|
Praemissa salutatione et gratiarum actione, hic incipit eos
instruere. Et primo ponitur instructio de his quae ad omnes communiter
pertinent, scilicet de his quae pertinent ad ecclesiastica sacramenta.
Secundo instruit eos de his quae ad quosdam pertinebant, XVI cap.
de collectis autem quae fiunt in sanctos, et cetera. In sacramentis
autem tria sunt consideranda. Primo quidem ipsum sacramentum, sicut
Baptismus; secundo id quod est res significata et contenta, scilicet
gratia; tertio id quod est res significata et non contenta, scilicet
gloria resurrectionis. Primo ergo agit de ipsis sacramentis; secundo
de ipsis gratiis, XII cap. de spiritualibus autem nolo vos,
etc., tertio, de gloria resurrectionis, infra XV notum autem vobis
facio. Circa primum tria facit. Primo determinat ea quae pertinent
ad sacramentum Baptismi; secundo ea quae pertinent ad sacramentum
matrimonii, V cap., ibi omnino auditur inter vos, etc.; tertio ea
quae pertinent ad sacramentum Eucharistiae, VIII cap., ibi de
his autem quae idolis sacrificantur. Dominus autem, Matth. ult.,
discipulis praeceptum dedit de doctrina simul et Baptismo, dicens
euntes docete omnes gentes, baptizantes, et cetera. Et ideo
apostolus in prima parte simul cum Baptismo agit de doctrina. Est
autem sciendum quod inter Corinthios fideles erat quaedam dissensio
propter Baptistas et doctores; illi enim qui erant instructi
contemnebant alios, quasi qui meliorem doctrinam acceperint, et
meliorem Baptismum. Unde circa primum duo facit. Primo removet
contentionem; secundo contentionis causam quae erat in hoc, quod
gloriabantur de quibusdam, et alios Christi ministros contemnebant,
infra III capite et ego, fratres, non potui vobis loqui. Circa
primum tria facit. Primo proponit admonitionem; secundo admonitionis
necessitatem ostendit, ibi significatum est enim mihi, etc.; tertio
rationem admonitionis assignat, ibi divisus est Christus? et cetera.
Circa primum duo consideranda sunt. Primum quidem quod eos inducit ad
admonitionem servandam. Uno modo per propriam humilitatem, cum dicit
obsecro autem vos, et cetera. Prov. XVIII, 23: cum
obsecrationibus loquitur pauper. Alio modo per fraternam charitatem,
cum dicit fratres, quia scilicet ex affectu fraternae charitatis hoc
dicebat. Prov. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre,
quasi civitas firma. Tertio per reverentiam Christi, cum dicit per
nomen domini nostri Iesu Christi, quod est ab omnibus honorandum, et
cui oportet omnes esse subiectos. Phil. II, 10: in nomine Iesu
omne genu flectatur. Secundo considerandum est quod inducit eos ad
tria. Primo quidem ad concordiam, cum dicit ut idipsum dicatis
omnes, id est, omnes eamdem fidem confiteamini, et eamdem sententiam
proferatis de his quae sunt communiter agenda. Rom. XV, 6: ut
unanimes uno ore honorificetis Deum. Secundo prohibet vitium
contrarium virtuti, cum dicit et non sint in vobis schismata, quia
unitas ecclesiastica dividi non debet, in cuius signum milites de
tunica inconsutili, Io. XIX, 24 dixerunt: non scindamus eam,
sed sortiamur de ea cuius sit. Sunt autem proprie schismata, quando,
vel propter diversam fidei confessionem, vel propter diversas
sententias de agendis, homines unius collegii in diversas separantur
partes. Is. XXII, v. 9: scissuras civitatis David
videbitis, quia multiplicatae sunt. Tertio inducit eos ad id per quod
possunt schismata vitare, scilicet ad perfectionem. Est enim
divisionis causa, dum unusquisque partiale bonum quaerit, praetermisso
perfecto bono, quod est bonum totius. Et ideo dicit sitis autem
perfecti in eodem sensu, scilicet quo iudicatur de agendis, et in
eadem scientia, qua iudicatur de cognoscendis, quasi dicat: per haec
perfecti esse poteritis, si in unitate persistatis. Col. III,
14: super omnia charitatem habete, quod est vinculum perfectionis.
