Lectio 7

Habito quando licet de idolothitis comedere et quando non, hic ostendit, quin in utroque debent intendere. Primo respectu Dei, quia debent quaerere eius gloriam; secundo quid respectu proximi, quia debent cavere eius offensam, ibi sine offensione estote, et cetera. In prima, primo inducit actum multiplicem; secundo persuadet actuum intentionem debitam, ibi omnia in gloria Dei, et cetera. Dicit ergo sive ergo, etc., quasi dicat: quia haec mala contingunt, ergo sive manducatis, sive bibitis, quae sunt opera necessitatis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite, et cum invocatione creatoris, ea intentione, ut Deus laudetur et glorificetur. Matth. V, 16: sic luceat lux vestra coram hominibus, et cetera. Col. III, 17: omne quodcumque facitis in verbo aut opere, omnia in gloriam Dei facite. Augustinus in Ps. XXXIV, concione II, in fine: haec si recte fiunt, laudes Dei sunt. Non ergo solum vox tua sonet laudes Dei, sed etiam opera tua concordent cum voce tua. Cum enim Deus laudatur de bono opere, Deum laudas, et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, Deum blasphemas. Deinde cum dicit sine offensione estote, etc., monet ut caveant ab offensa aliorum, et persuadet hoc primo, verbo, secundo, exemplo, ibi sicut et ego per omnia, et cetera. Ubi ponit se in exemplum, primo pacificae conversationis; secundo fructuosae operationis, ibi non quaerens quod mihi utile, etc.; tertio rectae intentionis, ibi ut salvi fiant. Felix cuius conversatio amabilis, operatio utilis, intentio salubris. Dicit ergo sine offensione, etc., quasi dicat: ut omnia in gloriam Dei fiant, sine offensione estote Iudaeis, qui non adorant idola, et ideo in tali comestione scandalizantur, et gentibus, qui adorant idola, et ideo per huiusmodi comestionem in errore confirmantur, et Ecclesiae Dei, quantum ad infirmos in fide, qui inde offenduntur. Iudaei sunt sub lege, sed non sunt sub fide; gentes nec sub lege, nec in fide; Ecclesia Dei et sub lege et in fide. Rom. XII, 18: si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Sicut et ego per omnia omnibus placeo, tamquam conversus sine scandalo. Ego, inquam, non quaerens quod mihi utile est tantum, sed quod multis. Ecce optimus modus placendi omnibus, si omnium utilitas, non privatum commodum procuretur. Charitas, inquam, non quaerit quae sua sunt. Quod est utile, inquam, multis, et non hoc ad aliquod commodum temporale, sed ad hoc ut salvi fiant. Phil. ult.: non quaero datum, sed fructum. Notandum, quod multa sunt quae merito placere faciunt hominibus. Primum prudentia in consiliis, sicut advocatus clienti, dispensator principi placet. Gen. XLI, 37: placuit Pharaoni consilium, et omnibus servis eius. Eccli. XX, 29: vir prudens placebit magnatis. Secundum, munditia in factis, sicut coniux coniugi, instrumentum utenti placet. I Reg. II, 26: puer autem Samuel crescebat et proficiebat, placens tam Deo, quam hominibus. Non sic filii Heli. Tertium, pietas in suffragiis, sicut medicus infirmanti, baculus seni placet. Unde de sepultura Abner dicitur II Reg. III, 36: placuerunt eis omnia, quae fecit David, et cetera. Quartum, sapientia in verbis, sicut lumen viatori, viror visui placet. Ios. XXII, 33: placuit sermo cunctis audientibus. Eccli. XX, 29: sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis. Quintum, clementia in responsis, sicut sapor gustui, melodia auri placet. II Par. X, 7: si placueris populo huic, et lenieris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore. Sextum, fortitudo in bellis, sicut pugil conductori, miles principi placet. I Reg. XVIII, v. 22: dixerunt servi Saul ad David: ecce places regi, et omnes servi eius diligunt te. Septimum, largitas in beneficiis, sicut pluvia terrae arenti, sicut fons sitienti placet. I Mac. XIV, 4 de Simone: quaesivit bona gentis suae, et placuit illis potestas eius. Hic quaeritur super illud nolo vos esse socios Daemoniorum. Glossa: ad hoc genus pertinent quae fiunt in quibusdam rebus suspendendis, vel alligandis. Contra, ergo suspensio herbarum ad collum, vel chartularum, quae fieri solet, ad idololatriam pertinet. Responsio. Aut herbae habent a natura vim naturalem ad effectum illum, aut non. In primo casu non pertinet ad idololatriam, sed in secundo. Similiter cedulae, aut continent solum verba sacra, et ex hoc creduntur habere vim, aut non. In primo casu non pertinet ad idololatriam, sed in secundo. Item super illud omnia mihi licent, Glossa: potestate liberi arbitrii, et doctrina legis naturalis. Contra, secundum legem naturalem multa sunt illicita. Respondeo. Hic loquitur de cibis specialiter. Item ibidem Glossa: praecepto domini illa prohibentur. Respondeo. Illa praecepta ad tempus fuerunt, et revocata sunt. Item nihil interrogantes. Contra, Tob. II, 21: videte ne forte furtivus sit. Respondeo. Non est simile, quia cibum furtivum non est licitum in se comedere, sed idolo immolatum licet edere, nisi propter scandalum alterius. Item omnia in gloriam Dei facite. Contra: ergo nullus actus est indifferens. Respondeo. Relatio haec in gloriam Dei intelligitur, vel in actu, vel in aptitudine referendi, quae non est solum in bonis, sed etiam in indifferentibus. Item domini est terra et plenitudo. Contra, eadem ratio fuit sub lege. Ergo si omnia sunt modo munda, quia domini sunt, et tunc fuerunt. Respondeo. Reputatione legis immunda dicta sunt, sed non sui natura. Item sicut ego per omnia omnibus placeo. Contra Gal. I, 10: si hominibus placerem, Christi servus non essem. Item, quomodo placebat persecutoribus suis. Respondeo ad primum: placere volebat hominibus propter Deum, non propter se. Ad argumentum secundum intelligitur hoc, non de omnibus generaliter, sed de ecclesiasticis viris, secundum Glossam.