|
1. Postquam philosophus disputative inquisivit qualiter cognoscatur
definitio et quod quid est, hic determinat veritatem. Et primo,
dicit de quo est intentio; secundo, exequitur propositum; ibi:
quoniam autem sicut diximus etc.; tertio, epilogat quae dicta sunt;
ibi: manifestum est igitur ex dictis et cetera. Dicit ergo primo quod
iterum post disputativum processum, considerandum est, determinando
veritatem, quid praedictorum dicatur bene et quid non bene: et hoc tam
circa ipsam definitionem, ut consideremus quid sit ipsa definitio,
quam etiam circa ipsum quod quid est, ut consideremus utrum possit
aliqualiter manifestari demonstratione vel definitione, vel nullo
modo.
2. Deinde cum dicit: quoniam autem sicut diximus etc., exequitur
propositum. Et primo, quantum ad ipsum quod quid est; secundo,
quantum ad definitionem, quae est ratio significativa eius; ibi:
definitio autem quoniam dicitur ratio et cetera. Circa primum, ponit
duos modos manifestandi quod quid est. Et primo, ponit modum logicae
probationis; secundo, modum demonstrativae probationis; ibi: quo
autem modo contingat et cetera. Circa primum, resumit primo id quod
supra manifestatum est, scilicet quod idem est scire quid est, et
scire causam quaestionis an est; sicut idem est scire propter quid, et
scire causam quaestionis quia est. Ratio autem huius, scilicet quod
idem sit scire quid est, et scire causam ipsius si est, ista est,
quia oportet quod eius quod est rem esse, sit aliqua causa: propter
hoc enim dicitur aliquid causatum, quod habet causam sui esse. Haec
autem causa essendi aut est eadem, scilicet cum essentia ipsius rei,
aut alia. Eadem quidem, sicut forma et materia, quae sunt partes
essentiae; alia vero, sicut efficiens et finis: quae quidem duae
causae sunt quodammodo causae formae et materiae, nam agens operatur
propter finem et unit formam materiae. Et si accipiamus causam quae
est alia ab essentia rei, quandoque quidem est causa talis per quam
possit fieri demonstratio, quandoque autem non. Non enim ex omni
causa agente sequitur ex necessitate effectus. Ex suppositione autem
finis sequitur quod sit id quod est ad finem, ut probatur in II
physicorum.
3. Supponamus ergo quod sit aliquis effectus, cuius esse causa sit
non solum ipsa essentia rei, sed habeat etiam aliquam aliam causam, et
sit talis per quam possit demonstrari; puta si dicamus quod si homo
pertingit ad beatitudinem, necesse est praeexistere virtutem.
Accipiamus autem quod essentia virtutis sit habitus operans secundum
rationem rectam. Potest ergo demonstrari esse aliquem habitum secundum
rectam rationem operantem, si sit aliquis habitus ad beatitudinem
perducens. Accipiatur ergo pro medio illa causa alia, quae est
demonstrativa, et formetur syllogismus in prima figura: quod necesse
est fieri, quia oportet quod quid est universaliter et affirmative
praedicari de re cuius est. Syllogizabitur ergo sic: omnis habitus
perducens ad beatitudinem est habitus secundum rectam rationem operans;
sed virtus est huiusmodi; ergo et cetera. Concludit ergo quod iste
modus, qui est nunc inquisitus, est unus modus ostendendi quod quid
est per aliud, quod est causa. Et quod iste modus sit conveniens
patet, quia necesse est, sicut supra dictum est, quod medium ad
probandum quod quid est accipiatur ipsum quid est, et similiter medium
ad probandum aliqua propria accipiatur aliquid proprium. Est autem
considerandum quod, cum quid est sit causa ipsius esse rei, secundum
diversas causas eiusdem rei potest multipliciter quod quid est eiusdem
rei assignari. Puta quod quid est domus potest accipi per
comparationem ad causam materialem, ut dicamus quod est aliquid
compositum ex lignis et lapidibus; et etiam per comparationem ad causam
finalem, ut dicamus quod est artificium praeparatum ad habitandum.
Sic ergo continget quod, cum sint multa quod quid est eiusdem rei,
aliquod illorum monstrabitur, et aliquod non monstrabitur, sed
supponetur. Unde non sequitur quod sit petitio principii, quia aliud
quod quid est supponitur, et aliud probatur. Nec tamen est modus
probandi quod quid est demonstrative, sed logice syllogizandi; quia
non sufficienter per hoc probatur quod id quod concluditur, sit quod
quid est illius rei de qua concluditur, sed solum quod insit ei.
