|
Praemisso documento subiungit admonitionem, cuius ratio sumitur ex
documento praedicto. Et circa hoc duo facit. Primo ponit
admonitionem ex parte viri; secundo ex parte mulieris, ibi omnis autem
mulier, et cetera. Dicit ergo primo: dictum est quod caput mulieris
est vir, omnis autem vir orans aut prophetans velato capite, deturpat
caput suum. Circa quod considerandum est, quod quilibet homo iudici
assistens, suam conditionem vel dignitatem debet profiteri, et
praecipue assistens Deo, qui est omnium iudex; et ideo, qui Deo
assistunt, ordinatissime et convenientissime se gerere debent,
secundum illud Eccle. IV, 17: custodi pedem tuum ingrediens
domum Dei. Dupliciter autem homo Deo assistit. Uno modo humana in
Deum referens, quod quidem fit orando, secundum illud Eccli.
XXXIX, v. 6 s.: in conspectu altissimi deprecabitur, aperiet
os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur. Alio modo
divina ad homines deferens, quod quidem fit prophetando, secundum
illud Ioel. II, 28: effundam spiritum meum super omnem carnem,
et prophetabunt filii vestri. Unde signanter apostolus dicit vir orans
et prophetans. His enim duobus modis vir Deo tamquam iudici, vel
domino assistit. Dicitur autem prophetans dupliciter. Uno modo
inquantum homo aliis annuntiat, quae ei divinitus revelantur, secundum
illud Lc. I, v. 67 s.: Zacharias pater eius impletus est
spiritu sancto, et prophetavit, dicens: benedictus dominus Deus
Israel, et cetera. Alio modo dicitur homo prophetans, inquantum
profert ea quae sunt aliis revelata; unde illi qui in Ecclesia dicunt
prophetias, vel alias sacras Scripturas legunt, dicuntur
prophetantes. Et sic accipitur infra XIV, 4: qui prophetat,
Ecclesiam aedificat; et ita etiam hic accipitur. Pertinet autem ad
dignitatem viri (ut infra patebit) carere velamine capitis, et ideo
dicit quod omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat
caput suum, id est, rem inconvenientem sibi agit. Sicut enim in
corpore pulchritudo dicitur ex debita proportione membrorum in
convenienti claritate vel colore, ita in actibus humanis dicitur
pulchritudo ex debita proportione verborum vel factorum, in quibus
lumen rationis resplendet. Unde et per oppositum turpitudo
intelligitur, quando contra rationem aliquid agitur, et non observatur
debita proportio in verbis et factis. Unde supra VII, 36 dictum
est: si quis turpem se videri existimat, super virgine sua, quod sit
superadulta. Sed contra hoc obiicitur: nam multi velato capite in
Ecclesia orant absque omni turpitudine secretius orare volentes.
Dicendum est autem, quod duplex est oratio. Una privata, quam
scilicet quis Deo offert in propria persona; alia publica, quam quis
offert Deo in persona totius Ecclesiae, ut patet in orationibus,
quae in Ecclesia per sacerdotes dicuntur, et de talibus orationibus
apostolus hic intelligit. Item obiicitur de hoc quod dicit Glossa,
quod prophetans dicitur Scripturas reserans, et secundum hoc ille qui
praedicat, prophetat. Episcopi autem praedicant capite tecto mitra.
