|
Superius ex consideratione Iudaeorum poenae monuit abstinere a
perpetratione peccatorum similium, hic specialiter monet cavere a
comestione idolis immolatorum. Ubi primo ponit commonitionem cavendi
ab idolothitis; secundo subdit causam commonitionis, ibi quid ergo
dico, etc.; tertio docet modum cavendi a dictis, ibi omne quod in
macello venit, manducate, et cetera. In prima cavere ab
idolothitorum comestione monet, primo ex timore poenae consimilis;
secundo ex communione sancti altaris, ibi ut prudentibus loquor,
etc.; tertio ex similitudine sacrificii legalis, ibi videte Israel
secundum carnem, et cetera. In prima, ut eius obediant dictis,
primo arguit inferendo, cum dicit propter quod; secundo allicit
blandiendo, cum subdit charissimi mei; tertio instruit exhortando,
cum addit fugite, et cetera. Dicit ergo propter quod, etc., quasi
diceret: quia sacramenta sola non salvant, et qui cadit punitur, et
auxilium Dei non deest, propter quod, charissimi mei, fugite ab
idolorum cultura, id est, ab omni idoli veneratione. Glossa: ideo
hos apostolus hortatur fugere ab idololatriae superstitione, vel ne
sapientes comedant idolothita cum offendiculo infirmorum quibus
idololatrare viderentur; vel ne ipsi infirmi idololatrae sint, edendo
in idoli veneratione. Fugite ergo ab idolorum cultura, vel putativa,
quo ad esum sapientium; vel vera quo ad esum infirmorum. Deinde cum
dicit ut prudentibus loquor, etc., monet cavere ab idolothitorum
comestione ex communione sacramenti altaris. Ubi primo quod dicturus
est supponit eorum iudicio; secundo ostendit quid est illud, scilicet
quod per communionem Eucharistiae efficimur unum cum Christo, ibi
calix benedictionis, etc.; tertio probat, quod ita est, quod omnes
sumus unum in corpore eius mystico, ibi quoniam unus panis, et
cetera. Dicit ergo ut prudentibus, etc.; quasi dicat: ut fugiatis
loquor vobis ut prudentibus. Vel sic loquor vobis altum quid,
scilicet quod sequitur ut prudentibus. Vel sic: loquor infirmis,
scilicet qui sunt inter vos, ut supra locutus sum prudentibus. Et
ideo, vos ipsi, maiores, iudicate quod dico Iob XXXI, 13: si
contempsi subire iudicium cum servo meo. Iudicate, inquam, hoc quod
sequitur calix benedictionis, id est, potus calicis, per quem
participantes benedicuntur, Lc. XXII, 20: similiter et
calicem postquam caenavit, dicens: hic calix, et cetera. Cui
benedicimus, id est, quod nos fideles exaltamus credendo et gratias
agendo; vel cui benedicimus, id est, quem nos sacerdotes
consecramus; nonne communicatio sanguinis Christi est? Faciens nos
unum cum ipso, secundum illud Augustini: nec tu me mutabis in te,
sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. Est ergo sua ratio
talis: sicut participans calicem domini fit unum cum eo, sic
participans calicem Daemoniorum fit unum cum eis; sed Daemonum unitas
est maxime fugienda, ergo et participatio idolothitorum in eorum
veneratione. Et ideo fugite ab idolorum cultura. Et panis quem
frangimus, id est, sumptio panis fracti in altari, nonne participatio
corporis domini est? Faciens nos unum cum Christo: quia sub specie
panis sumitur corpus Christi. Deinde cum dicit quoniam unus panis,
etc., ostendit, quod omnes sumus unum in corpore eius mystico. Ubi
proponit primo unitatem, secundo subdit unitatis rationem, ibi omnes
qui de uno, et cetera. In primo tangit duplicem unitatem: primam
incorporationis, qua in Christum transformamur, cum dicit unus
panis, et cetera. Aliam vitae et sensus, quam a Christo capite
accipimus, cum addit et unum corpus, et cetera. Dicit ergo quoniam
unus, etc., quasi dicat: per hoc patet, quod unum sumus cum
Christo, quoniam unus panis, unione fidei, spei et charitatis, et
unum corpus multi sumus, per subministrationem operum charitatis.
