|
Superius monuit abstinere a comestione idolothitorum, primo ex timore
poenae consimilis, secundo ex communione altaris; hic tertio monet ad
idem ex similitudine sacrificii legalis. Ubi primo excitat
attentionem; secundo ostendit propositum, ibi nonne qui edunt
hostias. Dicit ergo videte. Hoc dupliciter legitur. Uno modo de
sacrificiis Iudaeorum, alio modo de ritu gentilium. Primo modo hoc,
quod dico Israel, est accusativi casus, alio modo vocativi. Primo
modo sic, quasi dicat: multi unum corpus sumus, qui de uno pane, et
de uno calice participamus. Et hoc patet per hanc similitudinem videte
Israel secundum carnem, supple ambulantem, id est carnalibus
sacrificiis deservientem. Hoc dicit ad differentiam Israel secundum
spiritum. De utroque Rom. II, 28: non enim qui in manifesto
Iudaeus, et cetera. Nonne qui edunt hostias, legales, participes
sunt altaris, legalis? Sicut qui edunt carnem Christi et sanguinem,
participes sunt corporis eius. Secundo modo legitur sic: videte, o
Israel, o vos qui estis Israel, spiritualis videntis, scilicet
Deum; videte, inquam, ea quae sunt secundum carnem, id est, in
idololatriae ritu carnali. Nonne qui edunt hostias, idolis scilicet
immolatas, participes sunt altaris, Daemonum et idolorum? Quasi
dicat: sic. Est ergo sua ratio talis: qui edunt hostias oblatas
altari, participes sunt altaris. A simili qui edunt hostias immolatas
idolis, participes sunt idolorum sive Daemoniorum. Deinde cum dicit
quid ergo dico, etc., superius posuit monitionem cavendi ab
idolothitorum comestione, hic ponit causam admonitionis. Ponit autem
quatuor causas quare debent ab idolothitis abstinere: primo propter
vitandam Daemonis societatem, secundo propter vitandam sacrae
communionis exclusionem, ibi quia non potestis calicem domini bibere,
etc., tertio propter vitandam Dei indignationem, ibi an aemulamur
dominum, etc., quarto propter fratrum laesionem, ibi omnia mihi
licent, et cetera. In prima, primo ostendit per hoc, quod non dicit
hoc, eo quod alicuius virtutis reputet idolum, vel idolothitum;
secundo, quod potius ideo, quia Daemonibus est immolatum, ibi sed
quae immolant, etc.; tertio, quod non vult eos esse socios
Daemonum, ibi nolo autem vos socios, et cetera. Dicit ergo: quid
ergo? Quasi dicat: moneo cavere ab idolothitis. Quid ergo dico?
Id est, quid dicere videor hoc monendo? Numquid hoc, supple quod
illud, quod idolis est immolatum, sit aliquid, vel alicuius
virtutis, ut noceat, aut quod idolum sit aliquid veneratione dignum?
Quasi dicat: non. Ps. CXXXIV, 17: neque enim est spiritus
in ore ipsorum. Sed hoc potius dico quod quae immolant gentes,
idolo, Daemoni immolant, et non Deo. Ps. XCV, 5: omnes dii
gentium Daemonia. Deut. XXXII, 17: immolaverunt
Daemonibus, et non Deo. Deinde cum dicit nolo autem vos fieri,
etc., ostendit, quod non vult eos fieri socios Daemonum, quod
fieret si communicarent mensae idolorum. Et hoc est, quod dicit nolo
autem vos, qui fideles estis, socios fieri Daemonum, edendo scilicet
de his, quae idolis immolantur. II Cor. VI, 14 s.: quae
societas lucis ad tenebras, aut quae conventio Christi ad Belial?
Deinde cum dicit non potestis calicem, et cetera. Ecce secunda ratio
quare abstinendum est ab idolothitis, quae est talis: omne quod
excludit a communione corporis et sanguinis Christi, vitandum est:
comestio idolothitorum est huiusmodi; ergo vitanda est. Primo ergo
ostendit, quod huiusmodi comestio excludit a communione sanguinis
Christi; secundo, quod et a communione corporis Christi, ibi non
potestis mensae domini participes, et cetera. Dicit ergo non
potestis, etc., quasi dicat: nolo vos fieri socios Daemoniorum.
Hoc autem ideo dicit quia non potestis calicem domini bibere, potu
spirituali, non sacramentali tantum, Ps. CXV, 13: calicem
salutaris accipiam, et calicem Daemoniorum, simul: et hoc quoad
sacramentum sanguinis. Non potestis mensae domini participes esse,
quoad sacramentum corporis, et mensae Daemoniorum. Matth. VI,
24: nemo potest duobus dominis servire. Ecce ergo calix
fructuosus, quia ad bibendum spiritualiter pretiosus, quia domini
specialiter purus et mundus, quia non datur immundis utiliter.
