|
Postquam apostolus improbavit Corinthiorum contentionem, ratione
sumpta ex parte Baptismi, hic excludit eorum contentionem, ratione
sumpta ex parte doctrinae. Quidam enim eorum gloriabantur de doctrina
pseudo-apostolorum, qui ornatis verbis et humanae sapientiae
rationibus veritatem fidei corrumpebant. Et ideo apostolus primo
ostendit hunc modum convenientem non esse doctrinae fidei; secundo
ostendit hoc modo docendi se usum apud eos non fuisse, II cap., ibi
et ego, cum venissem ad et cetera. Circa primum duo facit. Primo
proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi ut non
evacuetur. Dicit ergo primo: dixi quod misit me Christus
evangelizare, non tamen ita quod ego in sapientia verbi evangelizem,
id est, in sapientia mundana, quae verbosos facit, inquantum per eam
multis vanis rationibus homines utuntur. Eccle. VI, 11: ubi
verba sunt plurima, multam in disputando habentia vanitatem. Prov.
XIV, 23: ubi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. Vel
sapientiam verbi nominat rhetoricam, quae docet ornate loqui, ex quo
alliciuntur interdum homines ad assentiendum erroribus et falsitatibus.
Unde Rom. XVI, 18: per dulces sermones seducunt corda
innocentium. Et de meretrice dicitur Prov. II, 16, in figura
haereticae doctrinae: ut eruaris a muliere aliena et extranea, quae
mollit sermones suos. Sed contra dicitur Is. XXXIII, 19:
populum impudentem non videbis, scilicet in Catholica Ecclesia, et
populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem
linguae eius, in quo nulla est sapientia. Sed quia in Graeco ponitur
logos, quod rationem et sermonem significat, posset convenientius
intelligi sapientia verbi, id est humanae rationis, quia illa quae
sunt fidei, humanam rationem excedunt, secundum illud Eccli.
III, 25: plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi. Sed
contra hoc videtur esse quod multi doctores Ecclesiae in doctrina fidei
sapientia et rationibus humanis et ornatu verborum sunt usi. Dicit
enim Hieronymus in epistola ad magnum oratorem urbis Romae, quod
omnes doctores fidei in ornatu philosophiae doctrinis atque scientiis
suos referserunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari
debeas, eruditionem saeculi, an scientiam Scripturarum. Et
Augustinus dicit in quarto de doctrina Christiana: sunt viri
ecclesiastici qui divina eloquia non solum sapienter, sed etiam
suaviter tractaverunt. Dicendum est ergo quod aliud est docere in
sapientia verbi quocumque modo intelligatur, et aliud uti sapientia
verbi in docendo. Ille in sapientia verbi docet qui sapientiam verbi
accipit pro principali radice suae doctrinae, ita scilicet quod ea
solum approbet, quae verbi sapientiam continent: reprobet autem ea
quae sapientiam verbi non habent, et hoc fidei est corruptivum.
Utitur autem sapientia verbi, qui suppositis verae fidei fundamentis,
si qua vera in doctrinis philosophorum inveniat, in obsequium fidei
assumit. Unde Augustinus dicit in secundo de doctrina Christiana,
quod si qua philosophi dixerunt fidei nostrae accommoda, non solum
formidanda non sunt, sed ab eis tamquam ab iniustis possessoribus in
usum nostrum vindicanda. Et in IV de doctrina Christiana dicit:
cum posita sit in medio facultas eloquii, quae ad persuadendum seu
prava seu recta valent pluribus, cur non bonorum studio comparetur ut
militet veritati, si eam mali in usum iniquitatis et erroris usurpant.
