|
1. Postquam philosophus ostendit quod in quibusdam per
demonstrationem accipitur quod quid est, hic ostendit quod hoc non est
possibile in omnibus. Et ad hoc ostendendum praesupponit quod
quorumdam est quaedam altera causa, quorumdam autem non. Quia igitur
quod quid est accipitur per demonstrationem, cuius medium est causa,
manifestum est quod sunt quaedam, quorum quod quid est oportet accipere
sicut quoddam immediatum principium; ita quod oportet supponere de tali
re et esse et quid est, vel manifestare aliquo alio modo quam per
demonstrationem, puta per effectum vel per simile vel aliquo tali
modo.
2. Est autem considerandum quod hoc quod dicit, quorumdam non esse
aliam causam, potest intelligi tripliciter. Uno modo, quod
simpliciter et absolute causam non habet sui esse. Et hoc competit
soli primo principio, quod est causa esse et veritatis in omnibus
rebus. Nihil enim prohibet etiam eorum quae ex necessitate sunt, esse
aliquam causam necessitatis, ut patet in V Metaphys. Et ideo, cum
hic philosophus pluraliter loquatur, non sic est intelligendum quod hic
dicitur, quod aliqua sint, quae nullam habent causam sui esse.
3. Alio modo potest intelligi secundum ordinem causarum eiusdem rei.
Manifestum est enim in rebus habentibus quatuor causas, quod una causa
est quodammodo causa alterius. Quia enim materia est propter formam et
non e converso, ut probatur in II Physic., definitio quae sumitur
ex causa formali, est causa definitionis, quae sumitur ex causa
materiali eiusdem rei. Et quia generatum consequitur formam per
actionem generantis, consequens est quod agens sit quodammodo causa
formae et definitio definitionis. Ulterius autem omne agens agit
propter finem; unde et definitio quae a fine sumitur, est quodammodo
causa definitionis quae sumitur a causa agente. Ulterius autem non est
procedere in generibus causarum: unde dicitur quod finis est causa
causarum. Potest tamen in singulis causarum generibus a posterioribus
ad priora procedi; sed definitiones debent dari per causas proximas.
Et secundum hunc sensum in quibusdam libris interponitur, quod
definitiones secundum speciem factae nullum habent medium quo
demonstrentur: definitiones autem secundum materiam factae possunt
habere medium: quia scilicet definitiones quae dantur secundum causam
materialem possunt demonstrari per definitiones quae dantur secundum
causam formalem. Definitio autem quae datur secundum causam formalem,
non potest ulterius demonstrari per aliquod principium intrinsecum rei,
quod proprie pertinet ad quod quid est, utpote intrans essentiam rei.
Sed etsi demonstretur per causam efficientem et finalem, dicendum erit
quod semper causa superior se habet ut formalis respectu inferioris.
Praedicta tamen verba non habentur in libris Graecis. Unde magis
videtur esse Glossa, quae per errorem scriptorum introducta est loco
textus.
4. Tertio modo potest intelligi in quantum aliqua sunt, quae non
habent causam in genere subiecto alicuius scientiae: sicut in genere
numeri, de quo est arithmetica, est devenire ad unitatem, cuius in
hoc genere non est accipere aliud principium. Et hic sensus concordat
exemplo quod philosophus subiungit, dicens quod arithmeticus supponit
quid est unitas et quia est. Et sicut illa quorum non est alia causa,
ita etiam illa quae possunt habere medium, et quorum est altera causa,
potest manifestari quod quid est: ita tamen quod non demonstretur ipsum
quod quid est, sed magis medium demonstrationis ut quod quid est
accipiatur.
5. Deinde cum dicit: definitio autem quoniam etc., ostenso
qualiter se habeat quod quid est ad demonstrationem, ostendit quomodo
se habeat definitio. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit
qualiter definitio se habeat ad demonstrationem; secundo, manifestat
quod dixerat per exemplum; ibi: differt enim dicere propter quid et
cetera. Circa primum tria facit: primo, proponit unum modum
definitionis significantis quid est; secundo, proponit alium modum
definitionis significantis propter quid; ibi: alia vero terminus
etc.; tertio, ostendit qualiter utraque definitio se habeat ad
demonstrationem; ibi: quare prima quidem et cetera.
