|
Superius monuit abstinere ab idolothitis, primo propter vitandum
scandalum fratrum infirmorum, cap. VIII, secundo propter exemplum
suum, qui abstinet propter alios ab acceptione sumptuum, c. IX,
hic, tertio, monet ad idem ex consideratione poenae Iudaeorum in
deserto idola venerantium, ubi, exemplo poenae istorum, primo monet
abstinere a perpetratione peccatorum similium; secundo specialiter a
comestione idolis immolatorum, ibi propter quod, charissimi, fugite
ab idolorum cultura, et cetera. In prima, primo ostendit quod
antiquitus Iudaeis contigit; secundo propter quod, quia non propter
se tantum, sed propter nos corrigendos ita evenit haec autem in figura
facta sunt nostri, etc.; tertio, ut exemplo eorum caveant,
concludit, ibi itaque qui se existimat stare, et cetera. Ergo poena
timenda, causa memoranda, cautela adhibenda. In prima, primo ponit
beneficia gratiae eis impensa existentibus in Aegypto; secundo
praestita in deserto, ibi et omnes eamdem escam, etc.; tertio
flagella propter ingratitudinem inflicta, ibi sed non in pluribus, et
cetera. In prima tangit tria beneficia. Primum, in protectione
nubis; secundum, in transitu maris rubri, ibi et omnes mare
transierunt, etc.; tertium, in purgatione Baptismatis, ibi et
omnes in Moyse, et cetera. Dicit ergo nolo vos, etc., quasi
dicat: sic agendum est, sicuti monui. Non enim sufficiunt sacramenta
Ecclesiae suscepta vobis postea peccantibus, sicut nec Iudaeis Dei
beneficia, quin postea punirentur. Nolo enim vos ignorare, et
cetera. Hoc dupliciter legitur. Uno modo de bonis et malis
communiter; alio modo de malis specialiter. Primo modo sic: nolo vos
ignorare, fratres, quoniam patres nostri, institutores fidei
nostrae, omnes, tam boni quam mali, sub nube protegente fuerunt.
Ex. XIII, 21: dominus praecedebat eos ad ostendendum viam per
diem in columna nubis, et cetera. Vel sub nube, id est, sub figura
et umbra. Hebr. X, 1: umbram habens lex futurorum, et cetera.
Et omnes mare rubrum, submersis hostibus, transierunt, non de una
ripa ad ripam oppositam, sed ad eamdem, unde transierunt quemdam sinum
maris. Et omnes in Moyse, id est, in ducatu Moysi, baptizati sunt
in nube et in mari, id est, per visa signa illa purgati ab
ignorantia; vel a vitiis per fidem, scilicet submersis Aegyptiis.
Ex. XIV, 31: timuit populus dominum, et crediderunt domino et
servo suo Moysi. Vel baptizati sunt, id est, signum Baptismi
receperunt. Nam Baptismus constat ex aqua et spiritu. Io. III,
5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu. Nubes autem symbolum
erat spiritus, mare vero aquae, ut dicit Damascenus. Deinde, cum
dicit et omnes eamdem escam spiritualem, etc., post beneficia
exhibita Israel de Aegypto exeunti, hic tangit beneficia exhibita in
deserto. Et primo beneficium mannae; secundo beneficium aquae, ibi
et omnes eumdem potum, etc.; tertio potus originem mirabilem, ibi
bibebant autem, etc.; quarto, originis significationem, ibi petra
autem, et cetera. Dicit ergo et omnes eamdem escam spiritualem
manducaverunt, manna scilicet de caelo. Vocat autem eam spiritualem,
cum esset corporalis, quia miraculose fuit data; de hoc habetur Sap.
XVI, 20: panem de caelo praestitisti eis. Et omnes eumdem potum
spiritualem, scilicet aquam de petra. Num. c. XX, 8: loquimini
ad petram, et ipsa dabit vobis aquam. Percussit petram, et fluxerunt
aquae. Bibebant autem de petra spirituali, quae dicitur spiritualis
propter effectum miraculosum, propter futuri signum. Petra
consequente eos. Dupliciter intelligitur consequente, id est,
satisfaciente voluntati eorum. Ps. LXXVII, 29: desiderium
eorum attulit eis. Aquae enim ubique sequebantur eos. Is.
XLVIII, 21: aquam de petra produxit eis, et cetera. Vel
consequente eos, id est veritatem sequentem significante. Petra autem
erat Christus, non per substantiam, sed per significationem.
Matth. XXI, 42 hic est lapis quem reprobaverunt, et cetera.
Alio modo legitur de bonis breviter sic nolo vos ignorare, fratres,
quoniam patres nostri, institutores fidei nostrae, omnes boni
spiritualiter. Unde dicit: patres nostri, non illorum, sub nube
fuerunt, sicut prius, et omnes eamdem escam manducaverunt
spiritualem, id est, corpus Christi in signo spiritualiter
intellecto. Unde eamdem escam spiritalem manducaverunt, idem scilicet
quod nos, sed aliam escam corporalem quam nos; et hoc quantum ad
maiores in Christum credentes. Manducabant Christum spiritualiter,
secundum illud: crede, et manducasti. Et omnes eumdem potum
biberunt, scilicet Christi sanguinem, in signo. Sic loquitur de
signo et potu spirituali per fidem, non de corporali. Bibebant autem
de spirituali, etc., sicut prius. Appetendus cibus et potus, quia
sufficiens; unde dicit omnes manducaverunt, indeficiens, quia
eumdem; utilis, quia potus et cibus spiritualis: quod notatur in ipso
nomine spiritualis, et cetera. Deinde, cum dicit sed non in
pluribus, etc., post beneficia tangit flagella. Et primo offensam,
secundo poenam, ibi nam prostrati sunt. Dicit ergo sed non in
pluribus, etc., quasi dicat: his omnibus beneficiis usi sunt
Iudaei, sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: in illis
scilicet qui Deum offenderunt, sed tantum in duobus, scilicet Caleph
et Iosue, quibus solis concessum est terram promissionis obtinere,
Num. XIV, 24. Mal. I, 10: non est mihi voluntas in
vobis.
|
|