|
1. Postquam philosophus ostendit quod non potest demonstrari quod
quid est, nec per convertibiles terminos, nec per viam divisionis,
hic ostendit ulterius quod non potest quod quid est demonstrari,
accipiendo id quod requiritur ad quod quid est. Et circa hoc duo
facit: primo, ostendit propositum; secundo, concludit ex omnibus
praemissis quod nullo modo quod quid est demonstrari possit; ibi:
qualiter igitur definiens et cetera. Circa primum duo facit: primo,
inducit rationes proprias ad propositum; secundo, inducit quamdam
rationem communem ad id quod nunc dicitur, et ad id quod supra dictum
est; ibi: ad utrosque autem et cetera. Circa primum duo facit:
primo, ostendit quod non potest demonstrari quod quid est per hoc quod
accipiatur id quod pertinet ad rationem eius quod quid est; secundo,
ostendit quod non potest demonstrari quod quid est huius rei, ex hoc
quod accipitur quod quid est alterius rei; ibi: ex suppositione autem
et cetera. Circa primum duo facit: primo, movet quaestionem;
secundo, argumentatur ad propositum; ibi: aut iterum accipit et
cetera.
2. Quaerit ergo primo, utrum contingat demonstrare quid sit aliquid
secundum suam substantiam, ex tali suppositione, per quam accipiatur
quod quid erat esse alicuius rei, ex illis conditionibus quae sunt
propriae ei quod quid est. Puta si aliquis probet quod animal
gressibile bipes sit quod quid est hominis, accipiens pro medio quod
haec ratio convertitur cum homine, et constat ex genere et
differentia. Haec autem sola requiruntur ad hoc quod quid est, et
totum hoc quod dictum est, est proprium ei quod quid est, quia est
esse illi, scilicet ei quod est quod quid est: quasi dicat quod hoc
quod est esse rationem convertibilem, ex genere et differentiis
constantem, est omnino idem ei quod quid est.
3. Deinde cum dicit: an iterum accepit etc., obiicit ad praedictam
quaestionem duabus rationibus, ostendens quod non potest quod quid est
praedicto modo demonstrari. Quarum prima est, quia sicut praemissi
modi demonstrandi deficiunt in hoc quod accipiunt id quod quaeritur,
ita est in proposito. Accipitur enim et in hoc modo probationis quod
quid erat esse; puta dum accipitur quod omnis ratio convertibilis,
constans ex genere et differentiis, significat quod quid est: et ita
inconveniens est probatio. Necesse est enim id ad quod demonstratio
inducitur, non supponere quasi medium; sed potius per aliud medium
demonstrare.
4. Secundam rationem ponit ibi: amplius sicut neque in syllogismo
etc.; quae sumitur ex similitudine syllogismi. Cum enim aliquis
syllogizat, non oportet quod accipiat definitionem syllogismi ad
syllogizandum; quia ea ex quibus procedit syllogismus, hoc modo se
habent, quod semper quodlibet eorum est aut tota propositio, idest
universalis seu maior, aut est pars, idest particularis seu minor,
quae sumitur sub maiori. Et ita definitio syllogismi non est aliquid
eorum ex quibus procedit syllogismus. Et similiter si aliquis velit
syllogizare quod quid erat esse alicuius rei, non oportet quod accipiat
quid sit quod quid erat esse: sed oportet hoc seorsum haberi in mente,
praeter ea quae ponuntur in definitione vel syllogismo. Huiusmodi enim
rationes syllogismi et definitionis se habent in definiendo et
syllogizando, sicut regulae artis, ad quas debet aspicere artifex in
operando. Artifex autem qui facit cultellum, non facit operando
regulam, secundum quam operatur: sed secundum regulam, quam habet in
mente, examinat an cultellus bene sit factus. Ita etiam ille qui
syllogizat non accipit rationem syllogismi in syllogizando: sed per
rationem syllogismi examinat syllogismum factum an sit bonus. Unde si
aliquis dubitet, syllogismo facto, an sit syllogizatum vel non,
poterit syllogizans obviare, ostendendo quod sit syllogizatum,
ostendendo quod syllogismus sit tale aliquid. Similiter etiam ei qui
intendit syllogizare quod quid erat esse, convenit ut habeat seorsum in
mente rationem eius quod quid erat esse: ut si aliquis dicat quod non
est syllogizatum quod quid erat esse, ipse dicat quod immo, quia tale
aliquid ponitur quod quid erat esse. Sic ergo patet quod syllogizans
quod quid erat esse, neque debet sumere quid est syllogismus, neque
quid est quod quid erat esse.
