|
1. Postquam philosophus ostendit qualiter ipsum quid est se habeat ad
demonstrationem, hic ostendit quomodo ad demonstrationem se habeat
propter quid, quod significat causam. Et circa hoc duo facit:
primo, ostendit quomodo causae assumantur in demonstratione; secundo,
quomodo diversimode in diversis rebus; ibi: eadem autem causa est et
cetera. Circa primum duo facit: primo, proponit quod intendit;
secundo, manifestat propositum; ibi: et hoc enim existente et
cetera.
2. Dicit ergo primo quod quia scire opinamur cum sciamus causam, ut
in primo habitum est, demonstratio autem est syllogismus faciens
scire; ita consequens est quod medium demonstrationis sit causa. Sunt
autem quatuor genera causarum, ut in II Physic. et in V
Metaphys. plenius manifestatur. Quarum una est quod quid erat esse,
idest causa formalis, quae est completiva essentiae rei. Alia autem
est causa, qua posita necesse est causatum poni; et haec est causa
materialis, quia ea quae sequuntur ex necessitate materiae, sunt
necessaria absolute, ut habetur in II Physic. Tertia autem causa
est, quae est principium motus, idest causa efficiens. Quarta autem
causa est, cuius gratia fit aliquid, scilicet causa finalis. Et ita
patet quod per medium demonstrationis omnes hae causae manifestantur;
quia quaelibet harum causarum potest accipi ut medium demonstrationis.
3. Deinde cum dicit: et hoc enim quod etc., manifestat quod
dixerat. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo diversae
causae sumuntur ut media demonstrationis in diversis rebus; secundo,
ostendit quomodo unius et eiusdem rei possunt esse diversae causae;
ibi: contingit autem idem et cetera. Circa primum quatuor facit:
primo, manifestat quomodo causa materialis accipiatur in
demonstratione; secundo, manifestat propositum in causa formali;
ibi: at vero ipsius etc.; tertio, ostendit idem de causa
efficienti; ibi: propter quid autem Medorum etc.; quarto autem, in
causa finali; ibi: quorumcunque autem et cetera. Circa primum duo
facit: primo, proponit modum quo causa materialis assumitur in
demonstratione, qui etiam competit aliis causis; secundo, ponit
exemplum; ibi: manifestum est autem et cetera.
4. Dicit ergo primo quod illud, quo existente necesse est aliud
esse, scilicet causa materialis, non contingit accipi sic, ut ex
necessitate aliquid sequatur, si accipiatur una sola propositio; sed
oportet accipere ad minus duas hoc modo se habentes, quod communicent
in uno medio. Si ergo accipiatur in duabus propositionibus unum
medium, quod est causa materialis, ex necessitate sequitur conclusio:
puta si dicamus: omne compositum ex contrariis est corruptibile; lapis
est huiusmodi; ergo et cetera. Oportet autem accipere duas
propositiones, non solum propter exigentiam formae syllogisticae, sed
etiam quia non omnia quae sunt ex materia, habent ex materia
necessitatem, ut probatur in II Physic. Et ideo praeter
propositionem in qua sumitur hoc habere talem materiam, oportet quod
sumatur alia propositio, quae declaret quod ex tali materia aliquid ex
necessitate sequatur.
5. Deinde cum dicit: manifestum autem est etc., proponit exemplum
in mathematicis. Nec est contra id quod dicitur in III
Metaphys., quod mathematicae scientiae non demonstrant per causam
materialem. Mathematica enim abstrahit quidem a materia sensibili,
non autem a materia intelligibili, ut dicitur in VI Metaphys.:
quae quidem materia intelligibilis consideratur secundum quod aliquid
divisibile accipitur vel in numeris vel in continuis. Et ideo
quandocunque in mathematicis aliquid demonstratur de toto per partes,
videtur esse demonstratio per causam materialem: partes enim se habent
ad totum secundum rationem materiae, ut habetur in II Physic. Et
quia materia magis proprie dicitur in sensibilibus, propter hoc noluit
eam nominare causam materialem, sed causam necessitatis.