Deinde, cum dicit ut non evacuetur crux Christi, probat quod
dixerat, et primo quidem ex parte materiae, secundo ex parte ipsorum
docentium, ibi videte enim vocationem vestram, et cetera. Circa
primum tria facit. Primo ostendit modum docendi qui est in sapientia
verbi, non esse congruum fidei Christianae; secundo probat quod
supposuerat, ibi verbum enim crucis; tertio probationem manifestat,
ibi quoniam Iudaei signa petunt. Circa primum considerandum est,
quod etiam in philosophicis doctrinis non est idem modus conveniens
cuilibet doctrinae. Unde sermones secundum materiam sunt accipiendi,
ut dicitur in primo Ethicorum. Tunc autem maxime modus aliquis
docendi est materiae incongruus, quando per talem modum destruitur id
quod est principale in materia illa, puta si quis in rebus
intellectualibus velit metaphoricis demonstrationibus uti, quae non
transcendunt res imaginatas, ad quas non oportet intelligentem adduci,
ut Boetius ostendit in libro de Trinitate. Principale autem in
doctrina fidei Christianae est salus per crucem Christi facta.
Unde, cap. II, 2, dicit non iudicavi me scire aliquid inter
vos, nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. Qui autem
principaliter innititur in docendo sapientiam verbi, quantum in se
est, evacuat crucem Christi. Ergo docere in sapientia verbi non est
modus conveniens fidei Christianae. Hoc est ergo quod dicit ut non
evacuetur crux Christi, id est, ne si in sapientia verbi praedicare
voluero, tollatur fides de virtute crucis Christi. Gal. V, 11:
ergo evacuatum est scandalum crucis. Ps. CXXXVI, v. 7: qui
dicunt, exinanite usque ad fundamentum in ea. Deinde, cum dicit
verbum crucis, etc., probat quod per doctrinam, quae est in
sapientia verbi, crux Christi evacuetur. Et circa hoc duo facit
primo inducit probationem; secundo assignat causam dictorum, ibi
scriptum est enim, et cetera. Dicit ergo primo: ideo dixi quod si
per sapientiam verbi doctrina fidei proponeretur, evacuaretur crux
Christi, verbum enim crucis, id est Annuntiatio crucis Christi,
stultitia est, id est stultum aliquid videtur, pereuntibus quidem, id
est, infidelibus qui se secundum mundum existimant sapientes, eo quod
praedicatio crucis Christi aliquid continet, quod secundum humanam
sapientiam impossibile videtur, puta quod Deus moriatur, quod
omnipotens violentorum manibus subiiciatur. Continet etiam quaedam
quae prudentiae huius mundi contraria videntur, puta quod aliquis non
refugiat confusiones, cum possit, et aliqua huiusmodi. Et ideo
Paulo huiusmodi annuntianti dixit Festus, ut legitur Act.
XXVI, 24: insanis, Paule, multae litterae ad insaniam te
adducunt. Et ipse Paulus dicit infra IV, 10: nos stulti propter
Christum. Et ne credatur revera verbum crucis stultitiam continere,
subdit his autem qui salvi fiunt, id est nobis, scilicet Christi
fidelibus qui ab eo salvamur, secundum illud Matth. c. I, 21:
ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum, virtus Dei
est, quia ipsi in cruce Christi mortem Dei cognoscunt, qua Diabolum
vicit et mundum. Apoc. V, 5: ecce vicit leo de tribu Iuda.
Item virtutem quam in seipsis experiuntur, dum simul cum Christo
vitiis et concupiscentiis moriuntur, secundum illud Gal. V, 24:
qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et
concupiscentiis. Unde in Ps. CIX, 2 dicitur virgam virtutis
tuae emittit dominus ex Sion. Lc. VI, 19: virtus de illo
exibat et sanabat omnes. Deinde cum dicit scriptum est enim, ostendit
praedictorum causam, et ponit primo quare verbum crucis sit hominibus
stultitia; secundo ostendit quare ista stultitia sit virtus Dei his,
qui salvantur, ibi nam quia in Dei sapientia, et cetera. Circa
primum duo facit. Primo inducit auctoritatem praenuntiantem quod
quaeritur; secundo ostendit hoc esse impletum, ibi ubi sapiens?
