|
Superius ostendit quid antiquis Iudaeis contigit; hic ostendit quod
non propter se tantum, sed propter nos corrigendos ita evenit. Ubi
primo ostendit quod propter nos corrigendos a peccato praedicta facta
sunt; secundo quod propter hoc etiam scripta sunt, ibi haec autem
omnia in figura, et cetera. In prima ostendit quod ideo facta sunt,
ut cohibeamur a peccato, et primo a peccato cordis; secundo a peccato
operis, ibi neque idololatrae efficiamini, etc.; tertio a peccato
oris, ibi neque murmuraveritis sicut quidam, et cetera. In prima,
primo deterret per poenam; secundo ex hoc dehortatur culpam, ibi ut
non simus concupiscentes, etc.; tertio malos reducit ad memoriam,
ibi sicut et illi concupierunt, et cetera. Dicit ergo haec autem in
figura facta sunt nostri, non ficta, sed vere facta. In figura,
inquam, ideo scilicet nos considerantes illorum supplicia, non simus
concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt, de quibus Ps.
CV, 14: concupierunt concupiscentiam in deserto. Num. XI, 4
dicitur quod vulgus promiscuum flagravit desiderio carnium. Et
notandum quod sicut in bonis longe melius est quod figuratur quam ipsa
figura, ut regnum caelorum quam terra promissionis, ita in malis longe
peius est quod figuratur, quam figura significans. Secundum autem
Augustinum, illa supplicia quae sustinuerunt, figura Gehennae
fuerunt, quae omni poena maior est. Haec autem pertinent ad sapientes
inter Corinthios, qui desiderio carnes comedebant in idolio, et
scandalizabant infirmos. Unde similes erant Iudaeis carnes
desiderantibus in deserto, unde digni erant etiam simili poena.
Deinde, cum dicit neque idololatrae, etc., dehortatur peccatum
operis, ubi tangit tria peccata. Primo idololatriae; secundo
fornicationis, ibi neque fornicemur, etc.; tertio divinae
tentationis, ibi neque tentemus, et cetera. In prima, primo
dissuadet idololatriae vitium; secundo deterret per exemplum, ibi
sicut quidam ex ipsis, etc.; tertio explicat exemplum implicitum,
ibi quemadmodum scriptum est, et cetera. Dicit ergo neque idololatrae
efficiamini idolothitis vescendo in venerationem idoli, vel scandalum
infirmorum, sicut quidam illorum, supple idololatrae, fuerunt, Ex.
XXXII, v. 4 et Ps. CV, 19: et fecerunt vitulum in
Horeb, et adoraverunt sculptile, quemadmodum scriptum est. Ex.
XXXII, 6: sedit populus, id est, quidam de populo, manducare
et bibere coram idolo, quibus similes sunt qui comedunt idolothita,
idola venerando, et surrexerunt ludere, id est, ludos facere, sicut
choreas et huiusmodi, in venerationem idoli. Vel surrexerunt ludere,
id est, idolum adorare, quod est simile ludo puerorum, qui faciunt
imagines luteas. Deinde, cum dicit neque fornicemur, etc., tangit
peccatum fornicationis, ubi primo dissuadet tale peccatum; secundo
deterret per exemplum culpae, ibi sicut quidam, etc.; tertio
poenae, ibi et ceciderunt una die. Dicit ergo neque fornicemur, ut
quidam ex vobis, supra V, 1: omnino auditur fornicatio inter vos,
sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, cum Madianitis scilicet, Num.
XXV, v. 1 ss., et ideo ceciderunt una die viginti tria, immo
viginti quatuor millia, sed maior numerus non excludit minorem, unde
non dicitur hic cum praecisione, vel forte vitium scriptorum est.