6. Ad evidentiam autem exempli quod in litera ponitur, sciendum est
quod omnis angulus cadens in semicirculo est rectus, ut probatur in
III Euclidis. Est autem probatio talis. Sit semicirculus abc;
chorda autem eius, quae est diameter circuli, dividatur per medium in
puncto d, quod est centrum circuli. Erigatur ergo super punctum d
linea perpendicularis, quae attingat circumferentiam circuli in puncto
b; a quo ducantur duae lineae ad duo puncta a et c. Dico ergo quod
angulus abc, cadens in semicirculo, est rectus. Probatio.
Triangulus bdc habet tres angulos aequales duobus rectis; sed angulus
eius bdc est rectus, quia linea bd est perpendicularis; ergo duo alii
anguli, scilicet dbc et bcd, sunt aequales uni recto. Sed hi duo
anguli sunt aequales, eo quod duae lineae db et dc sunt aequales, quia
protrahuntur a centro ad circumferentiam; relinquitur ergo quod angulus
dbc sit media pars recti anguli. Pari quoque modo probatur quod
angulus abd sit media pars recti. Ergo totus angulus abc est rectus.
Hac ergo probatione utitur hic philosophus, dicens quod manifestum est
per hunc modum, propter quid est recta quae in semicirculo, idest
rectus angulus qui cadit in semicirculo, dum accipit illud, quo
existente sequitur quod sit rectus. Sit ergo rectus angulus in quo a,
quod est maior extremitas; medietas duorum angulorum sit medium, in
quo est b; angulus cadens in semicirculo sit minor extremitas, in quo
est c. Huius igitur quod est a esse in c, idest quod angulus in
semicirculo sit rectus, causa est b, scilicet quod angulus semicirculi
est medium duorum rectorum. Hoc enim medium est aequale per
conversionem ipsi a, et ipsum c est simili modo aequale ipsi b. Nam b
est esse medietatem duorum angulorum rectorum. Hoc igitur existente,
necesse est quod a sit in c; quod nihil est aliud quam angulum
semicirculi esse rectum. Subiungit autem quod hic modus
demonstrationis potest etiam ad causam formalem pertinere, quam
nominaverat quod quid erat esse; eo quod esse medium duorum rectorum
potest accipi ut ratio significans quod quid est recti anguli.
7. Deinde cum dicit: at vero et ipsius etc., remittit ad
praemissa, et dicit quod in superioribus monstratum est quomodo causa
formalis, quae est quod quid erat esse, pertineat ad medium
demonstrationis.
8. Deinde cum dicit: propter quid autem etc., ponit exemplum de
causa movente, tangens quamdam Graecorum historiam: videlicet quod
Athenienses quondam, adiunctis sibi quibusdam aliis Graecis,
invaserunt Sardenses, qui erant subiecti regi Medorum; et ideo Medi
invaserunt Athenienses. Dicit ergo quod quaeri potest propter quid
bellum Medorum factum est cum Atheniensibus; et hoc propter quid est
causa quare Athenienses impugnati sunt a Medis: quia scilicet ipsi
simul cum quibusdam aliis, scilicet Eretriis, fecerunt, insultum in
Sardenses; hoc enim est quod fuit primum motivum belli. Sit ergo
bellum in quo a, quod est maior extremitas; quod priores insultum
fecerunt sit b, idest medium; sed Athenienses sit c, idest minor
extremitas. Igitur b est in c, in quantum scilicet Atheniensibus
convenit quod priores fecerunt insultum. A autem est in b, quia
scilicet illi qui prius aliis iniustitiam intulerunt, sunt debellati.
Sic ergo a est in b, in quantum debellantur illi qui prius
inceperunt. Hoc autem, scilicet b, quod est medium, pertinet ad
Athenienses, qui prius bellum inceperunt. Et sic patet quod hic
accipitur quasi medium causa quae primo movit.