5. Deinde cum dicit: et si ex suppositione etc., ostendit quod non
potest demonstrari quod quid est unius rei ex quod quid est alterius
rei. Et circa hoc duo facit: primo, proponit quod intendit;
secundo, probat propositum; ibi: etenim hic accipiens et cetera.
Dicit ergo primo quod etiam non probatur quod quid est, si aliquis
velit hoc probare ex suppositione quod quid est alterius rei. Puta si
aliquis sic procedat accipiens quod idem sit esse divisibili et malo,
idest quod divisio sit quod quid est mali, et ulterius argumentetur
sic: in omnibus quae habent contrarium, contrarii est contrarium quod
quid est; sed bono est contrarium malum, et indivisibile est
contrarium divisibili; sequitur ergo quod indivisibile sit quod quid
est ipsius boni. Et sumuntur ista exempla secundum opinionem
Platonis, qui posuit quod eadem est ratio unius et boni. Videmus
enim quod unumquodque appetit unitatem sicut proprium bonum. Unum
autem est idem quod indivisibile; et sic per oppositum sequitur quod
malum sit idem quod divisibile. Unumquodque enim refugit divisionem
sui, quia per hoc tendit ad diminutum et imperfectum.
6. Deinde cum dicit: etenim hic accipiens etc., probat
propositum, scilicet quod non possit demonstrari quod quid est; et hoc
duabus rationibus. Quarum prima est, quia etiam in hoc modo
probationis demonstrat aliquis accipiendo quod quid erat esse, et ita
accipit quod oportet probare.
7. Secundam rationem ponit ibi: accipit autem ad demonstrandum
etc.; et dicit quod non solum est inconveniens quod accipiatur quod
quid erat esse ad demonstrandum, sed et alterum inconveniens fit quod
accipitur quod quid erat esse ad demonstrandum quod quid erat esse:
quia etiam in demonstrationibus in quibus probatur hoc de hoc, puta
passio de subiecto, accipitur pro medio quod quid erat esse, non tamen
quod quid erat esse quod accipitur, est ipsummet quod debet concludi,
vel aliquid quod habeat eamdem rationem et convertatur. Eamdem autem
rationem habet quod bonum sit indivisibile, et malum divisibile; et
haec duo convertuntur, quia posito uno ponitur alterum, et e
converso.
8. Deinde cum dicit: ad utrosque autem et secundum divisionem
etc., inducit rationem communem contra eum qui demonstrat ex
suppositione et divisione; et dicit quod eadem oppositio habet locum
contra utrosque, scilicet contra eum qui vult demonstrare quod quid est
per divisionem, et contra eum qui utitur suppositione quod quid est in
syllogismo. Manifestum est enim quod definitio significat unum
aliquid: unde ea quae ponuntur in definitione, ad significandum
unitatem, debent poni absque copula; puta ut dicatur quod homo est
animal gressibile bipes, non autem debet dici quod homo sit animal et
bipes. Unde si aliquis vult probare quod quid est, oportet quod
probet ex his, quae assumuntur, fieri unum. Sed non est
necessarium, secundum praedictas vias divisionis et suppositionis,
quod ex his quae accipiuntur ad definiendum, fiat unum praedicatum:
sed poterit esse quod sint multa, puta si dicatur quod homo est
grammaticus et musicus. Videtur igitur quod secundum vias praedictas,
non probetur quod quid est.
9. Deinde cum dicit: qualiter igitur definiens etc., concludit ex
praemissis quod nullo modo potest probari quod quid est; et dicit: si
igitur neque per terminos convertibiles, neque per divisionem, neque
per suppositionem demonstratur quod quid est, quomodo igitur definiens
poterit demonstrare substantiam rei vel quod quid est? Iam enim ex
praemissis patet quod non probat, sicut manifestum faciens ex his quae
sunt per se nota, quod necesse sit alterum aliquid sequi per ea quae
dicta sunt, quod requiritur ad demonstrationem. Relinquitur autem
praeter tres modos quartus modus, qui est per inductionem. Sed nec
contingit probare quod quid est per singularia manifesta, ita scilicet
quod aliquid praedicetur de omnibus, et non sit aliquid eorum quod
aliter se habeat: quia sic inducendo non demonstrabit quod quid est,
sed demonstrabit aliquid esse vel non esse, puta quod omnis homo est
animal, vel nullus homo est lapis. Nullus autem alius modus
relinquitur ad demonstrandum quod quid est: nisi forte modus
demonstrationis qui est ad sensum, sicut cum aliquid demonstratur
digito. Manifestum est autem quod hic modus non potest competere in
proposito: quia quod quid est non est obiectum sensus, sed
intellectus, ut dicitur in III de anima. Relinquitur ergo quod
nullo modo possit demonstrari quod quid est.
|
|