6. Circa primum, supponit primo quod definitio sit ratio
significativa ipsius quod quid est. Si autem non posset haberi aliqua
alia ratio rei quam definitio, impossibile esset quod sciremus aliquam
rem esse, quin sciremus de ea quid est; quia impossibile est quod
sciamus rem aliquam esse, nisi per aliquam illius rei rationem. De eo
enim quod est nobis penitus ignotum, non possumus scire si est aut
non. Invenitur autem aliqua alia ratio rei praeter definitionem: quae
quidem vel est ratio expositiva significationis nominis, vel est ratio
ipsius rei nominatae, altera tamen a definitione, quia non significat
quid est, sicut definitio, sed forte aliquod accidens. Sicut forte
invenitur aliqua ratio, quae exponit quid significat hoc nomen
triangulus. Et per huiusmodi rationem habentes quia est, adhuc
quaerimus propter quid est, ut sic accipiamus quod quid est. Sed
sicut supra dictum est, hoc difficile est accipere in illis in quibus
nescimus an sint. Et huius difficultatis causa superius est
assignata: quia scilicet, quando nescimus rem esse per aliquid rei,
non absolute scimus si est vel non, sed solum secundum accidens, ut
supra expositum est. Ad distinguendum autem rationem significantem
quid est ab aliis, subiungit quod dupliciter aliqua ratio potest dici
una. Quaedam enim est una, sola coniunctione: per quem modum etiam
habet unitatem Ilias, idest poema de historia Troiana. Et per hunc
etiam modum dicitur esse una ratio, quae est expositiva nominis, vel
manifestativa ipsius rei nominatae per aliqua accidentia: ut si dicatur
quod homo est animal risibile susceptibile disciplinae. Alia vero
ratio est una in quantum simpliciter significat unum de re una, cuius
est ratio, et hoc non secundum accidens. Et talis ratio est definitio
significans quid est, quia essentia cuiuslibet rei est una. Sic
igitur concludit quod illa quae dicta est, est una definitio
definitionis, scilicet quod definitio est ratio ipsius quod quid est.
7. Deinde cum dicit: alia vero terminus est etc., ponit alium
modum definitionis; et dicit quod alia definitio definitionis est, ut
sit ratio manifestans propter quid.
8. Deinde cum dicit: quare prima quidem etc., ostendit quomodo
utraque definitio se habeat ad demonstrationem, concludens ex
praemissis quod prima definitio solum significat quod quid est, sed non
demonstrat ipsum. Secunda vero definitio est quasi demonstratio
quaedam ipsius quod quid est: et non differt a demonstratione nisi sola
positione, id est ordine terminorum et propositionum.
9. Deinde cum dicit: differt enim dicere propter quid etc.,
manifestat quod dixerat per exempla. Et circa hoc duo facit: primo,
manifestat per exempla quae dicta sunt; secundo, colligit ex
praemissis diversitatem definitionum; ibi: immediatorum autem
definitio et cetera. Dicit ergo primo quod differt dicere propter quid
tonat, et quid est tonitruum: quia secundum opinionem illorum qui
dicunt quod extinctio ignis in nube est causa tonitrui, dicit aliquis
propter quid cum dicit tonitruum esse propter hoc quod ignis extinguitur
in nube. Ille autem dicit quid est tonitruum, qui dicit quod est
sonus ignis extincti in nubibus. Utrumque autem horum significat
eamdem rationem, sed per alium modum. Nam cum dicitur tonat propter
hoc quod extinguitur ignis in nube, significatur per modum
demonstrationis continuae, idest non distinctae per diversas
propositiones; accipiuntur tamen continue omnes termini
demonstrationis. Cum autem dicitur quod tonitruum est sonus extincti
ignis in nubibus, significatur per modum definitionis. Sed si dicamus
quod tonitruum est sonus in nubibus, nulla mentione facta de
extinctione ignis, erit definitio significans quid est, et erit solum
demonstrationis conclusio.
10. Deinde cum dicit: immediatorum autem definitio etc., colligit
ex praemissis quot sunt modi definitionum per respectum ad
demonstrationem. Et primo, resumit quoddam quod supra dixerat, quod
eorum quae non habent causam, definitiones sunt accipiendae sicut
quaedam immediata principia. Et ideo dicit hic quod definitio
immediatorum, idest rerum non habentium causas, est sicut quaedam
indemonstrabilis positio eius quod quid est. Ex hoc ergo concludit
quod triplex est genus definitionis per comparationem ad
demonstrationem. Quaedam enim est definitio, quae est
indemonstrabilis ratio eius quod quid est; et haec est illa, quam
dixerat esse immediatorum. Alia vero est definitio, quae est quasi
quidam syllogismus demonstrativus eius quod quid est; et non differt a
demonstratione nisi casu, idest secundum diversam acceptionem et
positionem dictionum; ut cum dicitur, tonitruum est sonus extincti
ignis in nubibus. Tertia autem est definitio, quae est solum
significativa ipsius quod quid est, et est conclusio demonstrationis.
11. Deinde cum dicit: manifestum igitur ex dictis etc., epilogat
quae dicta sunt; et dicit manifestum esse ex praedictis per quem modum
est demonstratio ipsius quod quid est, et per quem modum non: quia
scilicet quod quid est potest accipi ex ipsa demonstratione, non autem
potest demonstrari. Dictum est etiam in quibus possit esse
demonstratio eius quod quid est, secundum modum praedictum, quia in
habentibus causam; et in quibus non, quia in non habentibus causam.
Dictum est etiam quot modis dicitur definitio: quia scilicet quaedam
significat quod quid est, quaedam autem etiam manifestat propter quid.
Dictum est etiam quomodo quod quid est demonstratur, in quantum
scilicet significatur per definitionem significantem solum quod quid
est; et quomodo non demonstratur, in quantum scilicet per definitionem
accipitur non solum quid, sed etiam propter quid. Dictum est etiam
quomodo definitio se habeat diversimode ad demonstrationem, et quomodo
contingat quod eiusdem sit demonstratio et definitio, et quomodo hoc
non contingat.
|
|