus partibus, non sequitur ex necessitate quod a praedicetur
de c in eo quod quid est. Sed et si ex una tantum parte praedictae
conditiones observentur, non sufficit ad propositum. Etsi enim detur
quod a praedicetur de b in eo quod quid est, non propter hoc sequitur
quod praedicetur in eo quod quid de quibuscunque praedicatur b
qualitercunque. Et sic sequitur quod ex utraque parte oporteat
accipere quod quid est: ita scilicet quod non solum a sit quod quid est
ipsius b, sed etiam ipsum b sit quod quid est ipsius c, tanquam
convertibiliter et in eo quod quid praedicatum.
8. Deinde cum dicit: si igitur quod quid est et quod quid erat esse
etc., ducit ad inconveniens: quia si, sicut ostensum est, ex
utraque parte invenitur non solum praedicari aliquid in eo quod quid,
sicut genus praedicatur de specie, sed etiam quod ex utraque parte sit
quod quid erat esse, quod significat definitio, sequitur quod quid
erat esse prius fuisse in medio termino; idest quod medius terminus sit
quod quid erat esse minoris extremitatis: et ita supponitur quod
oportebat probare, scilicet quidditatem ipsius c.
9. Deinde cum dicit: et omnino si est monstrare quid etc.,
manifestat quod dixerat in terminis. Puta si volumus monstrare quid
est homo, sit c, idest minor extremitas, homo; a vero, idest maior
extremitas, sit quod quid est hominis, puta animal bipes, vel aliquid
aliud huiusmodi. Si ergo hoc oporteat per syllogismum probari,
necesse est quod definiatur aliquod medium, scilicet b, de quo omni a
praedicetur; et ad hoc medium pertinebit quaedam alia media definitio,
quae scilicet erat definitio minoris extremitatis. Unde sequetur quod
hoc etiam medium sit quod quid est hominis. Et ita qui sic
syllogizat, accipit supponendo id quod oportebat ostendere, scilicet
quod b sit quod quid erat esse hominis.
10. Deinde cum dicit: oportet autem in duabus etc., manifestat
quomodo hoc inconveniens sequatur ex praemissis. Et circa hoc tria
facit. Primo, ostendit modum quo convenienter hoc manifestetur. Et
dicit quod id quod dictum est, oportet considerare in duabus
propositionibus, quae sint primae et habeant terminos immediate sibi
inhaerentes. Possibile enim esset per plures propositiones hoc
ostendere, ex quibus plures syllogismi constarent; vel etiam esset
possibile duas solas propositiones accipiendo, accipere eas mediatas.
Sed quia oportet semper reducere ad duas primas immediatas, ideo, ut
brevior et expeditior sit consideratio, assumamus a principio tales
propositiones, et sic maxime poterit manifestari propositum.
11. Secundo, ibi: qui quidem itaque per conversionem etc.,
proponit quod intendit; et dicit, concludens ex praemissis, quod illi
qui volunt demonstrare per terminos convertibiles quod quid est alicuius
rei, puta quid est anima, vel quid est homo, vel quodcunque aliud
huiusmodi, necesse est quod incidant in hoc quod petant principium.
Et inducit exemplum de definitione animae secundum Platonem. Quia
enim anima vivit, et est corpori causa vivendi, sequitur quod differat
a corpore per hoc quod corpus vivit per aliam causam, anima vero vivit
per seipsam. Ponebat autem Plato quod numerus est substantia omnium
rerum: eo quod non distinguebat inter unum quod convertitur cum ente,
quod significat substantiam eius de quo dicitur, et unum quod est
principium numeri; et ita sequebatur quod anima substantialiter sit
numerus, sicut et quaelibet alia res multa in se continens. Item
ponebat Plato quod vivere sit quoddam moveri. Duobus enim
distinguitur vivum a non vivente, scilicet sensu et motu, ut dicitur
in I de anima; et ipsum sentire sive cognoscere dicebat esse quoddam
moveri. Sic ergo dicebat animam esse numerum seipsum moventem:
dicebat etiam animam esse id quod est sibi causa vivendi. Si quis ergo
velit probare quid est anima, quia scilicet est id quod est sibi causa
vivendi, et assumat pro medio quod anima est numerus seipsum movens,
necesse est hoc petere, scilicet quod anima sit numerus seipsum
movens: ita scilicet quod hoc sit idem ipsi animae, tanquam quod quid
est eius. Alioquin non sequeretur quod si aliquid est quod quid est
numeri moventis seipsum, quod sit quod quid est ipsius animae.
12. Tertio, ibi: non enim si consequitur etc., probat
propositum, scilicet quod talis probatio contineat petitionem
principii; et dicit quod non sequitur quod maior extremitas, quae est
a, sit quod quid est minoris extremitatis, quae est c, ex hoc quod a
sequitur ad b et b sequitur ad c; sed sequitur simpliciter quod a insit
c. Et si ulterius detur quod ipsum a sit quod quid est alicuius, et
praedicetur universaliter de b, non adhuc sequitur quod a sit quod quid
est ipsius c: manifestum est enim hoc quod est animali esse, idest
quod quid est animalis, praedicari de hoc quod est homini esse, idest
de eo quod est quod quid est hominis. Sicut enim verum est quod animal
universaliter praedicatur de homine, ita verum est quod definitio
animalis universaliter praedicetur de definitione hominis, non tamen ut
sint omnino unum et idem. Sic igitur patet quod si aliquis non sic
accipiat terminos, ut primum sit omnino unum et idem medio, et medium
ultimo, non poterit syllogizari quod a, quod est primum, sit quod
quid est ipsi c, quod est ultimum, et essentia eius. Si vero
accipiantur termini modo praedicto, sequitur quod priusquam
concludatur, accipiatur in praemissis quod quid est ipsius c, scilicet
ipsum b. Ex quo sequitur quod non sit demonstratio, sed petitio vel
acceptio principii.
|
|