|
Supra apostolus removit a fidelibus id quod est contrarium
Eucharistiae sacramento, scilicet participationem mensae idolorum,
nunc autem instruit fideles de ipso Eucharistiae sacramento. Et primo
praemittit quamdam admonitionem generalem; secundo accedit ad
propositum, ibi volo autem vos scire, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo proponit admonitionem; secundo significat quomodo
Corinthii ad praedictam admonitionem se habebant, ibi laudo autem
vos, fratres, et cetera. Circa primum considerandum est, quod ita
se habet naturalis ordo rerum, quod ea quae sunt inferiora in entibus
imitantur ea quae sunt superiora secundum suum posse. Unde etiam
naturale agens tamquam superius assimilat sibi patiens. Primordiale
autem principium totius processionis rerum est filius Dei, secundum
illud Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt. Et ipse ideo est
primordiale exemplar, quod omnes creaturae imitantur tamquam veram et
perfectam imaginem patris. Unde dicitur Col. I, 15: qui est
imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae, quia in ipso
condita sunt universa. Speciali tamen quodam modo exemplar est
spiritualium gratiarum, quibus spirituales creaturae illustrantur,
secundum illud quod in Ps. CIX, 3 dicitur ad filium: in
splendoribus sanctorum ex utero ante Luciferum genui te, quia scilicet
genitus est ante omnem creaturam per gratiam lucentem, habens
exemplariter in se splendores omnium sanctorum. Hoc autem exemplar
Dei prius erat a nobis valde remotum, secundum illud Eccle. II,
v. 12: quid est homo, ut sequi possit regem factorem suum? Et
ideo homo fieri voluit, ut hominibus humanum exemplar praeberet. Unde
Augustinus dicit de agone Christiano: qua perversitate non careat,
qui dicta et facta illius hominis intueri diligit et sectatur, in quo
se nobis ad exemplum vitae praebuit filius Dei? Et sicut divinitatis
eius exemplar primo quidem imitantur Angeli, secundario vero reliquae
creaturae, ut Dionysius dicit X cap. angelicae hierarchiae, ita
humanitatis exemplar principaliter quidem imitandum proponitur praelatis
Ecclesiae tamquam superioribus. Unde et dominus apostolis dicit Io.
c. XIII, 15: exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci,
ita et vos faciatis. Secundario vero ipsi praelati informati exemplo
Christi, proponuntur exemplar vitae subditis, secundum illud I
Petr. ult.: forma facti gregis ex animo; et II Thess. III,
9: ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Et ideo
apostolus signanter dicit: dixi ut sine offensione omnibus sitis, et
hoc quidem facere poteritis, si hoc quod dico servetis. Imitatores
mei estote, sicut et ego Christi, scilicet sum imitator. Imitabatur
enim eum primo quidem in mentis devotione. Gal. c. II, 20:
vivo ego, iam non ego, vivit vero in me Christus. Secundo in
subditorum sollicitudine. Unde dicebat Phil. II, 17: si
immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et
congratulor omnibus vobis, sicut et Christus obtulit semetipsum pro
nobis, ut dicitur Eph. V, 2. Tertio quantum ad passionis
tolerantiam. II Cor. IV, 10: semper mortificationem Iesu in
corpore circumferentes. Et Gal. ult.: ego stigmata domini Iesu in
corpore meo porto. Est autem notandum, quod non simpliciter dicit,
imitatores mei estote, sed addit sicut et ego Christi, quia scilicet
subditi praelatos suos imitari non debent in omnibus, sed in quibus
illi Christum imitantur, qui est indeficiens sanctitatis exemplar.
Deinde, cum dicit laudo autem vos, fratres, ostendit qualiter
Corinthii se habebant ad admonitionem praedictam. Circa quod
considerandum est, quod subditi suos praelatos sequuntur dupliciter,
scilicet quantum ad facta et dicta. Quantum quidem ad facta, dum
subditi praelatorum exempla imitantur, unde dicitur Iac. V, 10:
exemplum accipite, fratres mei, prophetarum, qui locuti sunt in
nomine domini. Quantum vero ad dicta, dum eorum praeceptis obediunt.
Prov. IV, 4: custodi praecepta mea et vives. In his autem
Corinthii deficiebant, et maxime quantum ad maiorem multitudinem, et
ideo apostolus, alloquens eos, dicit laudo autem vos, fratres, quasi
dicat: super hoc laudandos vos praebere debetis, sed non facitis,
quod per omnia memores estis, quasi ad imitandum mea exempla. Non
enim possumus illorum exempla imitari, quorum memoriam non habemus.
Unde dicitur Hebr. c. XIII, 7: mementote praepositorum
vestrorum, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
Quantum vero ad dicta, subdit et sicut tradidi vobis, praecepta mea
tenetis, quasi dicat: eodem tenore observatis, quo ego tradidi; hoc
enim dicit, quia ab observantia praeceptorum eius recesserant. Io.
XV, 20: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. Sed
videtur hic modus loquendi non esse conveniens veritati sacrae
Scripturae, quae nihil patitur falsitatis, secundum illud Prov.
