|
1. Postquam philosophus ostendit quod non potest demonstrari quod
quid est per terminos convertibiles, hic ostendit quod non potest
demonstrari per viam divisionis. Et circa hoc duo facit: primo,
ostendit propositum; secundo, excludit quamdam solutionem; ibi:
contingit autem solvere et cetera. Circa primum duo facit: primo,
ostendit propositum per rationem communem omnibus quae syllogizari
possunt; secundo, ostendit propositum quantum ad ea quae sunt propria
ei quod quid est: ibi: quid enim prohibet et cetera.
2. Dicit ergo primo quod, sicut non potest demonstrari quod quid est
per terminos convertibiles, ita etiam non potest demonstrari per viam
divisionis: per quam etiam nihil syllogistice probatur, sicut dictum
est in resolutione circa figuras, idest in I priorum analyticorum.
Sicut enim in posterioribus analyticis docetur resolutio usque ad
principia prima, ita etiam in prioribus analyticis fit resolutio ad
prima quaedam simplicia pertinentia ad dispositionem syllogismi in modo
et figura.
3. Quod autem per viam divisionis non possit aliquid syllogizari
probat per hoc, quod in via divisionis non ex necessitate sequitur
conclusio, existentibus praemissis (quod requiritur ad rationem
syllogismi): sed ita se habet in via divisionis, sicut et in via
inductionis. Ille enim qui inducit per singularia ad universale, non
demonstrat neque syllogizat ex necessitate. Cum enim aliquid
syllogistice probatur, non est necessarium ulterius quod vel
syllogizans interroget de conclusione, nec quod respondens det ei
conclusionem: sed necesse est quod conclusio sit vera, praemissis
existentibus veris. Hoc autem non accidit in via divisionis, sicut
manifestat per exempla. Proceditur enim via divisionis cum, accepto
aliquo communi quod per multa dividitur, remoto uno, concluditur
alterum. Puta si entium aliud est animal et aliud inanimatum, habito
quod homo non sit inanimatum, concluditur quod sit animal: sed ista
conclusio non sequitur, nisi respondens det quod homo vel sit animal
vel inanimatum.
4. Et est attendendum quod satis convenienter comparavit divisionem
inductioni. Utrobique enim oportet supponere quod accepta sint omnia
quae continentur sub aliquo communi: alioquin nec inducens poterit ex
singularibus acceptis concludere universale, nec dividens ex remotione
quarumdam partium poterit concludere aliam. Patet igitur quod
inducens, facta inductione quod Socrates currat et Plato et Cicero,
non potest ex necessitate concludere quod omnis homo currat, nisi detur
sibi a respondente quod nihil aliud contineatur sub homine quam ista
quae inducta sunt. Similiter etiam nec dividens, si probaverit quod
hoc coloratum non sit album nec pallidum, non potest ex necessitate
concludere quod sit nigrum, nisi detur sibi a respondente quod nihil
aliud contineatur sub colorato nisi ea quae assumpta sunt in divisione.
Et quia investigantibus quid est homo, oportet accipere non solum
genus, quod est animal, sed etiam differentiam; ulterius in suo
exemplo procedit quod, si omne animal aut gressibile est aut
aquaticum, et accipiat quod homo, quia non est aquaticum animal, sit
totum hoc quod est animal gressibile, non ex necessitate sequitur ex
dictis; sed oportet quod hoc etiam supponat datum sibi a respondente,
scilicet quod animal sufficienter dividatur per gressibile et
aquaticum. Et quia quandoque per plures divisiones proceditur ad
accipiendum quod quid est alicuius rei, ideo, praemissis duabus
divisionibus in suo exemplo, subdit quod nihil differt quod sic
procedatur in multis aut in paucis. Eadem enim est ratio in omnibus.
Et sic ulterius concludit quod procedentes per viam divisionis, etiam
circa ea quae contingit syllogizari, non utuntur probatione
syllogistica.
5. Deinde cum dicit: quid enim prohibet hoc verum etc., inducit
duas rationes proprias ei quod quid est. Quarum prima est, quia non
omne quod vere praedicatur de aliquo, praedicatur in eo quod quid est,
nec significat essentiam eius. Si ergo detur quod per viam divisionis
sufficienter probetur quod totum hoc, scilicet animal gressibile, vere
praedicetur de homine; non tamen propter hoc erit probatum quod
praedicetur de eo in eo quod quid est, vel ostendat quod quid erat
esse, idest quod demonstrat essentiam rei.