Similiter potest dici de mensa. Deinde cum dicit an aemulamur
dominum, etc., ecce tertia ratio, talis: omne illud quod provocat
iram Dei, vitandum est; comestio idolothitorum est huiusmodi, ergo
vitanda est. Primo ergo ostendit, quod Deus provocatur ex tali
comestione; secundo, quod stultum est eum provocare, ibi numquid
fortiores illo, et cetera. Dicit ergo an aemulamur, id est, ad iram
provocare volumus dominum, comedendo idolothita? Vel sic an aemulamur
dominum, id est, invidemus ei, ut quasi in contemptum eius hoc
faciamus? Deut. XXXII, v. 16: provocaverunt eum in diis.
Numquid, quasi dicat: non debemus eum provocare. Numquid illo
fortiores sumus? Quasi dicat: non. Iob IX, 19: si fortitudo
quaeritur, robustissimus est. Fatuum est enim provocare fortiorem
se. Notandum super illud nolo autem vos socios fieri, quod est
societas bona et mala, et utraque quadruplex. Est ergo societas
bona, prima personarum divinarum, de qua I Io. I, 3: ut
societatem habeamus cum Deo, et societas nostra sit cum patre et cum
filio eius Iesu Christo. Et hoc exigit summa iucunditas, quia
nullius rei sine socio iucunda est possessio. Secunda Angelorum
sanctorum, de qua Tob. V, 27: credo enim, quod Angelus Dei
bonus comitetur ei, et hoc exigit hominis dignitas. Hieronymus:
magna est dignitas animarum, et cetera. Tertia virorum iustorum, de
qua Gal. c. II, 9: Iacobus et Ioannes dextras dederunt mihi et
Barnabae societatis, et hoc exigit nostra utilitas. Eccle. IV,
9: melius est duos, et cetera. Quarta beatorum, de qua Apoc.
I, 9: ego Ioannes socius vester et frater in tribulatione et
regno, et hoc exigit communis felicitas; quia si socii sumus
passionis, erimus et consolationis, II Cor. I, 7. Societas
mala similiter quadruplex: prima a parte malorum, de qua Is. I,
23: principes tui infideles socii furum. Haec est societas Herodis
et Pilati in crucifixione Christi. Secunda hypocritarum, de qua
Iob XXX, 29: frater fui draconum et socius struthionum, quae
alas habere videtur et volare non potest. Haec est societas vulpis et
lupi. Tertia Daemonum, de qua Iob XVIII, 15: habitent in
tabernacula eius socii eius, qui non est. Haec societas catti et
muris, carnificis et bovis. Quarta damnatorum, de qua II Cor.
c. VI, 14: quae societas lucis ad tenebras? Haec est societas
incarceratorum in igne. Deinde cum dicit omnia mihi licent, etc.,
ponitur quarta ratio talis: omne illud quod laedit proximorum salutem
vitandum est; sed comestio idolothitorum est huiusmodi, ergo vitanda.
Primo ostendit, quod talis comestio comedenti non proficit; secundo,
quod alterum laedit, ibi omnia mihi licent, et cetera. Dicit ergo
omnia mihi, etc., quasi dicat: si illos peccare dicam, qui comedunt
idolothita, non tamen dico cibos in se illicitos, quia omnia quae ad
escam pertinent, mihi licent. Vel: et si omnia mihi licent, sed non
omnia expediunt, id est, adiuvant me in cursu meo. Simile supra
VI, 12. Omnia mihi licent, id est, et si omnia mihi licerent
sed non omnia aedificant proximos, sed ea, quae charitatis sunt,
supra VIII, 1: scientia inflat, charitas aedificat. Et quia
non omnia aedificant, nemo quod suum est quaerat tantum, charitas enim
non quae sua sunt quaerit, infra XIII, 5, sed quod alterius, id
est, quod alteri proficit. Sed heu. Phil. II, 21 dicitur:
omnes quae sunt sua quaerunt. Audiendus est ergo apostolus, qui et
docet verum, et monet bonum. Docet verum duplex, scilicet
expedientiae sibi, quia omnia licent, sed non expediunt, et
aedificationis aliis, quia omnia licent, sed non omnia aedificant.
Monet bonum duplex, scilicet expedientiae sibi nemo quod suum est
quaerat, et aedificationis aliis sed quod alterius.
|
|