|
Superius monuit cavere ab idolothitis, et posuit rationem quadruplicem
suae monitionis: hic tertio docet modum cavendi a praedictis,
ostendendo quomodo liceat edere, et quomodo non. Primo ergo ostendit
an liceat edere; secundo quando non licet, si quis autem dixerit,
etc.; tertio quid in utrisque debent attendere, ibi sive ergo
manducatis, et cetera. In prima primo ponit duos casus in quibus
licet idolothita comedere. Primus, quando comedit per se; secundus,
quando cum aliis, ibi si quis autem infidelium, et cetera. Vel
primus, quando nescit idolis immolatum; secundus, quando non in
proximi scandalum. In primo casu primo tangit comedendi licentiam,
secundo comedendi praestat cautelam, ibi nihil interrogantes, et
cetera. Dicit ergo omne quod in macello venit, id est venditur,
etc.; quasi dicat: quia licet edere, sed non expedit aliquando,
ideo sic edite. Omne quod in macello venit, id est, venditur,
manducate, si vultis. Omnis enim creatura Dei bona, et nihil
reiiciendum, et cetera. I Tim. IV, 4. Vos, dico, nihil
interrogantes, scilicet an sit idolis immolatum, vel non, et hoc
propter conscientiam, astantis infirmi. Domini est terra, et
cetera. Quasi dicat: hoc secure potestis facere, quia domini est
terra, et plenitudo eius, id est, omnia quibus terra impletur. Ps.
XLIX, 10: quoniam meae sunt omnes ferae. Ambrosius hoc in
loco: non potest esse immundum, quod domini est; sed omnes carnes
sunt domini, ergo de se mundae sunt et licitae. Deinde cum dicit si
quis autem vocat, etc., ostendit quando licet comedere idolothita cum
aliis, quando, si dantur in convivio, et ignoratur ab infirmis, quod
sint idolis immolata. Ubi implicantur quatuor expedientia cuilibet
convivae, scilicet ne sit impudens, se ingerendo, quod notatur ibi si
quis vocat vos, quod non sit offendens in respuendo, quod notatur ibi
et vultis ire, quod non sit onerosus in petendo, quod notatur ibi omne
quod vobis apponitur, quod non sit indiscretus in loquendo, ibi nihil
interrogantes. Dicit ergo si quis infidelium, id est, gentilium.
Nam cum Iudaeis comedere prohibitum est, XXVIII, qu. 1, c.
Omnes, ubi sic dicitur: omnes deinceps, sive clerici, sive laici,
Iudaeorum convivia vitent, nec eos ad convivium quisquam recipiat,
quia cum Iudaei apud Christianos cibis communibus non utantur,
indignum atque sacrilegum est eorum cibos a Christianis sumi. Si quis
ergo infidelium, id est gentilium, vocat vos ad coenam, et vultis
ire, id est placet vobis invitatio, omne comestibile quod vobis
apponitur, manducate. Concessio est, non iussio. Lc. X, 8:
manducate quae vobis apponuntur. Vos dico, nihil interrogantes, an
sit immolatum idolis, vel non. Et hoc propter conscientiam
infirmorum. Deinde cum dicit si quis autem dixerit, etc., ostendit
quando non licet comedere. Ubi assignat triplicem causam quare non
licet comedere. Primo propter alterius conscientiam; secundo propter
damnationem propriam, ibi ut quid enim libertas mea, etc.; tertio
propter imperitorum blasphemiam, ibi si cum gratia participo, et
cetera. Prima ratio talis est: nihil faciendum est scienter, quod
laedat conscientiam eius qui facit, sed comestio idolothiti est
huiusmodi; ergo nihil tale est faciendum. Primo ergo proponit
idolothiti cognitionem; secundo dissuadet eius comestionem, ibi nolite
manducare, etc.; tertio subdit huius rationem, ibi propter illum qui
indicavit. Dicit ergo si quis autem dixerit, etiam non interrogatus,
hoc est immolatum idolis, nolite manducare; et hoc propter illum, qui
indicavit, hoc esse immolatum idolis, ne scilicet credat te manducare
sub veneratione idoli, non quod cibus de se sit immundus. Rom.
XIV, 14: scio et confido in domino, quod nihil commune est per
ipsum, nisi illi, qui existimat aliquid commune esse. Sed etiam
propter conscientiam aliorum infirmorum. Conscientiam autem non tuam,
quae firma est, sed alterius, scilicet infirmi, II Cor. c.
VI, 3: nemini dantes ullam offensionem. Deinde cum dicit ut quid
enim libertas mea, et cetera. Ecce iam secunda ratio, quae est
talis: quod facit ad iudicium damnationis propriae vitandum est: sed
comestio idolothiti cum scandalo proximi est huiusmodi; ergo talis
comestio vitanda est. Et hoc est, quod dicit ut quid, etc., quasi
dicat: nolite manducare propter conscientiam infirmi, ut quid enim
libertas mea, id est, quod liberum mihi est, iudicatur ab aliena
conscientia? Id est, mihi fit damnabile propter conscientiam alienam
ratione scandali. Quasi dicat: si comedo cum alterius scandalo, sic
ago ut reddam me damnabilem. Matth. XVIII, 6: qui
scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut suspendatur mola
asinaria, et cetera. Ut quid ergo sic ago? Quasi dicat, male ago.
Deinde cum dicit si ego cum gratia participo, et cetera. Ecce ratio
tertia talis: cavendus est casus in blasphemiam et vituperium aliorum;
sed comedendo idolothitum, cum scandalo comedo sic; ergo, et cetera.
Ubi primo tangit modum edendi debitum, secundo nihilominus blasphemiam
insipientium, ibi quid blasphemor. Dicit ergo si ego cum gratia, id
est cum gratiarum actione, participo, id est, comedo. Sic enim
semper sumendus est cibus, Io. VI, v. 11: gratias agens
benedixit et fregit. Quid blasphemor? Ab imperitis dicentibus
idololatrare. Blasphemor, inquam, pro eo, quod gratias ago, id
est, quod gratias agendo participo. Rom. XIV, 16: non ergo
blasphemetur bonum nomen vestrum.
|
|