Matth. V, 48: estote perfecti sicut pater vester caelestis
perfectus est. Deinde, cum dicit significatum est mihi, ostendit
necessitatem praedictae admonitionis, quia scilicet contentionis vitio
laborabant, quasi dicat: ideo necesse est vos ad hoc inducere, quia
significatum est mihi, fratres mei, ab his qui sunt Cloes, id est,
in quadam villa Corinthiorum iurisdictioni subiecta, vel Cloes potest
esse nomen matronae, in cuius domo erant multi fideles congregati,
quia contentiones sunt inter vos, contra id quod dicitur Prov. XX,
3: honor est homini qui separat se a contentionibus. Et modum
contentionis exponit, subdens hoc autem dico, id est, contentionem
nomino, quod unusquisque vestrum nominat se ab eo a quo est baptizatus
et instructus, et dicit: ego quidem sum Pauli, quia erat a Paulo
baptizatus et instructus; alius ego autem Apollo, qui scilicet
Corinthiis praedicaverat, ut habetur Act. XIX, 1; alius ego
vero Cephae, scilicet Petri, cui dictum est Io. I, v. 42: tu
vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Quod quidem ideo
dicebant, quod putabant a meliori Baptista meliorem Baptismum dari,
quasi virtus Baptistae in baptizatis operaretur. Et de hoc
pseudoapostoli gloriabantur, secundum illud Ps. XLVIII, 12:
vocaverunt nomina sua in terris suis. Alius autem dicit ego autem sum
Christi, qui solus benedixit, quia solius Christi virtus operatur in
Baptismo Christi. Io. I, 33: super quem videris spiritum
descendere et manere, ipse est qui baptizat. Et ideo baptizati a solo
Christo denominantur Christiani, non autem a Paulo Paulini. Is.
IV, 1: tantummodo invocetur nomen tuum super nos. Ad huius autem
erroris vitationem, dicuntur Graeci hac forma in baptizando uti
baptizetur servus Christi Nicolaus in nomine patris, et filii, et
spiritus sancti, ut detur intelligi quod homo non baptizat interius,
sed baptizatur a Christo. Quia tamen etiam homo baptizat ministerio,
ut membrum et minister Christi, ideo Ecclesia utitur hac forma in
baptizando ego te baptizo in nomine patris, et filii, et spiritus
sancti, quod quidem est expressius secundum formam a Christo
traditam, qui dixit discipulis: docete omnes gentes, baptizantes eos
in nomine patris, et filii, et spiritus sancti, etc., ubi ipsos
apostolos dicit baptizantes, secundum quem modum sacramenti minister
dicit: ego te baptizo. Deinde cum dicit divisus est Christus?
etc., ponit rationem praedictae admonitionis, quare inter eos
scissurae et contentiones esse non debebant, et primo ex parte
Baptismi; secundo ex parte doctrinae, ibi non in sapientia verbi, et
cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit inconveniens quod ex
praedicta contentione sequitur; secundo manifestat quare illud
inconveniens sequatur, ibi numquid Paulus crucifixus est, etc.;
tertio excludit quamdam falsam suspicionem, ibi gratias ago Deo meo,
et cetera. Dicit ergo primo: dixi quod unusquisque vestrum dicit ego
sum Pauli, ego Apollo, et ex hoc sequitur quod Christus est
divisus. Nec refert utrum interrogative vel remissive legatur. Hoc
autem potest intelligi, uno modo, quasi diceret: per hoc quod inter
vos contenditur, Christus est divisus a vobis, qui non nisi in pace
habitat, secundum illud Ps. LXXV, 3: in pace factus est locus
eius. Is. LIX, 2: iniquitates vestrae diviserunt inter vos et
Deum vestrum. Sed melius aliter hoc potest intelligi, ut sit
sensus: per hoc quod creditis Baptismum esse meliorem, qui a meliori
Baptista datur, sequitur quod Christus, qui principaliter et
interius baptizat, sit divisus, id est, differens in sua virtute et
effectu, secundum differentiam ministrorum: quod patet esse falsum per
id quod dicitur Eph. IV, 5: unus dominus, una fides, unum
Baptisma. Sed adhuc melius hoc intelligitur quod apostolus dicit: ex
hoc quod ea quae sunt propria Christi aliis attribuitis, quodammodo
Christum dividitis, plures christos facientes, contra id quod dicitur
Matth. XXIII, 10: magister vester unus est Christus. Is.
