|
Dividitur ergo haec epistola in partes duas. In prima parte ponit
epistolarem salutationem; in secunda prosequitur suam intentionem, ibi
gratias ago Deo meo. Circa primum tria facit. Primo ponit personas
salutantes; secundo, personas salutatas Ecclesiae Dei, etc.;
tertio bona salutifera optat, ibi gratia vobis et pax. Circa primum
duo facit. Primo ponit personam principalem quam describit ex nomine,
dicens Paulus, de quo quidem nomine satis dictum est in epistola ad
Romanos. Hic autem sufficiat dicere quod hoc nomen praemittit in
signum humilitatis; nam Paulus idem est quod modicus, quod ad
humilitatem pertinet. I Reg. c. XV, 17: cum esses parvulus in
oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Matth. XI, v.
25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea
parvulis. Consequenter describit eam a dignitate. Et primo ponit
modum adipiscendae dignitatis, cum dicit vocatus, secundum illud
Hebr. V, 4: nemo sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo
tamquam Aaron. Secundo ponit ipsam dignitatem, dicens apostolus
Iesu Christi, quae quidem est prima dignitas in Ecclesia, et
interpretatur missus, quia fuerunt missi a Deo, ut vice eius
fungerentur in terris. Unde dicitur Lc. c. VI, 13, quod
elegit duodecim, quos et apostolos nominavit, et infra XII, 28:
Deus posuit in Ecclesia quosdam, primum quidem apostolos, et
cetera. Tertio ponit originem sive causam huius dignitatis, cum dicit
per voluntatem Dei. Quod est intelligendum de voluntate beneplaciti,
ex qua perficiuntur illi qui multipliciter praesunt Ecclesiis.
Eccli. X, 4: in manibus Dei potestas terrae, et utilem rectorem
in tempore suscitabit super illam. Et de praedicta voluntate sub
figura nobis dicitur, Iob XXXVII, 12, quod lustrant cuncta
per circuitum quocumque voluntas gubernantis perduxerit. Dimittit
autem Deus aliquos praefici propter subditorum peccata, secundum illud
Iob XXXIV, 30: regnare facit hominem hypocritam propter
peccata populi. Talis autem rector non dicitur esse secundum
voluntatem Dei, sed secundum eius indignationem, secundum illud Osee
XIII, 11: dabo tibi regem in furore meo, et auferam in
indignatione mea. Secundo ponit personam adiunctam, cum dicit et
Sosthenes frater, quem sibi salutando adiungit, quia ad apostolum
detulerat contentiones et alios Corinthiorum defectus, ne hoc
videretur ex odio fecisse; et ideo nominat eum fratrem, ut ostendat
quod ex zelo charitatis hoc fecerat. Prov. IX, 8: argue
sapientem, et diliget te. Deinde ponit personas salutatas, cum dicit
Ecclesiae Dei quae est Corinthi. Et, primo, ponit principales
personas, quas describit tripliciter. Primo quidem ex loco, cum
dicit Ecclesiae Dei quae est Corinthi, id est, fidelibus Christi
Corinthi congregatis. Ps. XXXIV, 18: confitebor tibi in
Ecclesia magna. Secundo ex munere gratiae, cum dicit sanctificatis
in Christo Iesu, id est, in fide, passione et sacramento Christi
Iesu. Infra VI, 11: sed abluti estis, sed sanctificati estis.
Hebr. ult.: Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum,
extra portam passus est. Tertio ponit originem gratiae, cum dicit
vocatis sanctis; quia scilicet ad sanctitatem per gratiam vocationis
pervenerunt. Rom. VIII, 30: quos praedestinavit, hos et
vocavit. I Petr. II, 9: de tenebris vos vocavit in admirabile
lumen suum. Secundo ponit personas secundarias, fideles scilicet,
quae non erant in ipsa civitate sed habitabant in dioecesi civitatis vel
districtu. Unde subdit vobis, inquam, qui estis Corinthi scribo,
cum omnibus qui invocant nomen domini nostri Iesu Christi, scilicet
per veram fidei confessionem. Ioel. c. II, 32: omnis qui
invocaverit nomen domini salvus erit. Et hoc in omni loco ipsorum, id
est eorum iurisdictioni subiecto, et nostro, quia per hoc quod
subiiciebantur episcopo civitatis, non eximebantur a potestate
apostoli, quinimo magis erant ipsi apostolo subiecti, quam his quibus
ipse eos subiecerat. Ps. CII, 22: in omni loco dominationis
eius, benedic, anima mea, domino. Ultimo autem in salutatione ponit
bona salutifera quae eis optat, quorum primum est gratia, per quam
iustificamur a peccatis, Rom. III, 24: iustificati gratis per
gratiam ipsius; ultimum autem est pax, quae perficitur in felicitate
aeterna. Ps. CXLVII, 14: qui posuit fines tuos pacem.