Circa primum considerandum quod id quod est in se bonum, non potest
alicui stultum videri, nisi propter defectum sapientiae. Haec est
ergo causa quare verbum crucis quod est salutiferum credentibus,
quibusdam videtur stultitia, quia sunt ipsi sapientia privati. Et hoc
est quod dicit scriptum est enim: perdam sapientiam sapientium, et
prudentiam prudentium reprobabo. Potest autem hoc sumi ex duobus
locis. Nam in Abdia dicitur: perdam sapientiam de Idumaea, et
prudentiam de monte Esau. Expressius autem habetur Is. XXIX,
v. 14: peribit sapientia a sapientibus, et intellectus prudentium
eius abscondetur. Differunt autem sapientia et prudentia. Nam
sapientia est cognitio divinarum rerum; unde pertinet ad
contemplationem, Iob XXVIII, v. 28: timor Dei ipsa est
sapientia; prudentia vero proprie est cognitio rerum humanarum, unde
dicitur Prov. X, 23: sapientia est viro prudentia, quia scilicet
scientia humanarum rerum prudentia dicitur. Unde et philosophus VI
Ethicorum dicit quod prudentia est recta ratio agibilium, et sic
prudentia ad rationem pertinet. Est autem considerandum quod homines
quantumcumque mali non totaliter donis Dei privantur, nec in eis dona
Dei reprobantur, sed in eis reprobatur et perditur quod ex eorum
malitia procedit. Et ideo non dicit simpliciter perdam sapientiam,
quia omnis sapientia a domino Deo est, ut dicitur Is. XXIX,
14 ss., sed perdam sapientiam sapientium, id est, quam sapientes
huius mundi adinvenerunt sibi contra veram sapientiam Dei, quia, ut
dicitur Iac. III, 15, non est ista sapientia desursum
descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Similiter non dicit
reprobabo prudentiam, nam veram prudentiam sapientia Dei docet, sed
dicit prudentiam prudentium, id est, quam illi qui se prudentes
aestimant in rebus mundanis prudentiam reputant ut scilicet bonis huius
mundi inhaereant. Vel quia, ut dicitur Rom. VIII, v. 6,
prudentia carnis mors est. Et sic propter defectum sapientiae reputant
impossibile Deum hominem fieri, mortem pati secundum humanam naturam;
propter defectum autem prudentiae reputant inconveniens fuisse quod homo
sustineret crucem, confusione contempta, ut dicitur Hebr. XII,
2. Deinde cum dicit ubi sapiens, etc., ostendit esse impletum quod
de reprobatione humanae sapientiae et prudentiae fuerat probatum. Et
primo ponit medium sub interrogatione; secundo conclusionem infert,
ibi nonne stultam Deus fecit sapientiam huius mundi, et cetera.
Dicit ergo primo ubi sapiens? Quasi diceret: non invenitur in
congregatione fidelium qui salvatur. Per sapientem intelligit illum
qui secretas naturae causas scrutatur. Is. XIX, 11: quomodo
dicetis Pharaoni: filius sapientium ego? Et hoc refertur ad
gentiles, qui huius mundi sapientiae studebant. Ubi Scriba? Id est
peritus in lege, et hoc refertur ad Iudaeos; quasi diceret: non est
in coetu fidelium. Io. VII, 48: numquid ex principibus aliquis
credidit in eum? Ubi inquisitor huius saeculi? Qui scilicet per
prudentiam exquirit quae sit convenientia vitae humanae in rebus huius
saeculi; quasi dicat: non invenitur inter fideles, et hoc refertur ad
utrosque, scilicet Iudaeos et gentiles. Baruch c. III, 23:
filii Agar, qui exquisierunt prudentiam quae de terra est. Videtur
autem apostolus hanc interrogationem sumere ab eo, quod dicitur Is.
XXXIII, v. 18: ubi est litteratus? Pro quo ponit
sapientem. Ubi est verba legis ponderans? Pro quo ponit Scribam.
