|
Habita primo Iudaeorum punitione, secundo punitionis ratione, hic
tertio concludit, quod exemplo eorum debent a malo cavere; ubi primo
monet, ut caveant casum; secundo cavendi docet modum, ibi vos non
apprehendat, etc.; tertio promittit firmum adiutorium, ibi fidelis
autem Deus est, et cetera. In primo implicat quatuor sollicitantia
sapientem, scilicet multitudinem cadentium, cum dicit itaque,
incertitudinem stantium, cum subdit qui se existimat stare, etc.,
necessitatem cautelae, cum addit videat, facilitatem ruinae, cum
dicit ne cadat. Dicit ergo itaque, etc., quasi dicat: illi et si
beneficiis Dei usi sunt, nihilominus propter peccata perierunt.
Itaque ex eorum consideratione, qui existimat, aliqua
coniecturatione, se stare, id est quod sit in gratia et charitate,
videat, diligenti attentione, ne cadat, peccando, vel alios faciendo
peccare. Is. XIV, 12: quomodo cecidisti, Lucifer? Ps.
XC, 7: cadent a latere tuo mille, et cetera. Ideo Eph. V,
15: videte quomodo caute ambuletis. Deinde cum dicit tentatio vos
non apprehendat, etc., docet modum cavendi causam, scilicet cavendo
tentationem. Ubi primo docet aliquam tentationem fugiendam; secundo
aliquam sustinendam, ibi nisi humana. Primo notificat, quia pulsat
ut introeat: unde dicitur tentatio; secundo quia impugnat, ut
praevaleat; unde subditur non vos apprehendat. Dicit ergo tentatio,
etc., quasi diceret: ne cadatis, tentatio, scilicet peccati, non
vos apprehendat, trahendo in consensum peccati, nisi humana. Hoc
dupliciter exponitur. Uno modo de tentatione interiori mala, et tunc
est permissio; quasi dicat: nulla peccati dilectio vos apprehendat,
nisi forte de malis, sine qua vita humana non ducitur. Non enim est
homo, qui semper faciat bonum et non peccet, III Reg. VIII,
46 et II Paralip. VI, 36. Alio modo exponitur de tentatione
exterioris boni. Et tunc est exhortatio, sic: tentatio vos non
apprehendat, nisi humana, scilicet tribulationum praesentium propter
Christum tolerantia. Augustinus: propter Christum pati humana
tentatio est. Tob. XII, v. 13: quia acceptus eras Deo,
necesse fuit, ut tentatio probaret te. Deinde cum dicit fidelis
Deus, ostendit paratum adiutorium in tentatione. Ubi commendat Deum
adiutorem, quia dat nobis resistendi potentiam, quod notatur ibi sed
faciet cum tentatione, etc.; perseverantiam, quod notatur ibi ut
possitis sustinere, vere fidelis Deus, qui dat potentiam, ne
vincamur, gratiam ut mereamur, constantiam ut vincamus. Dicit ergo
fidelis etc., quasi diceret: vos ad hoc hortor et moneo, quod
potestis: fidelis dominus in omnibus verbis suis, qui non patietur vos
tentari supra id, quod potestis: quod utique posset Diabolus, si
permitteretur, quia non est potestas super terram, quae ei
comparetur, Iob XLI, 24. Et Is. XL, 29: dat lasso
virtutem. Ideo Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres,
cum in varias tentationes incideritis. Augustinus: qui dat Diabolo
tentandi licentiam, ipse dat tentatis misericordiam. Proventum,
inquam, ita ut possitis sustinere, ne deficiatis in lucta, sed
vincatis: quod fit per humilitatem, ut dicit Augustinus. Illi enim
non crepant in fornace, qui non habent ventum superbiae. Notandum est
super illud qui se existimat stare, etc., quod ad casum impellunt nos
primo debilitas virium, sicut cadunt pueri, decrepiti, infirmi,
Is. XL, 30: in infirmitate cadent, quod contingit per
tepiditatem bene operandi et instabilitatem. Secundo onus peccatorum
sicut cadunt asini sub onere nimio, Ps. XXXV, 13: ceciderunt
qui operantur iniquitatem, quod contingit per negligentiam poenitendi:
quia peccatum, quod per poenitentiam, et cetera. Tertio multitudo
trahentium, sicut arbor vel domus multis trahentibus deorsum cadit,
supra: neque fornicemur, etc., quod contingit per impulsum hostium.
Quarto lubricitas viarum, sicut incauti cadunt in lubrico, Eccli.
XXVIII, 30: attende ne forte labaris in lingua, et cadas, et
in conspectu, etc., quod contingit per incautam custodiam sensuum.
Quinto varietas offendiculorum, sicut avis capta in medio laqueorum,
Prov. XIX, 8: hi in curribus, et cetera. Prov. XXIV,
16: septies in die cadit iustus, quod contingit per corruptionem
creaturarum. Sexto ignorantia agendorum, sicut caeci cadunt de
facili, Matth. XV, 14: si caecus caeco ducatum praestet,
etc., quod contingit per negligentiam addiscendi necessaria. Septimo
exempla cadentium, sicut Angeli ad exemplum Luciferi, Ps. XC,
7: cadent a latere tuo mille, et cetera. Prov. XXV, 26:
fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio, quod
contingit per imitationem malorum. Octavo ponderositas corporum,
corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, sicut lapis in collo
natantis, Iob XIV, 18: mons cadens defluit, quod contingit per
carnis fomentum superfluum.
|
|