6. Secundam rationem ponit ibi: amplius quid prohibet aut apponere
et cetera. Essentia enim cuiuslibet rei declaratur per aliqua certa,
quibus nec addere oportet nec subtrahi. Nihil autem prohibet quin ille
qui procedit per viam divisionis, aut apponat aliquid supra ea quae
sufficiunt ad ostendendum quod quid est, aut auferat aliquid eorum quae
ad hoc sunt necessaria, aut etiam quod supergrediatur vel excellat
essentiam rei, utpote si sit communius quam ipsa res; quod fit dum
subtrahuntur differentiae ultimae, quibus ea quae sunt communia
contrahuntur. Unde per divisionem non probatur sufficienter quod quid
est. Et hoc est quod concludit, quod in via divisionis
praetermittuntur praedictae conditiones; ut scilicet id quod
concluditur, praedicetur in eo quod quid est, et quod nec excedat nec
excedatur.
7. Deinde cum dicit: contingit autem solvere in accipiendo etc.,
excludit quamdam solutionem. Et primo, proponit eam; secundo,
excludit ipsam; ibi: sed syllogismus tamen et cetera. Dicit ergo
primo quod contingit solvere ea quae obiecta sunt, ex eo quod aliquis
dicat quod dividendo accipiat omnia quae praedicantur in eo quod quid
est; et ita per consequentiam ad divisionem faciat id quod primo
intenditur, ut scilicet constituat definitionem significantem quod quid
est, et nihil relinquat eorum quae requiruntur ad definiendum. Et si
haec duo faciat, scilicet quod omnia, quae accipit per divisionem,
praedicentur in eo quod quid, et omnia huiusmodi cadant in divisione,
ita quod nihil desit, necessarium est quod id quod est inventum sit
quod quid est. Et huiusmodi necessitatis ratio est quia, acceptis
omnibus quae praedicantur in eo quod quid, nullo derelicto, iam id
quod inventum est, oportet esse quoddam individuum, idest individuam
rationem talis rei; ita scilicet quod non indigeat ulteriori divisione
ad hoc quod approprietur huic rei.
8. Deinde cum dicit: sed syllogismus tamen non inest etc.,
excludit praedictam solutionem: et dicit quod quamvis necesse sit,
praedictis existentibus, aliquid individuum fieri, sicut expositum
est, tamen praedicta via non est syllogistica; quamvis cognoscere
faciat quod quid est per alium modum. Et hoc non est inconveniens,
scilicet quod aliquid alio modo manifestetur quam per syllogismum.
Ille enim qui utitur inductione, non probat syllogistice, sed tamen
aliquid manifestat. Quod autem ille qui per divisionem ad definitionem
pervenit, non faciat syllogismum, ostendit per quoddam simile. Si
enim inducatur conclusio ex maiori propositione, subtracta media, et
concludens dicat quod hoc necesse est sequi ex praemissis, poterit
interrogare respondens, propter quid sit necessarium: quod non accidit
in syllogistica probatione. Unde talis modus argumentandi non est
syllogisticus. Ita etiam in terminis divisivis non fit syllogismus,
quia semper restat interrogatio propter quid. Puta si aliquis volens
notificare quid est homo, accipiat per viam divisionis quod homo est
animal mortale bipes, vel habens pedes, sine pennis; ad quamlibet
appositionem praedictorum poterit convenienter quaeri propter quid sit
necesse. Ille enim qui ad manifestandum quod quid est conatur, non
solum dicet, sed etiam probabit per divisionem, secundum quod ipse
opinatur, quod omne quod est sit mortale aut immortale. Et quamvis
detur quod per hanc divisionem possit demonstrare propositum, tamen non
est necesse quod ratio sic conclusa sit definitio; quia forte ea ex
quibus constat ratio talis, non praedicantur in eo quod quid est, vel
excedunt substantiam definiti. Sed etsi contingat quod talis ratio sit
definitio, non tamen per syllogismum probatur quod definitio sit, ut
ex supra dictis patet.
|
|