Is. XXXII, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis.
Per haec autem duo, omnia alia includit. Unde dicit gratia et pax.
Causam eorum ostendit, subdens a Deo patre nostro, secundum illud
Iac. I, 17: omne datum optimum et omne donum perfectum desursum
est, descendens a patre luminum. Addit autem et domino Iesu
Christo, per quem, ut dicitur II Petr. I, 4, maxima et
pretiosa promissa donavit nobis Deus. Io. I, v. 17: gratia et
veritas per Iesum Christum facta est. Quod autem dicit a Deo patre
nostro. Potest intelligi de tota Trinitate, a qua creati sumus et in
filios adoptati. Additur autem et domino Iesu Christo, non quia sit
persona alia vel hypostasis praeter tres personas, sed propter aliam
naturam. Vel quod dicitur Deo patre nostro, per quamdam
appropriationem accipitur pro persona patris, sicut Io. XX, 17:
ascendo ad patrem meum, Deum meum et Deum vestrum. In hoc autem
quod subdit et domino Iesu Christo, manifestatur persona filii.
Tacetur autem de spiritu sancto, quia est nexus patris et filii, et
intellectus ex ambobus, vel quia est donum utriusque, intelligitur in
donis, de quibus dicit gratia et pax, quae per spiritum sanctum
dantur. Infra XII, v. 11: haec omnia operatur unus atque idem
spiritus. Deinde cum dicit gratias ago Deo meo, incipit epistolarem
tractatum. Et primo gratias agit de bonis eorum, ut correctionem
suorum defectuum tolerabilius ferant; secundo ponit eorum
instructionem, ibi obsecro vos autem, fratres. Circa primum duo
facit. Primo gratias agit de bonis quae iam acceperant; secundo de
bonis quae in futurum expectabant, ibi expectantibus revelationem.
Circa primum duo facit. Primo ponit gratiarum actionem, cum dicit
gratias ago Deo meo, qui scilicet etsi sit Deus omnium per creationem
et gubernationem, tamen est eius et cuiuslibet iusti per fidem et
devotionem. Ps. CXVII, 28: Deus meus es tu, et confitebor
tibi. Ostendit etiam quando gratias agit, cum dicit semper, quia
haec gratiarum actio ex charitatis affectu procedit, qui in eius corde
assiduus erat. Prov. XVII, 17: omni tempore diligit qui
amicus est. Et quamvis omni tempore eos diligeret, et pro eorum bonis
gratias ageret actualiter, tamen etiam pro eis gratias agebat omnibus
horis quas habebat orationi deputatas. Ostendit etiam pro quibus
gratias agit, cum dicit pro vobis, de quorum scilicet bonis propter
charitatis unionem gaudebat, sicut de suis. III Io. v. 4:
maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate
ambulare. Secundo ostendit materiam gratiarum actionis, et primo in
generali, cum dicit in gratia Dei, id est, per gratiam Dei, quae
data est vobis in Christo Iesu, id est per Christum Iesum. Io.
I, 16: de plenitudine eius omnes nos accepimus gratiam pro gratia.
Secundo in speciali, ubi primo ostendit gratiae abundantiam cum dicit
quia in omnibus, scilicet quae pertinent ad salutem, divites, id est
abundantes, facti estis in illo, id est per Christum, secundum illud
II Cor. VIII, 9: propter vos egenus factus est, ut illius
inopia divites essetis. Et exponit in quibus sint divites facti, cum
dicit in omni verbo, vel quia omnibus generibus linguarum loquebantur,
vel quia in verbo doctrinae abundabant. Verbum autem non proferretur
ordinate, nisi ex scientia procederet, et ideo subdit in omni
scientia, id est, intelligentia omnium Scripturarum, et
universaliter omnium quae pertinent ad salutem. Sap. X, 10:
dedit illi scientiam sanctorum. Hoc autem quod dicit apostolus
referendum est ad eos qui erant in Ecclesia perfectiores, in quibus
etiam alii minores has divitias possidebant, sicut Augustinus dicit
super Ioannem: si amas unitatem cui haeres, habes quicquid in illa
alter habet: tolle invidiam, et tuum est quod alius habet; quos enim
cupiditas et invidia separat, charitas iungit. Secundo ostendit
rectitudinem, dicens sicut testimonium Christi confirmatum est in
vobis; non esset rectum verbum doctrinae, neque recta scientia, si a
testimonio Christi discordaret, vel si etiam Christi testimonium non
firmiter per fidem cordibus inhaereret; quia, ut dicitur Iac. I,
6: qui haesitat similis est fluctui maris, qui a vento movetur et
circumfertur. Testimonium autem Christi dicit, vel quia de ipso
prophetae praenuntiaverunt, secundum illud Act. X, 43: huic
omnes prophetae testimonium perhibent; vel quia ipse Christus
testimonium perhibuit, secundum illud Io. c. VIII, 14: si
ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum; vel
etiam quia apostolus in sua praedicatione Christo testimonium dedit.