Ubi est doctor parvulorum? Pro quo ponit inquisitorem huius saeculi,
quia parvuli maxime solent instrui de his, quae pertinent ad
disciplinam moralis vitae. Deinde cum dicit nonne stultam fecit,
etc., infert conclusionem sub interrogatione, quasi dicat: cum illi
qui sapientes mundi reputantur a via salutis defecerint, nonne Deus
sapientiam huius mundi fecit stultam? Id est, demonstravit esse
stultam, dum illi qui hac sapientia pollebant tam stulti inventi sunt
ut viam salutis non acciperent. Ier. X, 14 et LI, 17:
stultus factus est omnis homo a scientia sua. Is. XLVII, 10:
sapientia tua et scientia tua haec decepit te. Potest autem et aliter
intelligi quod dictum est, ac si diceret: perdam sapientiam sapientium
et prudentiam prudentium reprobabo, id est eligam eam in primis meis
praedicatoribus, secundum illud Prov. XXX, 1: visio quam
locutus est vir cum quo est Deus; et infra: stultissimus sum
virorum, et sapientia hominum non est mecum. Ubi sapiens? Quasi
dicat: inter praedicatores fidei non invenitur. Matth. XI, 25:
abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea
parvulis. Nonne Deus stultam fecit, id est demonstravit, sapientiam
huius mundi? Faciendo quod ipsis impossibile reputabatur, scilicet
dictum esse hominem mortuum resurgere, et alia huiusmodi. Deinde cum
dicit nam quia in Dei sapientia, etc., assignat rationem quare per
praedicationis stultitiam salventur fideles. Et hoc est quod dictum
est, quod verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est, virtus vero
salvationis credentibus; nam placuit Deo per stultitiam
praedicationis, id est per praedicationem, quam humana sapientia
stultam reputat, salvos facere credentes; et hoc ideo, quia mundus,
id est mundani, non cognoverunt Deum per sapientiam ex rebus mundi
acceptam, et hoc in Dei sapientia. Divina enim sapientia faciens
mundum, sua iudicia in rebus mundi instruit, secundum illud Eccli.
I, 10: effudit illam super omnia opera sua; ita quod ipsae
creaturae, per sapientiam Dei factae, se habent ad Dei sapientiam,
cuius iudicia gerunt, sicut verba hominis ad sapientiam eius quam
significant. Et sicut discipulus pervenit ad cognoscendum magistri
sapientiam per verba quae ab ipso audit, ita homo poterat ad
cognoscendum Dei sapientiam per creaturas ab ipso factas inspiciendo
pervenire, secundum illud Rom. c. I, 20: invisibilia Dei per
ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Sed homo propter sui
cordis vanitatem a rectitudine divinae cognitionis deviavit. Unde
dicitur Io. I, 10: in mundo erat, et mundus per ipsum factus
est, et mundus eum non cognovit. Et ideo Deus per quaedam alia ad
sui cognitionem salutiferam fideles adduxit, quae in ipsis rationibus
creaturarum non inveniuntur, propter quod a mundanis hominibus, qui
solas humanarum rerum considerant rationes, reputantur stulta. Et
huiusmodi sunt fidei documenta. Et est simile, sicut si aliquis
magister considerans sensum suum ab auditoribus non accipi, per verba
quae protulit, studet aliis verbis uti, per quae possit manifestare
quae habet in corde. Deinde cum dicit quoniam et Iudaei, etc.,
manifestat probationem praemissorum, et primo quantum ad id, quod
dixerat: verbum crucis pereuntibus stultitia est. Secundo quantum ad
id quod dixerat: his qui salvi fiunt, virtus Dei est ipsis autem
vocatis, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit pereuntium
differens studium et intentionem; secundo ex hoc rationem assignat eius
quod dixerat, ibi nos autem praedicamus Christum. Pereuntium autem,
id est infidelium, quidam erant Iudaei, quidam gentiles. Dicit
ergo: dictum est quod verbum crucis pereuntibus est stultitia, et hoc
ideo quoniam Iudaei signa petunt. Erant enim Iudaei consueti
divinitus instrui, secundum illud Deut. c. VIII, 5: erudivit
eum et docuit. Quae quidem doctrina cum esset a Deo per multa
mirabilia manifestata, secundum illud Ps. LXXVII, 12: fecit
mirabilia in terra Aegypti, et ideo ab afferentibus quamcumque
doctrinam signa quaerebant, secundum illud Matth. c. XII, 38:
magister, volumus a te signum aliquod videre. Et in Ps.
