|
Non abscondam a vobis sacramenta Dei, etc., Sap. VI, 24.
Sacramenti nomen dupliciter accipi consuevit. Nam quandoque
sacramentum dicitur quodcumque secretum, et praecipue de rebus sacris;
quandoque sacramentum dicitur sacrae rei signum, ita quod et eius
imaginem gerat, et causa existat, secundum quod nos dicimus septem
sacramenta Ecclesiae, scilicet Baptismus, confirmatio,
Eucharistia, poenitentia, extrema unctio, ordo et matrimonium. In
qua quidem significatione sacramenti etiam prima significatio
continetur; nam in his Ecclesiae sacramentis, divina virtus secretius
operatur salutem, ut Augustinus dicit. Haec igitur sacramenta Dei
praelatus, seu doctor Ecclesiae, fidelibus Christi non debet
abscondere sed manifestare, propter tria. Primo quidem, quia hoc
pertinet ad honorem Dei, secundum illud Tob. XII, 7:
sacramentum regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare et
confiteri honorificum est. Secundo, quia hoc pertinet ad salutem
hominum, qui per horum ignorantiam in desperationem labi possent,
sicut de quibusdam dicitur Sap. II, 22 quod nescierunt sacramenta
Dei, nec speraverunt mercedem iustitiae, quia per sacramenta homines
purificantur, ut sint praeparati ad recipiendum mercedem iustitiae.
Tertio quia hoc pertinet ad debitum officium praelati vel doctoris,
secundum illud Eph. III, 8: mihi omnium sanctorum minimo data
est gratia haec, illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti
absconditi a saeculis in Deo. Sic ergo praedicta verba demonstrant
nobis materiam huius epistolae, in qua apostolus agit de sacramentis
Ecclesiae. Cum enim in epistola ad Romanos gratiam Dei
commendasset, quae in sacramentis Ecclesiae operatur: hic, scilicet
in prima epistola ad Corinthios, de ipsis Ecclesiae sacramentis
agit; in secunda vero de ministris sacramentorum. Videamus ergo primo
textum.
|
|