Corpus scilicet illius capitis, qui est Christus. Multi, dico,
scilicet omnes, qui de uno pane, id est corporis Christi, et de uno
calice, id est sanguine, participamus, digna participatione,
scilicet spirituali, non tantum sacramentali. Augustinus: accipite,
quia unus panis et unum corpus Ecclesia Christi dicitur, pro eo quod
sicut unus panis ex multis granis, et unum corpus ex multis membris
componitur, sic Ecclesia Christi ex multis fidelibus charitate
copulatis connectitur. De ista unitate infra cap. XII dicitur.
Hic quaeritur super illo omnes in Moyse baptizati. Glossa: per visa
illa legalia purgati. Contra, legalia non iustificabant.
Respondeo. Iustificabant dispositive a remotis, non causative, quia
per modum signi, non causae. Item super illud petra autem erat
Christus, Glossa: non petra dedit aquas, sed Christus. Contra
Num. XX, 8: loquimini ad petram, et ipsa dabit vobis aquas.
Respondeo. Petra dabat originaliter, non effective. Item super
illud omnes eamdem escam, Glossa: si quis manducaverit ex hoc pane,
non morietur in aeternum, scilicet qui manducat corde, non qui premit
ore. Contra: ergo non oportet sacramentaliter manducare.
Respondeo. Non qui premit ore, solum scilicet. Item super illud
eumdem potum spiritualem, Glossa: idem est effectus in illis
sacramentis, sed non tantum quantum in nostris. Contra, sacramenta
vetera non efficiebant quod figurabant. Respondeo. Idem est
effectus, sed aliter: nam illorum per modum signi: nostrorum per
modum causae. Item super illud haec autem in figura facta sunt,
Glossa: omnes poenae minores sunt Gehenna. Contra, carentia
visionis Dei maior est, quam Gehenna, secundum Chrysostomum.
Respondeo. Loquitur de poenis temporalibus. Item super illud qui
stat, videat ne cadat, Glossa: non quod sit aliquis sine casu.
Contra, multi sunt sine mortali. Respondeo. Duplex est casus,
unus a domino per mortale, alter in domino per veniale. Item super
illud fidelis Deus, Glossa: qui dat tentandi Diabolo licentiam,
dat tentatis misericordiam. Contra, quod fit de licentia, licite
fit. Ergo licet Diabolo tentare. Respondeo. Licentia accipitur
hic pro permissione, non pro concessione. Item vos ipsi iudicate.
Contra, non est inferiorum iudicare de factis superiorum.
Respondeo. Non debent iudicare iudicio superordinationis, sed licet
iudicio discretionis. Item super illud benedicimus, Glossa: nos
sacerdotes. Contra: quod minus est a maiori benedicitur.
Respondeo. In sacramento altaris benedictio sacerdotis fertur super
terminum a quo, id est, super panem, non super terminum ad quem, id
est, corpus Christi. Item panis, quem frangimus, et cetera.
Contra: iam tunc non est ibi panis. Respondeo. Ponitur
significatum pro signo, id est, panis pro specie panis. Item super
illud nonne participatio, etc., Glossa: per partes manducatur in
sacramento, et manet integer in caelo. Contra: Christus sub
sacramento est impartibilis. Respondeo. Manducatur per partes
sacramenti, non sui. Item ibidem Glossa: in illo sacramento corpus
suum et sanguinem commendavit, quod est, fecit nos ipsos. Contra:
non fecit nos corpus Christi verum. Respondeo. Quod id est cuius
significatum, unde relatio est simplex.
|
|