4. Deinde cum dicit: quo autem modo etc., ostendit quomodo per
demonstrationem possit accipi quod quid est. Et circa hoc duo facit:
primo, ostendit quomodo manifestetur quod quid est per demonstrationem
in aliquibus; secundo, ostendit quod non est ita in omnibus; ibi:
est autem quorumdam et cetera. Circa primum tria facit: primo,
praemittit quaedam quae sunt necessaria ad propositum ostendendum;
secundo, manifestat propositum; ibi: quorum igitur habemus etc.;
tertio, epilogat; ibi: quomodo quidem igitur et cetera.
5. Circa primum praemittit tria; quorum primum est comparatio
quaedam ipsius quod quid est ad propter quid. Dicit ergo quod ad
ostendendum quomodo contingat accipere quod quid est per
demonstrationem, oportet iterum a principio resumere. Ubi
considerandum occurrit quod dupliciter se habet aliquis ad cognoscendum
propter quid. Quandoque enim habemus quia in nostra cognitione, et
quaerimus adhuc propter quid; quandoque autem simul manifesta sunt
nobis utraque; tertium autem est impossibile, ut scilicet prius
cognoscat aliquis de aliqua re propter quid quam quia. Et similiter
est de eo quod quid erat esse: quia aliquando scimus rem esse, nec
tamen perfecte scimus quid sit; aliquando autem simul scimus utrumque;
sed tertium est impossibile, ut scilicet sciamus quid est, ignorantes
si est.
6. Secundum ponit ibi: hoc autem si est etc.; et dicit quod rem
aliquam esse possumus scire, absque eo quod sciamus perfecte quid est,
dupliciter. Uno modo, secundum quod cognoscimus aliquod accidens
eius, puta si per velocitatem motus existimemus leporem esse; alio
modo, per hoc quod cognoscimus aliquid de essentia eius. Quod quidem
est possibile in substantiis compositis, ut puta si comprehendamus
hominem esse per hoc quod est rationalis, nondum cognitis aliis, quae
complent essentiam hominis. In substantiis vero simplicibus hoc non
contingit; quia non potest cognosci aliquid de substantia simplicis
rei, nisi tota cognoscatur, ut patet in IX Metaphys. Oportet
autem quod qui cognoscit aliquam rem esse, per aliquid rei illud
cognoscat: et hoc vel est aliquid praeter essentiam rei, vel aliquid
de essentia ipsius. Et de hoc ponit exemplum, puta si cognoscamus
tonitruum esse, propter hoc quia percipimus quemdam sonum in nubibus:
quod quidem pertinet ad essentiam tonitrui; non tamen est tota tonitrui
essentia, quia non omnis sonus nubium est tonitruum. Et similiter si
cognoscamus defectum, idest eclipsim solis vel lunae esse, propter hoc
quod est quaedam privatio luminis; cum tamen non omnis privatio luminis
sit eclipsis. Et eadem ratio est si aliquis percipiat hominem esse,
propter hoc quod est quoddam animal; vel si percipiat animam esse,
propter hoc quod est aliquid seipsum movens.
7. Tertium ponit ibi: sed quaecunque quidem etc.; et dicit quod
illa de quibus scimus quia sunt per aliquod accidens ipsorum, nullo
modo per hoc se habent ad hoc quod cognoscamus de ipsis quid est; quia
nec etiam per huiusmodi accidens vere scimus ea esse. Scimus quidem
esse eorum accidentia; sed quia accidentia non sunt ipsae res, non
propter hoc vere scimus ipsas res esse. Vanum autem est quaerere quid
est, si aliquis nesciat quia est; sed illa de quibus scimus ea esse
per aliquid ipsorum, facilius possunt cognosci a nobis quid sunt.
Unde manifestum est quod sicut nos habemus ad cognoscendum quia est
aliquid, ita nos habemus ad cognoscendum quid est.
8. Deinde cum dicit: quorum igitur habemus aliquid etc.,
manifestat propositum secundum praemissa; et dicit quod in his quae
scimus esse per hoc quod cognoscimus aliquid essentiae eius, accipiamus
primo tale exemplum. Sit defectus, idest eclipsis, in quo a, quae
est maior extremitas; luna in quo c, quae est minor extremitas;
oppositio terrae directa inter lunam et solem in quo b, quod est
medium. Idem igitur est quaerere utrum deficiat luna vel non, et
quaerere utrum b sit vel non: quaerere autem utrum b sit vel non,
nihil differt quam quaerere si est aliqua ratio ipsius defectus. Nam
b, idest oppositio terrae, est ratio defectus lunae; et si sit
oppositio terrae, et illud dicimus esse, scilicet defectum lunae.