Act. XXII, 18: non recipient testimonium tuum de me. Tertio
tangit gratiae perfectionem, cum dicit ita ut nihil vobis desit in ulla
gratia, quia scilicet in diversis personis omnes gratias gratis datas
habebant. Ad divinam enim providentiam pertinet, ut absque defectu
necessaria largiatur. Ps. XXXIII, 10: nihil deest
timentibus eum; et iterum: inquirentes autem dominum non minuentur
omni bono. Deinde ponit bona in futurum expectanda. Et circa hoc
tria facit. Primo ponit futuri boni expectationem, dicens vobis,
inquam, non solum habentibus gratiam in praesenti, sed etiam
expectantibus, in futurum, revelationem domini nostri Iesu Christi,
qua scilicet sanctis suis revelabitur, non solum per gloriam
humanitatis, secundum illud Is. XXXIII, 17: regem in decore
suo videbunt, sed etiam per gloriam divinitatis, secundum illud Is.
XL, 5: revelabitur gloria domini; quae quidem revelatio homines
beatos facit. I Io. III, 2: cum autem apparuerit, similes ei
erimus: et videbimus eum sicuti est. Et in hoc vita aeterna
consistit, secundum illud Io. XVII, 3: haec est vita aeterna,
ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum.
Sicut autem illi quibus Christus revelatur, sunt beati in re, ita
illi qui hoc expectant, sunt beati in spe. Is. XXX, 18: beati
omnes qui expectant eum. Et ideo de ipsa expectatione gratias agit.
Secundo ostendit quod haec expectatio non est vana ex auxilio divinae
gratiae. Unde subdit: qui, scilicet Christus, qui spem dedit vobis
huiusmodi revelationis, etiam confirmabit vos in gratia accepta. I
Petr. ult.: modicum passos ipse perficiet, confirmabit
solidabitque. Et hoc usque in finem, scilicet vitae vestrae.
Matth. c. X, 22: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus
erit. Non autem ut sitis sine peccato: quia, si dixerimus quoniam
peccatum non habemus, ipsi nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis
non est, ut dicitur I Io. I, 8, sed ut sitis sine crimine, id
est, sine peccato mortali. I Tim. III, 10: ministrent nullum
crimen habentes. Et hoc, inquam, erit in die adventus domini nostri
Iesu Christi, quia scilicet qui sine crimine invenitur in die
mortis, sine crimine perveniet ad diem iudicii, secundum illud
Eccle. XI, 3: si ceciderit lignum ad Austrum, sive ad
Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Nisi autem sine
crimine nunc inveniatur, frustra illam revelationem expectaret.
Tertio rationem suae promissionis assignat, dicens quod Deus vos
confirmabit, quod debetis sperare, quia Deus est fidelis (Deut.
XXXII, 4: Deus fidelis et absque ulla iniquitate), per quem
vocati estis in societatem filii eius Iesu Christi domini nostri, ut
scilicet habeatis societatem ad Christum, et in praesenti per
similitudinem gratiae, secundum illud I Io. I, 7: si in luce
ambulamus, sicut et ipse in luce est, societatem habemus cum eo ad
invicem, et in futuro per participationem gloriae, Rom. VIII,
17: si compatimur, ut et simul glorificemur. Non autem videretur
esse fidelis Deus, si nos vocaret ad societatem filii et nobis
denegaret, quantum in ipso est, ea, per quae pervenire ad eum
possemus. Unde Iosue I, v. 5 dicit: non te deseram, neque
derelinquam.
|
|