|
Supra ostendit apostolus quod modus docendi, qui est in sapientia
verbi, non convenit doctrinae Christianae, ratione materiae quae est
ipsa crux Christi, hic ostendit quod praedictus docendi modus non
convenit doctrinae Christianae, ratione doctorum, secundum illud
Prov. XXVI, 7: in derisum est in ore stulti parabola; et
Eccli. c. XX, 22: ex ore fatui reprobabitur parabola. Quia
igitur primi doctores fidei non fuerunt sapientes sapientia carnali,
non erat eis conveniens ut in sapientia verbi docerent. Circa hoc ergo
duo facit. Primo ostendit quomodo primi doctores fidei non fuerunt
sapientes sapientia carnali et in rebus humanis defectum patiebantur;
secundo ostendit quomodo talis defectus est in eis per Christum
suppletus, ibi ex ipso autem vos estis. Circa primum tria facit.
Primo excludit a fidei primis doctoribus excellentiam saecularem;
secundo astruit eorum subiectionem quantum ad saeculum, ibi sed quae
stulta sunt mundi; tertio rationem assignat, ibi ut non glorietur.
Dicit ergo primo: dictum est quod stultum est Dei, sapientius est
hominibus, et hoc considerare potestis in ipsa vestra conversione.
Videte enim, id est diligenter considerate, vocationem vestram,
quomodo scilicet vocati estis: non enim per vos ipsos accessistis, sed
ab eo vocati estis. Rom. VIII, v. 30: quos praedestinavit,
hos et vocavit. I Petr. II, 9: de tenebris vos vocavit in
admirabile lumen suum. Inducit autem eos ut considerent modum suae
vocationis, quantum ad eos per quos vocati sunt, sicut Is. LI, 2
dicitur: attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae
genuit vos. A quibus vocationis ministris primo excludit sapientiam,
cum dicit quia non multi, eorum per quos vocati estis, sapientes
secundum carnem, id est in carnali sapientia et terrena. Iac.
III, 15: non est ista sapientia desursum descendens, sed
terrena, animalis, diabolica. Baruch III, 23: filii Agar
exquisierunt sapientiam, quae de terra est. Dicit non multi, quia
aliqui pauci erant etiam in sapientia mundana instructi, sicut ipse,
et ut Barnabas, vel Moyses in veteri testamento, de quo dicitur
Act. VII, 22, quod eruditus erat Moyses in omni sapientia
Aegyptiorum. Secundo excludit saecularem potentiam, cum dicit non
multi potentes, scilicet secundum saeculum. Unde et Io. VII,
48 dicitur: numquid aliquis ex principibus credidit in eum? Et
Bar. III, 16 dicitur: ubi sunt principes gentium? Exterminati
sunt, et ad Inferos descenderunt. Tertio excludit excellentiam
generis, cum dicit non multi nobiles. Et aliqui inter eos nobiles
fuerunt, sicut ipse Paulus, qui in civitate Romana se natum dicit,
Act. XXII, 25, et Rom. ult. de quibusdam dicit qui sunt
nobiles in apostolis. Deinde, cum dicit sed quae stulta sunt,
etc., ponit e converso eorum abiectionem quantum ad mundum, et primo
defectum contrarium sapientiae, cum dicit quae stulta sunt mundi, id
est, eos qui secundum mundum stulti videbantur, elegit Deus ad
praedicationis officium, scilicet piscatores illiteratos, secundum
illud Act. IV, 13: comperto quod homines essent sine litteris et
idiotae, admirabantur. Is. XXXIII, 18: ubi est
litteratus, ubi verba legis ponderans? Et hoc ut confundat
sapientes, id est eos qui de sapientia mundi confidunt, dum ipsi non
cognoverunt quae sunt simplicibus revelata. Matth. XI, 25:
abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea
parvulis. Is. XIX, 12: ubi sunt nunc sapientes tui?
Annuntient tibi. Secundo ponit defectum contrarium potentiae, dicens
et infirma mundi, id est homines impotentes secundum mundum, puta
rusticos et plebeios, elegit Deus ad praedicationis officium. In
cuius figura dicitur III Reg. XX, 14: ego tradens eos in manu
tua per pedissequos principum provinciarum; et Prov. IX, 3
dicitur quod sapientia misit ancillas ut vocarent ad arcem. In
utrisque autem primorum praedicatorum infirmitas designatur. Et hoc
ideo ut confundat fortia, id est potentes huius mundi. Is. II,
17: incurvabitur omnis sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo
virorum. Tertio ponit defectum contrarium nobilitati, in quo possunt
tria considerari. Primo quidem claritas generis, quam ipsum nomen
nobilitatis designat. Et contra hoc dicit et ignobilia mundi, id est
qui secundum mundum sunt ignobiles. Infra IV, 10: vos nobiles,
nos autem ignobiles. Secundo, circa nobilitatem considerantur honor
et reverentia quae talibus exhibentur, et contra hoc dicit et
contemptibilia, id est homines contemptibiles in hoc mundo elegit Deus
ad praedicationis officium, secundum illud Ps. LXXVIII, 4:
facti sumus opprobrium vicinis nostris, et his qui in circuitu nostro
sunt. Tertio, in nobilitate consideratur magna opinio quam homines de
eis habent. Et contra hoc dicit et ea quae non sunt, id est quae non
videntur esse in saeculo, elegit Deus ad praedicationis officium.