Sed dicendum est, quod ille qui praedicat vel docet in scholis, ex
propria persona loquitur. Unde et apostolus, Rom. II, 16,
nominat Evangelium suum, scilicet propter industriam qua utebatur in
praedicatione Evangelii; sed ille, qui sacram Scripturam in
Ecclesia recitat, puta legendo lectionem, vel epistolam, vel
Evangelium, ex persona totius Ecclesiae loquitur. Et de tali
prophetante intelligitur, quod hic apostolus dicit. Sed tunc remanet
obiectio de his, qui cantant Psalmos in choro capite tecto. Sed
dicendum, quod Psalmi non cantantur, quasi ab uno singulariter se
Deo praesentante, sed quasi a tota multitudine. Deinde cum dicit
omnis autem mulier, etc., ponit admonitionem quantum ad mulieres,
dicens omnis autem mulier orans, aut prophetans, ut supra, non velato
capite, quod repugnat propter conditionem eius, deturpat caput suum,
id est, rem inconvenientem facit circa sui capitis detectionem. Sed
contra hoc obiicitur, quia apostolus dicit I Tim. II, 12:
docere in Ecclesia mulieres non permitto. Quomodo ergo competit
mulieri, ut oret, aut prophetet publica oratione, aut doctrina? Sed
dicendum est, hoc intelligendum esse de orationibus ac lectionibus,
quas mulieres in suis collegiis proferunt. Deinde cum dicit unum est
enim, etc., probat admonitionem praedictam. Et primo inducit
probationem, secundo probationis iudicium auditoribus committit, ibi
vos ipsi iudicate, et cetera. Circa primum duo facit. Primo inducit
probationem, secundo excludit obiectionem, ibi verumtamen neque vir,
et cetera. Circa primum ponit triplicem probationem, quarum prima
sumitur per comparationem ad humanam naturam; secunda per comparationem
ad Deum, ibi vir quidem non debet, etc.; tertia per comparationem
ad Angelos, cum dicit et propter Angelos. Circa primum
considerandum est, quod natura, quae caeteris animalibus providit
auxilia sufficientia vitae, hominibus praebuit ea imperfecta, ut per
rationem, arte, usu, manu sibi ea perficerent, sicut tauris dedit
cornua ad defensionem, homines autem arma defensionis sibi praeparant
manuali artificio rationis. Et inde est, quod ars imitatur naturam,
et perficit ea quae natura facere non potest. Sic igitur ad tegumentum
capitis natura homini dedit capillos. Sed quia hoc tegumentum
insufficiens est, per artem praeparat homo sibi aliud velamen. Eadem
igitur ratio est de velamine naturali capillorum, et de velamine
artificiali. Naturale autem est mulieri, quod comam nutriat. Habet
enim ad hoc dispositionem naturalem, et ulterius inclinatio quaedam
inest mulieribus ad comam nutriendam. In pluribus enim hoc accidit,
quod mulieres magis student ad nutriendam comam, quam viri. Videtur
ergo conditioni mulierum conveniens esse, quod magis utantur
artificiali velamine capitis, quam viri. Circa hoc ergo tria facit.
Primo ponit convenientiam velaminis naturalis et artificialis,
dicens: dictum est mulier non velans caput, deturpat caput suum, unum
est enim, scilicet unius rationis, privari scilicet velamine
artificiali, ac si decalvetur, id est, ac si privetur naturali
velamine capillorum, quod in poenam quibusdam praedicitur Is.
III, 17: decalvabit dominus verticem filiarum Sion, et crinem
earum nudabit. Secundo ducit ad inconveniens, dicens nam et si non
velatur mulier, tondeatur, quasi dicat: si abiicit velamen
artificiale, abiiciat pari ratione etiam naturale, quod est
inconveniens. Sed contra hoc videtur esse, quod sanctimoniales
tondentur. Ad quod dupliciter potest responderi: primo quidem, quia
ex hoc ipso quod votum viduitatis vel virginitatis assumunt, Christo
desponsante, promoventur in dignitatem virilem, utpote liberatae a
subiectione virorum, et immediate Christo coniunctae. Secundo quia
assumunt poenitentiae lamentum, religionem intrantes. Est autem
consuetudo viris, quod tempore luctus comam nutriant, quasi hoc sit
suae conditioni conveniens: mulieres autem e contrario tempore luctus
comam deponunt. Unde dicitur Ier. c. VII, 29: capillum tuum
tonde, et proiice, et sume indirectum planctum. Tertio concludit
propositum dicens si vero turpe, id est indecens, est mulieri tonderi
aut decalvari, id est, privari naturali velamine, arte, vel natura,
velet caput suum, utens scilicet velamine artificiali. Deinde cum
dicit vir quidem, etc., ponit secundam probationem, quae accipitur
per comparationem ad Deum. Et primo inducit ad probationem, secundo
probat quod supposuerat, ibi non enim est vir, et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ponit rationem eius quod est ex parte viri,
secundo illud quod est ex parte mulieris, ibi mulier autem, et
cetera. Dicit ergo primo: dictum est quod turpe est mulieri tonderi,
sicut et non velari; viro autem non est turpe, cuius ratio est haec
vir quidem non debet velare caput suum, quia est imago et gloria Dei.