Aut similiter si quaeramus qualis sit ratio contradictionis, utrum
scilicet in habendo duos rectos vel non habendo sit contradictio. Cum
autem inveniamus esse id quod quaerimus, puta esse defectum, simul
sciemus quia et propter quid, si inveniatur propositum per medium
debitum, quod est causa. Si vero non, sed per aliquod extrinsecum,
sciemus quia, sed non propter quid. Puta si sit luna c et defectus
a, accipiamus pro medio, quod est b, hoc quod luna non potest facere
umbram aliquo nostrum medio existente, cum sit plenilunium. Luna
enim, quandocunque non deficit, facit umbram interposito aliquo
corpore: sed hoc quod est non posse facere umbram, non est causa
defectus, sed potius effectus. Si ergo b praedicetur de c (quia
scilicet luna non potest in plenilunio facere umbram aliquo nostrum
medio existente), et iterum si in hoc medio sit a (idest si
accipiatur quod quandocunque hoc accidit, luna deficit), manifestum
erit lunam deficere. Sed propter quid luna deficiat, nondum erit
manifestum. Et similiter sciemus quia est defectus, sed nesciemus
quid est defectus, quando manifestum est quod a est in c, idest quod
luna deficit. Et sicut in praedicto exemplo nec scitur propter quid
est, nec scitur quid est, ita quaerere propter quid est, nihil aliud
est quam quaerere quid est. Puta si quaeramus quare deficit luna,
utrum deficiat propter hoc quod obiicitur terra in medio inter solem et
lunam; vel hoc fiat per conversionem lunae, ut scilicet tunc vertatur
versus nos superficies lunae quae est tenebrosa, ut quidam dixerunt;
vel etiam lunare lumen extinguatur in aliquo humido. Quaerere autem
utrum propter aliquam harum causarum fiat defectus lunae, nihil est
aliud quam quaerere utrum defectus lunae sit obiectio terrae, aut
conversio lunae, aut extinctio luminis eius. Et hoc medium est ratio
alterius extremitatis, sicut in praemissis exemplis est ratio ipsius
a, quod est maior extremitas; quia defectus lunae nihil est aliud quam
obiectio facta lunari lumini a terra. Ponit etiam aliud exemplum: ut
si quaeramus quid est tonitruum. Et dicatur, secundum opinionem
Anaxagorae et Empedoclis, quod est extinctio ignis in nube.
Secundum vero opinionem eius in II Meteororum, tonitruum fit ex
percussura exhalationis siccae in frigiditate ad nubes. Utitur autem
multoties in exemplis opinionibus aliorum. Si ergo secundum praedictam
opinionem quaeratur, propter quid tonat: respondetur, propter hoc
quod extinguitur ignis in nube. Sit igitur nubes c, quod est minor
extremitas; tonitruum a, quod est maior extremitas; extinctio ignis
sit b, quod est medium. Syllogizetur ergo sic: in c est b, idest in
nube est extinctio ignis; sed omnis extinctio ignis est sonus; ergo in
nube est sonus tonitrui. Et sic patet quod accipiendo propter quid,
per demonstrationem accipimus quid est, quia ipsum medium ostendens
propter quid, est ratio definitiva primi termini, idest maioris
extremitatis. Sed si oporteat accipere aliquod aliud medium ad hoc
demonstrandum, hoc assumetur ex reliquis rationibus, idest ex
definitione minoris extremitatis, et aliarum causarum extrinsecarum.
Cum enim subiectum sit causa passionis, necesse est quod definitio
passionis demonstretur per definitionem subiecti. Et hoc patet in
exemplo proposito. Quia enim luna est corpus natum sic moveri, ideo
necesse est quod obiiciatur certo tempore terra inter solem et ipsam.
9. Deinde cum dicit: quomodo quidem igitur etc., epilogat quod
dictum est: et dicit dictum esse quomodo accipiatur et innotescat quod
quid est, scilicet per hoc quod accipitur propter quid. Dictum est
etiam quod non est syllogismus neque demonstratio ipsius quid est, ut
scilicet proprie syllogizetur vel demonstretur quod quid est; et tamen
manifestatur quod quid est per syllogismum et per demonstrationem, in
quantum scilicet medium demonstrationis propter quid est quod quid est.
Unde manifestum est quod neque sine demonstratione potest cognosci quod
quid est, cuius est altera causa; nec tamen est demonstratio ipsius
quod quid est, sicut probabatur in obiiciendo. Et secundum hoc
obiectiones inductae sunt verae.
|
|