XLV, v. 22: convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines
terrae, quia ego dominus, et non est alius. Est autem sciendum quod
Christus in sacramento Baptismi duplicem habet virtutem sibi
propriam. Unam quidem divinam, qua simul cum patre et spiritu sancto
interius mundat a peccato, et hoc nulli creaturae potuit communicari.
Alia autem est propria virtus secundum humanam naturam, quae est
potestas excellentiae in sacramentis, et consistit in quatuor. Quorum
unum est, quod ipse sacramenta instituit; secundum est quod potuit
effectum sacramentorum sine sacramento conferre; tertium est quod
meritum passionis eius operatur in Baptismo et aliis sacramentis;
quartum est quod ad invocationem nominis eius sacramenta conferuntur.
Hanc autem potestatem excellentiae, et maxime quantum ad ultimum,
conferre potuit ministris Baptismi, ut scilicet eorum nominibus
consecraretur Baptismus, sed noluit, ne schisma ex hoc in Ecclesia
fieret, dum tot reputarentur Baptismi, quot essent Baptistae. Et
hoc est quod, secundum expositionem Augustini, Ioannes Baptista de
Christo nescisse fatetur, utrum scilicet hanc potestatem sibi
retineret. Deinde, cum dicit numquid Paulus, etc., ostendit
praedictum inconveniens sequi ex eorum errore quod diversum Baptisma
esse aestimabant secundum differentiam Baptistarum; hoc enim esset,
si a Baptistis Baptismus efficaciam haberet, quod quidem solius est
Christi. Hoc autem ostendit dupliciter. Primo quidem ex parte
passionis Christi, in cuius virtute Baptismus operatur, secundum
illud Rom. VI, 3: quicumque baptizati sumus in Christo Iesu,
in morte ipsius baptizati sumus. Et ideo dicit numquid Paulus
crucifixus est pro vobis? Quasi dicat: numquid passio Pauli causa
est nostrae salutis, ut secundum ipsum Baptismus habeat virtutem
salvandi? Quasi dicat: non. Hoc enim proprium est Christo, ut sua
passione et morte nostram salutem operatus fuerit. Io. XI, 50:
expedit ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat.
II Cor. c. V, 14: unus pro omnibus mortuus est. Sed contra
videtur esse quod apostolus dicit Col. I, 24: gaudeo in
passionibus meis pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum
Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia. Sed
dicendum quod passio Christi fuit nobis salutifera non solum per modum
exempli, secundum illud I Petr. II, 21: Christus passus est
pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius, sed
etiam per modum meriti, et per modum efficaciae, inquantum eius
sanguine redempti et iustificati sumus, secundum illud Hebr. ultimo:
ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
Sed passio aliorum nobis est salutifera solum per modum exempli,
secundum illud II Cor. I, 6: sive tribulamur, pro vestra
exhortatione et salute. Secundo ostendit idem ex virtute nominis
Christi, qui in Baptismo invocatur. Unde subdit aut in nomine
Pauli baptizati estis? Quasi dicat: non. Ut enim dicitur Act.
IV, 12, non est aliud nomen datum hominibus, per quod oporteat
nos salvos fieri. Unde et Is. XXVI, 8 dicitur: nomen tuum et
memoriale tuum in desiderio animae. Sed videtur quod in nomine
Christi homines non baptizentur. Dicit enim Matth. ult.: docete
omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus
sancti. Dicendum est autem quod in primitiva Ecclesia, quia nomen
Christi multum erat odiosum, ut venerabile redderetur, apostoli in
nomine Christi baptizabant ex speciali ordinatione spiritus sancti.
