|
1. Postquam philosophus ostendit quod non contingit demonstrare quod
quid est, inducendo per singulos modos quibus aliquid demonstrari
potest, hic ostendit propositum per rationes communes. Et circa hoc
tria facit: primo, praemittit quoddam quod est necessarium ad
propositum ostendendum; secundo, ostendit propositum; ibi: at vero
si demonstrabit quod quid est etc.; tertio, epilogat quae dicta
sunt; ibi: ex his igitur neque definitio et cetera.
2. Dicit ergo primo quod non videtur esse possibilis aliquis modus,
quo aliquis demonstret quod quid est esse hominis; et hoc ideo, quia
necesse est quod quicunque scit quod quid est esse hominis, vel
cuiuscunque alterius rei, quod sciat rem illam esse. Quia enim non
entis non est aliqua quidditas vel essentia, de eo quod non est,
nullus potest scire quod quid est; sed potest scire significationem
nominis, vel rationem ex pluribus nominibus compositam: sicut potest
aliquis scire quid significat hoc nomen Tragelaphus vel Hircocervus,
quod idem est, quia significat quoddam animal compositum ex hirco et
cervo; sed impossibile est scire quod quid est Hircocervi, quia nihil
est tale in rerum natura.
3. Deinde cum dicit: at vero si demonstrabit quid est etc., ex eo
quod praemissum est, procedit ad propositum ostendendum. Et circa hoc
duo facit: primo, ostendit quod non potest ostendi quod quid est
demonstratione; secundo, quod non potest ostendi definitione; ibi:
si ergo et definiens demonstrat et cetera. Circa primum ponit tres
rationes; quarum prima talis est. Sicut definitio inducitur ad
manifestandum aliquid unum, in quantum scilicet ex partibus
definitionis fit unum per se, non per accidens, ita etiam oportet quod
demonstratio, quae utitur definitione tanquam medio, unum aliquid
demonstret: oportet enim conclusionem esse medio proportionatam. Et
ita patet quod per unam et eamdem demonstrationem non possunt diversa
demonstrari. Sed aliud est quod quid est homo, et esse hominem: in
solo enim primo essendi principio, quod est essentialiter ens, ipsum
esse et quidditas eius est unum et idem; in omnibus autem aliis, quae
sunt entia per participationem, oportet quod sit aliud esse et
quidditas entis. Non est ergo possibile quod eadem demonstratione
demonstret aliquis quid est et quia est.
4. Secundam rationem ponit ibi: postea et per demonstrationem
etc.; quae talis est. Secundum commune sapientum dictum,
necessarium est quod omne, idest totum quod per demonstrationem
demonstratur, sit ipsum quia est, nisi forte aliquis dicat quod hoc
ipsum quia est sit substantia alicuius rei. Hoc autem est
impossibile. Hoc enim ipsum quod est esse, non est substantia vel
essentia alicuius rei in genere existentis. Alioquin oporteret quod
hoc quod dico ens esset genus, quia genus est quod praedicatur de
aliquo in eo quod quid. Ens autem non est genus, ut probatur in
III Metaph. Et propter hoc etiam Deus, qui est suum esse, non
est in genere. Si autem quia est esset substantia alicuius rei, simul
cum aliquis ostenderet quia est, ostenderet quid est, et ita non totum
quod demonstratio demonstrat, esset quia est. Illud autem est
falsum. Ergo patet quod demonstratio solum demonstrat quia est.
Demonstrat enim enunciationem aliquam, quae significat esse vel non
esse. Et hoc etiam apparet in processu scientiarum. Geometra enim
accipit quid significat hoc nomen triangulus, et demonstrat quod sit,
puta cum demonstrat super lineam rectam datam triangulum aequilaterum
constituere. Si igitur aliquis demonstraret solum quid est
triangulus, praeter morem demonstrationum quibus utuntur scientiae,
non demonstraret hoc totum quod est triangulum esse, sed demonstraret
solum hoc quod dico triangulum. Sicut enim propter hoc quod esse non
est substantia rei, ille qui demonstrat esse, hoc solum demonstrat;
ita si aliquis demonstraret quid est, hoc solum demonstraret.
Sequeretur igitur quod aliquis sciens per definitionem quid est,
nesciret an est, quod est impossibile, ut ex praedictis patet.