Iob XXX, 2: quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo, et vita
ipsa putabantur indigni. Et hoc ideo ut destrueret ea quae sunt, id
est eos qui in hoc mundo aliquid esse videntur. Is. XXIII, v.
9: dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis
gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae. Deinde
assignat causam dictorum dicens: ideo non elegit in saeculo excellentes
sed abiectos, ut non glorietur omnis caro, etc., id est ut nullus
pro quacumque carnis excellentia glorietur per comparationem ad
dominum. Ier. IX, 23: non glorietur sapiens in sapientia sua,
et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in
divitiis suis. Ex hoc enim quod Deus mundum suae fidei subiecit, non
per sublimes in mundo, sive in saeculo, sed per abiectos, non potest
gloriari homo quod per aliquam carnalem excellentiam salvatus sit
mundus. Videretur autem non esse a Deo excellentia mundana, si Deus
ea non uteretur ad suum obsequium. Et ideo in principio quidem
paucos, postremo vero plures saeculariter excellentes Deus elegit ad
praedicationis officium. Unde in Glossa dicitur, quod nisi fideliter
praecederet piscator, non humiliter sequeretur orator. Et etiam ad
gloriam Dei pertinet, dum per abiectos sublimes in saeculo ad se
trahit. Deinde cum dicit ex ipso autem vos estis, ne praedicatores
fidei tamquam non excellentes, sed abiecti in saeculo contemnerentur,
ostendit quomodo Deus praedictum defectum in eis supplet. Et circa
hoc tria facit. Primo ostendit cui sit attribuenda salus mundi, quae
praedicatorum ministerio facta est, dicens: dictum est quod vocati
estis non per excellentes sed per abiectos in saeculo, ex quo patet
quod vestra conversio non est homini attribuenda sed Deo. Et hoc est
quod dicit ex ipso autem, id est ex virtute Dei, vocati estis in
Christo Iesu, id est ei iuncti et incorporati per gratiam. Eph.
II, v. 10: ipsius enim factura sumus, creati in Christo Iesu
in operibus bonis. Deinde ostendit quomodo Deus praedictos defectus
in praedicatoribus suis supplet per Christum. Et primo quantum ad
defectum sapientiae, cum dicit qui, scilicet Christus, factus est
nobis praedicantibus fidem, et, per nos, omnibus fidelibus,
sapientia, quia ei inhaerendo, qui est Dei sapientia, et
participando ipsum per gratiam, sapientes facti sumus. Et hoc a
Deo, qui nobis Christum dedit et nos ad ipsum traxit, secundum illud
Io. VI, 44: nemo potest venire ad me, nisi pater, qui me
misit, traxerit eum. Deut. c. IV, 6: haec est vestra sapientia
et intellectus coram populis. Secundo quantum ad defectum potentiae,
dicit et iustitia, quae propter sui fortitudinem thoraci comparatur
Sap. V, 19: induet pro thorace iustitiam. Dicitur autem
Christus nobis factus iustitia, inquantum per eius fidem
iustificamur, secundum illud Rom. III, v. 22: iustitia autem
Dei per fidem Christi Iesu. Tertio quantum ad defectum nobilitatis
subdit et sanctificatio, et redemptio. Sanctificamur enim per
Christum, inquantum per eum Deo coniungimur, in quo consistit vera
nobilitas, secundum illud I Reg. II, 30: quicumque
honorificaverit me, glorificabo eum, qui autem contemnunt me, erunt
ignobiles. Unde dicitur Hebr. ult.: Iesus ut sanctificaret per
suum sanguinem populum, extra portam passus est. Factus est autem
nobis redemptio, inquantum per ipsum redempti sumus de servitute
peccati, in quo vere ignobilitas consistit. Unde in Ps. XXX, 6
dicitur: redemisti me, Deus veritatis. Tertio assignat dictorum
causam, cum dicit ut quemadmodum scriptum est, Ier. IX, 23
s., qui autem gloriatur, in domino glorietur; ubi nostra littera
habet: in hoc glorietur scire et nosse me. Dicit enim: si salus
hominis non provenit ex aliqua excellentia humana, sed ex sola virtute
divina, non debetur homini gloria, sed Deo, secundum illud Ps.
CXIII, 1: non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da
gloriam. Eccli. ult.: danti mihi sapientiam, dabo gloriam.
|
|