Per hoc autem quod dicit est imago Dei, excluditur quorumdam error,
dicentium quod homo solum est ad imaginem Dei, non autem est imago,
cuius contrarium hic apostolus dicit. Dicebant autem, quod solus
filius est imago, secundum illud Col. c. I, 15: qui est imago
invisibilis Dei. Est ergo dicendum, quod homo imago Dei dicitur et
ad imaginem. Est enim imago imperfecta: filius autem dicitur imago,
non ad imaginem, quia est imago perfecta. Ad cuius evidentiam
considerandum est, quod de ratione imaginis in communi duo sunt.
Primo quidem similitudo, non in quibuscumque, sed vel in ipsa specie
rei, sicut homo filius assimilatur patri suo. Vel in aliquo quod sit
signum speciei, sicut figura in rebus corporalibus. Unde qui figuram
equi describunt, dicuntur imaginem eius depingere. Et hoc est, quod
dicit Hilarius in libro de synodis, quod imago est species
indifferens. Secundo requiritur origo. Non enim duorum hominum, qui
sunt similes specie, unus imago alterius dicitur, nisi ex eo oriatur,
sicut filius a patre. Nam imago dicitur ab exemplari. Tertio ad
rationem perfectae imaginis requiritur aequalitas. Quia igitur homo
similatur Deo secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem mentis,
quod pertinet ad speciem intellectualis naturae, et hoc habet a Deo,
dicitur esse Dei imago; quia tamen deest aequalitas, est Dei imago
imperfecta. Et ideo dicitur ad imaginem, secundum illud Gen. I,
26: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Sed
filius, qui est aequalis patri, est imago perfecta, non autem ad
imaginem. Considerandum est etiam, quod gloria Dei dupliciter
dicitur. Uno modo qua Deus in se gloriosus est, et sic homo non est
gloria Dei, sed potius Deus est gloria hominis, secundum illud Ps.
III, 4: tu, domine, susceptor meus es et gloria mea. Alio modo
dicitur gloria Dei claritas eius ab eo derivata, secundum illud Ex.
ult.: gloria domini implevit illud. Et hoc modo hic dicitur, quod
vir est gloria Dei, inquantum claritas Dei immediate super virum
refulget, secundum illud Ps. IV, 7: signatum est super nos lumen
vultus tui, domine. Deinde cum dicit mulier autem, etc., ponit id
quod est ex parte mulieris, dicens mulier autem est gloria viri,
etc., quia claritas mulieris derivatur a viro, secundum illud Gen.
II, 23: haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est. Sed
contra hoc obiicitur, quia imago Dei attenditur in homine secundum
spiritum, in quo non est differentia maris et foeminae, ut dicitur
Col. III, 11. Non ergo magis debet dici, quod vir dicitur
imago Dei, quam mulier. Dicendum est autem, quod vir dicitur hic
specialiter imago Dei secundum quaedam exteriora, scilicet quia vir
est principium totius sui generis, sicut Deus est principium totius
universi, et quia de latere Christi dormientis in cruce fluxerunt
sacramenta sanguinis et aquae, a quibus fabricata est Ecclesia.
Potest etiam quantum ad interiora dici, quod vir specialius dicitur
imago Dei secundum mentem, inquantum in eo ratio magis viget. Sed
melius dicendum est quod apostolus signanter loquitur. Nam de viro
dixit, quod vir imago et gloria Dei est: de muliere autem non dixit,
quod esset imago et gloria viri, sed solum quod est gloria viri, ut
detur intelligi quod esse imaginem Dei, commune est viro et mulieri:
esse autem gloriam Dei immediate proprium est viri. Restat autem
considerandum, propter quid vir non debeat velare caput, sed mulier.
Quod quidem dupliciter accipi potest. Primo quidem quia velamen,
quod capiti superponitur, designat potestatem alterius super caput
existentis ordine naturae: et ideo vir sub Deo existens, non debet
velamen habere, super caput, ut ostendat se immediate Deo subesse,
mulier autem debet velamen habere, ut ostendat se praeter Deum alteri
naturaliter subesse. Unde cessat obiectio de servo et subdito: quia
haec subiectio non est naturalis. Secundo ad ostendendum, quod gloria
Dei non est occultanda, sed revelanda: gloria autem hominis est
occultanda; unde in Ps. CXIII, v. 9 s. dicitur: non nobis,
domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.
|
|