LXXIII, 9 dicitur: signa nostra non vidimus. Sed Graeci
sapientiam quaerunt, utpote in studio sapientiae exercitati,
sapientiam dico quae per rationes rerum mundanarum accipitur, de qua
dicitur Ier. IX, 23: non glorietur sapiens in sapientia. Per
Graecos autem omnes gentiles dat intelligere qui a Graecis mundanam
sapientiam acceperunt. Quaerebant igitur sapientiam, volentes omnem
doctrinam eis propositam secundum regulam humanae sapientiae iudicare.
Deinde concludit quare verbum crucis sit eis stultitia, dicens nos
autem praedicamus Christum crucifixum, secundum illud infra cap.
XI, 26: mortem domini annuntiabitis donec veniat. Iudaeis
scandalum, quia scilicet desiderabant virtutem miracula facientem et
videbant infirmitatem crucem patientem; nam, ut dicitur II Cor.
ultimo: crucifixus est ex infirmitate. Gentibus autem stultitiam,
quia contra rationem humanae sapientiae videtur quod Deus moriatur et
quod homo iustus et sapiens se voluntarie turpissimae morti exponat.
Deinde, cum dicit ipsis autem vocatis, manifestat quod dixerat: his
autem qui salvi fiunt, virtus Dei est. Et primo manifestat hoc;
secundo rationem assignat; ibi quia quod stultum, et cetera. Dicit
ergo primo: dictum est quod praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis
scandalum et gentibus stultitiam, sed praedicamus Christum Dei
virtutem et Dei sapientiam ipsis vocatis Iudaeis et Graecis, id est
his qui ex Iudaeis et gentibus ad fidem Christi vocati sunt, qui in
cruce Christi recognoscunt Dei virtutem, per quam et Daemones
superantur et peccata remittuntur et homines salvantur. Ps. XX,
14: exaltare, domine, in virtute tua. Et hoc dicit contra
scandalum Iudaeorum, qui de infirmitate Christi scandalizabantur et
recognoscunt in cruce Dei sapientiam, inquantum per crucem
convenientissimo modo humanum genus liberat. Sap. IX, 19: per
sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi a principio. Dicitur
autem Dei virtus et Dei sapientia per quamdam appropriationem.
Virtus quidem, inquantum per eum pater omnia operatur, Io. I,
3: omnia per ipsum facta sunt, sapientia vero, inquantum ipsum
verbum, quod est filius, nihil est aliud quam sapientia genita vel
concepta. Eccli. c. XXIV, 5: ego ex ore altissimi prodii
primogenita ante omnem creaturam. Non autem sic est intelligendum,
quod Deus pater sit fortis et sapiens virtute aut sapientia genita,
quia, ut Augustinus probat VI de Trinitate, sequeretur, quod
pater haberet esse a filio, quia hoc est Deo esse, quod fortem et
sapientem esse. Deinde cum dicit quia quod stultum est Dei, assignat
rationem eius quod dixerat, dicens quomodo id, quod est infirmum et
stultum possit esse virtus vel sapientia Dei, quia quod stultum est
Dei sapientius est hominibus, quasi dicat: iam aliquod divinum
videtur esse stultum, non quia deficiat a sapientia, sed quia
superexcedit sapientiam humanam. Homines enim quidam consueverunt
stultum reputare quod eorum sensum excedit. Eccli. III, 25:
plurima super sensum hominis ostensa sunt tibi. Et quod infirmum est
Dei, fortius est hominibus, quia scilicet non dicitur aliquid
infirmum in Deo per defectum virtutis, sed per excessum humanae
virtutis, sicut etiam dicitur invisibilis, inquantum excedit sensum
humanum. Sap. XII, 17: virtutem ostendis tu qui non crederis
esse in virtute consummatus. Quamvis hoc possit referri ad
incarnationis mysterium: quia id quod reputatur stultum et infirmum in
Deo ex parte naturae assumptae, transcendit omnem sapientiam et
virtutem. Ex. XV, 11: quis similis tui in fortibus, domine?
|
|