9. Deinde cum dicit: quorumcunque autem causa etc., manifestat
idem in causa finali. Et circa hoc duo facit: primo, proponit
exemplum in causa finali; secundo, ostendit differentiam inter causam
finalem et causam quae est principium motus; ibi: generationes autem e
contrario et cetera. Dicit ergo primo quod similiter se habet cum
praedictis in quibuscunque accipitur quasi causa finis, cuius causa fit
aliquid. Puta si dicamus propter quid aliquis ambulat post coenam, ut
scilicet fiat sanus: et iterum propter quid est domus, ad hoc scilicet
ut vasa, idest supellectilia hominis, salventur, idest conserventur.
Sic ergo hoc, scilicet ambulatio post coenam, fit gratia sanandi;
hoc autem, scilicet aedificatio domus, est gratia servandi
supellectilia. Sic ergo nihil differt dicere propter quid oportet post
coenam ambulare, et cuius gratia hoc oporteat. Sic ergo ambulare post
coenam in quo c, minor extremitas; sed non eminere cibos in ore
stomachi sit medium, in quo est b; sanari vero sit maior extremitas,
in quo est a. Sit ergo b in c, quia ambulatio post coenam facit ut
non emineant cibi in ore stomachi; et propter hoc provenit sanitas,
quod est a esse in b. Videtur enim quod ipsi ambulare, quod est c,
insit b, quod est non eminere cibos in ore stomachi. Ad hoc autem
sequitur a, quod est esse sanativum. Sic ergo patet quod b, scilicet
non eminere cibos in ore stomachi, est causa quare c est a, idest
quare ambulare post coenam sit sanativum; et hoc, scilicet non eminere
cibos in ore stomachi, est ratio eius quod est esse sanativum. A
enim, idest esse sanativum, sic assignabitur, idest notificabitur.
Quod autem b sit in c est propter quid, quia scilicet sic se habere ut
non emineant cibi in ore stomachi est sanari. Et ad hoc quod singula
fiant magis manifesta, oportet transumere rationes, ut scilicet
accipiatur medium quasi ratio maioris extremitatis, sicut in praemisso
exemplo apparet.
10. Deinde cum dicit: generationes autem e contrario etc.,
ostendit quomodo diversimode se habet et in causa quae est principium
motus. Contrario enim modo se habent in via generationis causa
finalis, et causa quae est principium motus. Nam ibi, scilicet in
demonstratione quae sumitur per causam quae est principium motus,
oportet medium primum fieri, idest esse primum in via generationis;
sicut prius fuit quod Athenienses insultum fecerunt in Sardenses,
quam quod impugnarentur a Medis. Sed hic, in demonstratione quae fit
per causam finalem, accipitur sicut primum in via generationis ipsum
c, quod est minor extremitas, et est ultimum causatum causae finalis.
Ultimum autem in via generationis est finis, cuius gratia est
aliquid. Manifestum est enim quod primo aliquis ambulat post coenam,
et ex hoc sequitur quod cibi non emineant in ore stomachi, et ex hoc
ulterius sequitur sanitas hominis, quae est principalis finis.
11. Deinde cum dicit: contingit autem idem etc., ostendit quomodo
ad eumdem effectum possunt assumi plures praedictarum causarum. Et
circa hoc duo facit: primo, manifestat plures causas esse eiusdem;
secundo, ostendit in quibus habeat locum quod dictum est; ibi:
plurima autem huiusmodi sunt et cetera. Dicit ergo primo quod
contingit unum et eumdem effectum esse propter aliquem finem sive gratia
eius, et ex necessitate alicuius prioris causae; sicut hoc quod est
lumen apparere per pellem lucernae, ex necessitate provenit; necesse
est enim quod corpus minorum partium transeat per poros largiores.