5. Tertiam rationem ponit ibi: manifestum autem est secundum nunc
etc.; quae per exempla consuetarum definitionum manifestat idem, quod
in praecedenti ratione est conclusum, scilicet quod monstrans quid est
non monstrat quia est. Unde dicit manifestum esse non solum secundum
praedicta, sed etiam secundum modos terminorum, idest definitionum,
quae nunc sunt in usu, quod illi qui definiunt, non manifestant quia
est. Puta qui definit circulum, dicens quod est aliquid ex cuius
medio lineae ad circumferentiam ductae sunt aequales, adhuc restat
quaestio propter quid oporteat poni esse id quod definitur; puta
propter quid oporteat poni quod sit circulus, qui praedicto modo
definitur. Convenit enim aliquam similem rationem dicere montis
aenei, puta quod est corpus aeneum in altum et usquequaque diffusum;
et tamen adhuc restat quaerere an sit aliquid tale in rerum natura. Et
hoc ideo quia termini, idest rationes definitivae, non declarant quod
illud de quo assignantur, aut sit aut possibile sit esse; sed semper,
assignata tali ratione, licet quaerere quare oporteat tale aliquid
esse. Sic igitur patet quod impossibile est quod simul demonstretur
quid est et quia est.
6. Deinde cum dicit: si ergo definiens demonstrat etc., ostendit
quod non potest ostendi quod quid est definitione, ducendo ad
inconveniens. Unde primo, ostendit quid ex hoc sequatur; secundo,
ostendit illud quod sequitur esse inconveniens; ibi: sed inconveniens
et cetera. Dicit ergo primo quod, cum ille qui definit, possit
ostendere vel quid est, vel tantum quid significat nomen, non propter
hoc oportebit quod definitio sit manifestativa ipsius quod quid est,
quod proprie ad definitionem pertinet: alioquin sequetur quod definitio
significans quod quid est, nihil sit aliud quam ratio significans idem
quod nomen: non enim super talem rationem addit aliquid definitio,
nisi quia significat essentiam alicuius rei. Unde si non sit aliqua
res, cuius essentiam definitio significet, nihil differt definitio a
ratione exponente significationem alicuius nominis.
7. Deinde cum dicit: sed inconveniens est etc., ostendit
inconveniens esse quod definitio nihil sit aliud quam ratio exponens
nominis significationem. Et hoc tribus rationibus. Quarum prima
est, quia contingit etiam ea quae nec sunt substantia, nec sunt
universaliter entia, aliquo nomine significare. Quodlibet autem nomen
per aliquam interpretationem exponi potest. Si ergo nihil aliud esset
definitio quam ratio interpretativa nominis, sequeretur quod definitio
posset esse non substantiarum et totaliter non entium. Quod patet esse
falsum. Ostensum est enim in VII Metaph. quod definitio
principaliter quidem est substantiae, aliorum autem in quantum se
habent ad substantiam.
8. Secundam rationem ponit ibi: amplius omnes rationes etc.; quae
talis est. Cuilibet rationi, idest orationi aliquid significanti,
est imponere aliquod nomen ei correspondens, quod per illam rationem
manifestatur. Si ergo nihil aliud sit definitio quam ratio
interpretativa nominis, sequeretur quod omnes rationes essent
definitiones: et ita sequetur quod, cum disputamus vel colloquimur ad
invicem, ipsae disputationes vel collocutiones nostrae sint quaedam
definitiones; et similiter sequetur quod Ilias, idest poema Homeri
de bello Troiano, sit quaedam definitio.
9. Tertiam rationem ponit ibi: amplius neque una scientia etc.;
quae talis est. Nulla scientia demonstrat quod tale nomen significet
talem rem. Nomina enim significant ad placitum; unde oportet hoc
supponere secundum voluntatem instituentis. Manifestum est autem quod
in qualibet scientia dantur aliquae definitiones. Manifestum est ergo
quod definitiones non significant hoc, scilicet solam nominis
interpretationem.
10. Deinde cum dicit: ex his igitur neque definitio etc.,
epilogat quae disputative praemissa sunt. Et dicit quod ex praemissis
videtur sequi quod definitio et syllogismus non sunt idem, neque de
eodem; et quod definitio nihil demonstret, quia non est de eodem de
quo est demonstratio. Et similiter videtur esse ostensum quod non est
possibile cognoscere quod quid est, neque per definitionem, neque per
demonstrationem; quia definitio solum ostendit quid, et demonstratio
ostendit quia est. Sed ad cognitionem quod quid est requiritur
cognitio quia est, ut dictum est.
|
|