VIII, 8: iusti sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum
quid, neque perversum. Sed dicendum, quod ironica locutio est una de
locutionibus figurativis, in quibus veritas non attenditur secundum
sensum quem verba faciunt, sed secundum id quod loquens exprimere
intendit per simile, vel contrarium, vel quocumque alio modo. Et
ideo in ironica locutione veritas attenditur secundum contrarium eius
quod verba sonant, sicut in metaphorica, secundum simile. Deinde cum
dicit volo autem vos scire, fratres, etc., accedit ad propositum,
instruens scilicet fideles de Eucharistiae sacramento. Et circa hoc
tria facit. Primo redarguit eorum errores circa ritum huius
sacramenti; secundo ostendit huius sacramenti dignitatem, ibi ego enim
accepi a domino, etc.; tertio docet convenientem ritum, ibi itaque,
fratres mei. Circa primum tria facit. Primo redarguit eorum
errorem, quo scilicet errabant in habitu, quia scilicet mulieres ad
sacra mysteria conveniebant capite non velato; secundo arguit errorem
in conventu, quia scilicet dum convenirent ad sacra mysteria
contentionibus vacabant, ibi haec autem praecipio non laudans, etc.;
tertio quantum ad certum cibum, quia scilicet pransi ad sacra mysteria
sumenda accedebant, ibi: convenientibus autem vobis, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo praemittit quoddam documentum, ex quo
sumitur ratio subsequentis monitionis; secundo ponit monitionem, ibi
omnis autem vir orans, et cetera. Circa primum ponit triplicem
comparationem, quarum prima est Dei ad hominem, dicens: dixi quod
praecepta mea tenetis per contrarium; sed ut appareat vos
irrationabiliter agere, volo vos scire, tamquam rem necessariam,
secundum illud Is. c. V, 13: captivus ductus est populus meus,
quia non habuit scientiam, quod omnis viri caput Christus est, quod
quidem dicitur secundum similitudinem capitis naturalis, in quo quatuor
considerantur. Primo quidem perfectio, quia cum caetera membra unum
solum sensum habeant, scilicet tactum, in capite vigent omnes sensus;
et similiter in aliis viris inveniuntur singulae gratiae, secundum
illud quod dicitur infra XII, 8: alii datur per spiritum sermo
sapientiae, alii sermo scientiae, etc.; sed in homine Christo est
plenitudo omnium gratiarum. Non enim ad mensuram dat ei Deus
spiritum, ut dicitur Io. III, 34. Secundo in capite invenitur
sublimitas, quia ut, scilicet in homine, est superius omnibus
membris, ita etiam Christus supereminet non solum omnibus hominibus,
sed et omnibus Angelis, secundum illud ad Ephesios I, 20 s.:
constituens illum ad dexteram suam in caelestibus, super omnem
principatum et potestatem, et infra: et ipsum dedit caput super omnem
Ecclesiam. Tertio in capite invenitur influentia, quia scilicet
quodam modo influit caeteris membris sensum et motum, ita a capite
Christo in caetera membra Ecclesiae motus et sensus spiritualis
derivatur, secundum illud Col. II, v. 19: non tenens caput,
ex quo totum corpus per nexum et coniunctiones subministratum et
constructum crescit in augmentum Dei. Quarto in capite invenitur
conformitas naturae ad caetera membra, et similiter in Christo ad
alios homines, secundum illud Phil. II, v. 7: in similitudinem
hominum factus et habitu inventus, ut homo. Secundam comparationem
ponit hominis ad hominem, cum dicit caput autem mulieris vir. Quod
etiam secundum praedicta quatuor verificatur. Nam primo quidem vir est
perfectior muliere, non solum quantum ad corpus, quia, ut philosophus
dicit in libro de generatione animalium, foemina est masculus
occasionatus, sed etiam quantum ad animae vigorem, secundum illud
Eccle. VII, 29: virum ex mille reperi unum, mulierem ex
omnibus non inveni. Secundo, quia vir naturaliter supereminet
foeminae, secundum illud Eph. V, 22 s.: mulieres viris suis
subiectae sint sicut domino, quoniam vir caput est mulieris. Tertio,
quia vir influit gubernando mulierem, secundum illud Gen. III,
16: sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Quarto vir
et foemina conformes sunt in natura, secundum illud Gen. II,
18: faciamus ei adiutorium simile sibi. Tertiam comparationem ponit
Dei ad dominum, cum dicit caput vero Christi, Deus. Est autem
considerandum, quod hoc nomen Christus significat personam praedictam
ratione humanae naturae: et sic hoc nomen Deus non supponit solum
personam patris, sed totam Trinitatem, a qua in humanitate Christi,
sicut a perfectiori, omnia bona derivantur, et cui humanitas Christi
subiicitur. Alio modo potest intelligi, secundum quod hoc nomen
Christus supponit dictam personam ratione divinae naturae: et sic hoc
nomen Deus supponit solum personam patris, quae dicitur caput filii,
non quidem secundum maiorem perfectionem, vel secundum aliquam
suppositionem, sed solum originem et secundum conformitatem naturae,
sicut in Ps. II, 7 dicitur: dominus dixit ad me: filius meus es
tu, ego hodie genui te. Possunt tamen haec mystice accipi, prout in
anima est quoddam spirituale coniugium. Nam sensualitas foeminae
comparatur, ratio vero viro, per quem sensualitas regi debet. Unde
et caput eius dicitur. Vel potius ratio inferior, quae inhaeret
temporalibus disponendis, mulieri comparatur; viro autem ratio
superior, quae vacat contemplationi aeternorum, quae caput inferioris
dicitur: quia secundum rationes aeternas sunt temporalia disponenda,
secundum illud Ex. XXV, 40: inspice et fac secundum exemplar
quod tibi in monte monstratum est. Dicitur autem caput viri
Christus, quia sola ratio secundum superiorem sui partem Deo
inhaeret.
|
|