Dicitur autem hoc secundum opinionem ponentium quod lumen sit corpus
quoddam subtile, et quod apparentia luminis per diaphanum fiat propter
magnitudinem pororum quasi quorumdam foraminum. Corpus autem subtile
videtur esse parvarum partium. Et quia hoc non est secundum suam
opinionem, subiungit quod ex tali necessitate hoc provenit, si tamen
lumen appareat digrediendo, idest per egressum partium eius per poros
diaphani. Hoc autem quod est apparere lumen per pellem lucernae, est
propter aliquem finem, ut scilicet ambulantes in nocte beneficio
luminis non offendamus. In talibus ergo possibile est dupliciter
argumentari. Uno modo a causa praeexistente, ut dicamus: si esse
contingit hoc, et hoc erit; puta si lumen impositum est lucernae,
sequitur quod diffundatur per poros pellis. Alio modo a causa
posteriori, quae est posterior in fieri; et secundum hoc
argumentabimur quod si fieri contingit finem ultimum, oportet
praecedere ea per quae pervenitur ad finem. Sicut patet in tonitruo
quod si est ignis extinctus, necesse est sizire, idest facere fremitum
quemdam ignis extincti et sonum quemdam. Et si opinio Pythagoricorum
est vera, quod tonitruum fiat ad comminandum his qui sunt in Tartaro,
oportet dicere quod tonitruum fiat ad hoc quod homines qui sunt in
Tartaro timeant.
12. Deinde cum dicit: plurima autem huiusmodi etc., ostendit in
quibus contingat hoc quod dictum est. Et circa hoc tria facit:
primo, ostendit quomodo hoc se habeat in his quae sunt a natura;
secundo, quomodo se habeat in his quae sunt a proposito; ibi: in his
autem quae sunt etc.; tertio, infert quoddam corollarium; ibi:
quare finis bonus et cetera. Dicit ergo primo quod plurima huiusmodi,
quae scilicet sunt ex necessitate et fiunt propter finem, maxime
inveniuntur in his quae subsistunt a natura, et in his quae sunt per
naturam constructa. Natura enim quaedam facit propter finem, quaedam
vero facit ex necessitate priorum causarum. Quae quidem est duplex:
una secundum naturam, quae est secundum conditionem materiae; alia
secundum causam moventem: sicut lapis movetur quidem ex necessitate
quandoque sursum, quandoque deorsum, sed non propter idem genus
necessitatis; sed deorsum movetur propter necessitatem naturae, sursum
autem propter necessitatem moventis, idest proiicientis.
13. Deinde cum dicit: in his autem etc., ostendit quomodo se
habeat in his quae sunt a proposito. Et dicit quod in illis quae fiunt
per rationem, sicut sunt opera artis, quaedam talia sunt quae nunquam
fiunt a casu, sicut domus et statua, nec etiam possunt unquam fieri ex
necessitate naturae; sed semper fiunt propter finem, quia semper fiunt
a ratione, quae non operatur nisi intendens finem. Quaedam vero sunt
quae possunt quidem fieri a ratione artis, tamen possunt etiam
quandoque fieri a fortuna: sicut patet de sanitate, quae quandoque fit
per artem medicinae; sed tamen, quia potest provenire ex aliqua causa
naturali, potest contingere quod aliquis sanetur praeter intentionem,
sicut si leprosus sanetur ex esu serpentis, quem comedit ut moreretur.
Et similiter contingit de salute; cum scilicet aliquis intrans domum
propter aliquid aliud, liberatur de manu inimicorum quaerentium ipsum.
Et hoc maxime contingit in omnibus rebus in quibus contingit quod
aliquid fit et sic et aliter, cum non a fortuna fit, idest cum
contingit eumdem effectum non fortuito ex diversis causis provenire.
Puta potest aliquis intrare domum non a fortuna ut salvetur a manu
hostium, vel ut comedat, vel ut quiescat. Unde si intendendo unum
eorum eveniat aliud, erit a fortuna. Sed domus et statua non fiunt
nisi per easdem causas; et ideo talia non contingit fieri a fortuna.
14. Deinde cum dicit: quare finis bonus etc., concludit ex
praemissis quod pervenire ad bonum est aut a natura aut ab arte. Ars
enim et natura similiter operantur propter finem, ut habetur in II
Physic. Sed a fortuna non fit aliquid gratia huius. Quod ideo
dicitur, quia etsi fortuna contingat in his quae fiunt propter
aliquid, ut dicitur in II Physic., illud tamen quod dicitur a
fortuna fieri, non est intentum tanquam finis, sed praeter intentionem
accidit.
|
|