Unde dicitur Act. c. VIII, 12, quod in nomine Christi
baptizati sunt viri et mulieres. Et tamen, ut Ambrosius dicit in
nomine Christi tota Trinitas intelligitur. Christus enim
interpretatur unctus, in quo intelligitur non solum ille qui ungitur,
qui est filius Dei, sed etiam ipsa unctio, quae est spiritus
sanctus, et ipse ungens, qui est pater, secundum Ps. XLIV,
8: unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus
tuis. Nunc autem quia nomen Christi iam est magnum in gentibus ab
ortu solis usque ad occasum, ut dicitur Mal. I, 11, Ecclesia
utitur forma prius instituta a Christo, baptizans in nomine patris,
et filii, et spiritus sancti. Et tamen quicumque in hac forma
baptizantur, in nomine eius, qui est vere filius Dei, baptizantur,
secundum illud I Io. c. ult.: ut simus in vero filio eius, Iesu
Christo. Baptizantur etiam omnes fideles in nomine Christi, id
est, fide et confessione nominis Christi, secundum illud Ioel. c.
II, 32: omnis quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit.
Unde baptizati a Christo Christiani nominantur, quia, ut dicitur
Gal. III, 27: quotquot in Christo baptizati estis, Christum
induistis. Sic ergo, si solius Christi passio, si solius Christi
nomen virtutem confert Baptismo ad salvandum, verum est proprium esse
Christo, ut ex eo Baptismus habeat sanctificandi virtutem. Unde qui
hoc aliis attribuit, dividit Christum in plures. Deinde, cum dicit
gratias ago Deo meo, excludit quamdam suspicionem. Quia ibi
dixerat: numquid enim Paulus crucifixus est pro vobis? Posset
aliquis credere quod et si non auctoritate, ministerio tamen plures
baptizaverit. Et circa hoc tria facit. Primo gratias agit de hoc
quod paucos baptizavit; secundo, quibusdam paucis nominatis, quosdam
alios addit, ibi baptizavi autem; tertio assignat rationem quare non
multos baptizaverit, ibi non enim misit me Deus. Dicit ergo primo
gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum,
de quo Act. XVIII, 8: Crispus archisynagogus credidit domino
cum omni domo sua, et Caium, ad quem scribitur tertia canonica
Ioannis. Et quia gratiarum actio locum non habet, nisi in beneficiis
perceptis, consequenter apostolus ostendit qualiter de hoc gratias
agat, cum subdit ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
Est enim optabile sanctis viris, ne ex bonis quae ipsi faciunt, alii
sumant occasionem erroris sui, sive peccati. Et quia Corinthii in
eum errorem devenerant, ut se a suis Baptistis nominarent, dicentes
ego sum Pauli et Apollo, ac si in eorum nominibus essent baptizati,
ideo gratias agit de hoc quod de suo ministerio talis error consecutus
non fuerit. Et ideo signanter dicit se baptizasse illos qui ab hoc
errore immunes erant. Deinde, cum dicit baptizavi autem, etc.,
ponit quosdam alios a se baptizatos, ne in eius verbis aliquid
veritatis minus appareret. Unde dicit baptizavi et domum, id est
familiam, Stephanae, scilicet cuiusdam matronae. Et quia circa
particularia facta memoria hominum labilis est, subdit caeterum
nescio, id est in memoria non habeo, si quem alium baptizaverim, in
propria persona. Deinde, cum dicit non enim misit, etc., assignat
rationem quare paucos baptizaverit, dicens non enim misit me Deus
baptizare, sed evangelizare. Contra quod videtur esse quod dicitur
Matth. ult.: euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine
patris, et filii, et spiritus sancti. Sed dicendum est quod
Christus apostolos misit ad utrumque, ita tamen quod ipsi per seipsos
praedicarent, secundum quod ipsi dicebant Act. VI, 2: non est
aequum relinquere nos verbum Dei, et ministrare mensis. Baptizarent
autem per inferiores ministros, et hoc ideo quia in Baptismo nihil
operatur industria vel virtus baptizantis: nam indifferens est utrum
per maiorem vel minorem ministrum detur Baptismus, sed in
praedicatione Evangelii multum operatur sapientia et virtus
praedicantis, et ideo praedicationis officium per seipsos apostoli
tamquam maiores ministri exercebant, sicut et de ipso Christo dicitur
Io. IV, 2 quod ipse non baptizabat, sed discipuli eius, qui
tamen de seipso dicit Lc. IV, 43: quia et aliis civitatibus
oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum. Is.
LXI, 1: ad annuntiandum mansuetis misit me.
|
|