Deinde, cum dicit neque tentemus Christum, etc., tangit peccatum
divinae tentationis, quod dissuadet, primo, verbo, secundo,
exemplo, ibi sicut quidam, etc., tertio, supplicio, ibi et a
serpentibus, et cetera. Dicit ergo neque tentemus Christum,
diffidendo de eius potentia, sicut illi qui in vobis desperant de
resurrectione, sicut quidam eorum tentaverunt Deum vel Christum in
Moyse, dicentes: numquid poterit parare mensam in deserto? Et ideo
a serpentibus perierunt, donec scilicet serpens aeneus erectus est, ad
cuius aspectum sanabantur. De hoc habetur Num. XXI, 8 s., et
Deut. VI, 16: non tentabis dominum Deum tuum. Deinde, cum
dicit neque murmuraveritis, etc., post peccatum cordis et operis
dehortatur peccatum oris. Ubi primo dissuadet murmurationis vitium;
secundo adducit quosdam in exemplum, et primo culpae, ibi sicut
quidam, etc.; secundo poenae, ibi et perierunt a serpentibus.
Dicit ergo neque murmuraveritis contra me, vel minores contra
maiores. Sap. I, 11: custodite vos a murmuratione. Sicut
quidam eorum murmuraverunt contra Moysen. Num. c. XVI, 41:
murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen, et ideo
perierunt ab exterminatore, ab Angelo scilicet, qui extra terminos
terrae eos percussit. Bar. c. III, 19: exterminati sunt, et
ad Inferos descenderunt. Notandum super illud: in Moyse baptizati
sunt, quod Damascenus in libro, IV cap. de Baptismo distinguit
novem genera Baptismatum, accipiendo Baptismata large. Primum est
aqua diluvii, de quo habetur Gen. VI, 11 ss.; secundum mare
rubrum, de quo Ex. XIV, 15; tertium aqua expiationis, de qua
Num. XIX, 20 s.; quartum Baptismus Ioannis, de quo
Matthaei III, 6; quintum Baptismus de quo Christus baptizatus
fuit, Lc. III, 21; sextum Baptismus spiritus sancti super
discipulos, Act. I, 5: vos autem baptizabimini spiritu sancto;
septimum Baptismus poenitentiae et contritionis, de quo Eccli.
XXIV, 30: qui baptizatur a mortuo, etc.; octavum Baptismus
sanguinis, de quo Lc. XII, 50: Baptismo habeo baptizari, et
quomodo coarctor, usque dum perficiatur; nonum Baptismus aquae et
spiritus, de quo Io. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua
et spiritu sancto. Matth. ult.: baptizantes eos in nomine patris et
filii et spiritus sancti. Deinde cum dicit haec autem omnia in
figura, etc., habito quod propter nos praedicta facta sunt, hic
ostendit, quod propter nos etiam scripta sunt. Et primo quod in
significatione, secundo quod in correctione, ibi scripta sunt autem,
et cetera. Dicit ergo: haec autem, etc.; quasi dicat: ista
contigerunt illis, et hoc non tantum propter sua peccata, non autem
pro se, sed omnia in figura, nostri scilicet, contingebant illis:
erat enim tunc tempus figurarum. Deinde cum dicit scripta sunt autem
ad correptionem, tangit quod scripta sunt ad correctionem nostram.
Ubi implicantur tria incitantia ad correctionem nostram. Primo
antiquorum exempla, quae notantur in Scripturis; secundo exemplorum
causa, quae est correctio nostra; tertio, aetas novissima, quae est
finis saeculorum. Dicit ergo scripta sunt autem ad correptionem
nostram, quia quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta
sunt, Rom. XV, 4. Nos, dico, in quos fines saeculorum
devenerunt, id est, sexta aetas, quae est ultima aetas laborantium.
I Io. II, 18: filioli mei, novissima hora est. Quia ergo in
ultima saeculi aetate sumus, tot exemplis priorum corrigi debemus.
Vel in quos fines saeculorum devenerunt, id est, in quibus per fidem
et amorem Christi finita est saecularitas, quia Phil. III, 20
dicitur: conversatio nostra in caelis est. Unde temporalia non
promittuntur tempore gratiae, sicut tempore legis. Unde nec in pactum
deducuntur, sed adiiciuntur. Matth. VI, 33: primum quaerite
regnum Dei, et cetera. Sed antiquitus erant in pactum. Is. I,
19: si volueritis, et audieritis, et cetera. Ecce ergo exempla
certa, quia scripta sunt; utilia, quia ad correctionem nostram;
durabilia, quia in quos fines, et cetera.
|
|