|
Praemiserat apostolus quod mulier est gloria viri, quod hic probare
intendit. Et circa hoc tria facit. Primo ponit probationem; secundo
assignat rationem eius quod dixerat, ibi etenim non est creatus,
etc.; tertio infert conclusionem intentam, ibi ideo debet, et
cetera. Circa primum considerandum, quod, sicut supra dictum est,
mulier dicitur gloria viri per quamdam derivationem, et ideo, ad hoc
probandum, subdit non enim, prima scilicet rerum conditione, vir est
ex muliere, scilicet formatus, sed mulier ex viro. Dicitur enim
Gen. II, 22, quod aedificavit dominus Deus costam, quam
tulerat de Adam in mulierem. De viro autem dicitur formavit dominus
Deus hominem de limo terrae. Deinde cum dicit etenim, etc.,
assignat rationem eius quod dixerat. Ad cuius evidentiam considerandus
est talis ordo perfecti et imperfecti, quod imperfectum in uno et eodem
subiecto prius est tempore, quam perfectum. Prius enim aliquis homo
est puer, quam vir; simpliciter tamen perfectum est prius imperfecto,
tempore et natura. Nam puer producitur ex viro. Haec igitur est
ratio quare mulier producta est ex viro, quia perfectior est muliere,
quod ex hoc probat apostolus, quia finis est perfectior eo quod est ad
finem: vir autem est finis mulieris. Et hoc est quod dicit etenim non
est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum, in
adiutorium scilicet generationis: sicut patiens est propter agens, et
materia propter formam. Unde dicitur Gen. II, 18: non est
bonum hominem esse solum, faciamus ei adiutorium simile sibi. Deinde
cum dicit ideo debet, etc., infert conclusionem intentam, dicens
ideo, scilicet quia vir est imago et gloria Dei, mulier autem est
gloria viri, mulier debet habere velamen super caput suum, quando
scilicet Deo assistit orando, vel prophetando, ut per hoc
ostendatur, quod non immediate subest Deo, sed subiicitur etiam viro
sub Deo; hoc enim significat velamen, quod capiti superponitur.
Unde alia littera habet, quod mulier debet habere potestatem super
caput suum, et idem est sensus: nam velamen est signum potestatis,
secundum quod in Ps. LXV, 12 dicitur: imposuisti homines super
capita nostra. Deinde cum dicit et propter Angelos, etc., assignat
tertiam rationem, quae sumitur ex parte Angelorum, dicens et etiam
mulier debet habere velamen super caput suum propter Angelos. Quod
quidem dupliciter intelligi potest. Uno modo de ipsis Angelis
caelestibus, qui conventus fidelium visitare creduntur, praecipue
quando sacra mysteria celebrantur. Et ideo tunc tam mulieres, quam
viri ad reverentiam eorum honeste et ordinate se debent habere,
secundum illud Ps. CXXXVII, 1: in conspectu Angelorum
psallam tibi. Alio modo potest intelligi, secundum quod Angeli
dicuntur sacerdotes, inquantum divina populo annuntiant, secundum
illud Mal. II, v. 7: labia sacerdotis custodiunt scientiam, et
legem requirent ex ore eius, quia Angelus domini exercituum est.
Debet ergo mulier velamen habere semper in Ecclesia propter Angelos,
id est, propter sacerdotes, duplici ratione. Primo quidem propter
eorum reverentiam, ad quam pertinet quod mulieres coram eis honeste se
habeant. Unde dicitur Eccli. VII, 33: honora Deum ex tota
anima tua, et sacerdotes illius. Secundo propter eorum cautelam, ne
scilicet ex conspectu mulierum non velatarum ad concupiscentiam
provocentur. Unde dicitur Eccli. c. IX, 5: virginem ne
aspicias, ne forte scandalizeris in decore illius. Augustinus autem
aliter exponit praedicta. Ostendit enim quod tam mulier quam vir est
ad imaginem Dei, per hoc quod dicitur Eph. IV, 23 s.:
renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui
renovatur in agnitione Dei secundum imaginem eius qui creavit eum, ubi
non est masculus et foemina. Et sic patet, quod imago Dei attenditur
in homine secundum spiritum, in quo non est differentia masculi et
foeminae; et ideo mulier est imago Dei sicut et vir. Expresse enim
dicitur Gen. I, 27, quod creavit Deus hominem ad imaginem suam,
masculum et foeminam creavit eos: et ideo Augustinus dicit hoc esse
intelligendum in spirituali coniugio, quod est in anima nostra, in qua
(sicut supra dictum est) sensualitas, vel etiam inferior ratio se
habet per modum mulieris, ratio autem superior per modum viri, in qua
attenditur imago Dei. Et secundum hoc mulier est ex viro et propter
virum, quia administratio rerum temporalium, vel sensibilium, cui
intendit inferior ratio vel etiam sensualitas, debet deduci ex
contemplatione aeternorum, quae pertinent ad superiorem rationem, et
ad eam ordinari. Et ideo mulier dicitur habere velamen, vel
potestatem super caput suum, ad significandum quod circa temporalia
dispensanda debet homo cohibitionem quamdam et refraenationem habere,
ne ultra modum homo progrediatur in eis diligendis. Quae quidem
cohibitio circa amorem Dei adhiberi non debet, cum praeceptum sit
Deut. VI, 5: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Nam
circa desiderium finis non apponitur mensura, quam necesse est apponi
circa ea quae sunt ad finem. Medicus enim sanitatem inducit quanto
perfectiorem potest, non tamen dat medicinam quanto maiorem potest,
sed secundum determinatam mensuram. Sic vir non debet habere velamen
super caput. Et hoc debet propter Angelos sanctos: quia, sicut in
Glossa dicitur grata est sanctis Angelis sacrata et pia significatio.
Unde et Augustinus dicit de Civit. Dei, quod Daemones alliciuntur
quibusdam sensibilibus rebus, non sicut animalia cibis, sed sicut
spiritus signis. Deinde cum dicit verumtamen neque vir, etc.,
excludit dubitationem quae posset ex dictis oriri. Quia enim dixerat,
quod vir est gloria Dei, mulier autem est gloria viri, posset aliquis
credere, vel quod mulier non esset ex Deo, vel quod non haberet
potestatem in gratia. Unde primo hoc excludit, dicens: licet mulier
sit gloria viri, qui est gloria Dei, verumtamen neque vir est in
domino, id est, a domino productus, sine muliere, neque mulier sine
viro; utrumque enim Deus fecit, secundum illud Gen. I, 27:
masculum et foeminam creavit eos. Vel aliter: neque vir est sine
muliere in domino, scilicet in gratia domini nostri Iesu Christi,
neque mulier sine viro, quia uterque per gratiam Dei salvatur,
secundum illud Gal. III, 27: quicumque in Christo baptizati
estis, Christum induistis. Et postea subdit: non est masculus,
neque foemina, scilicet differens in gratia Christi. Secundo
assignat rationem, dicens: nam sicut in prima rerum institutione
mulier est de viro formata, ita et in subsequentibus generationibus,
vir per mulierem productus est, secundum illud Iob XIV, 1: homo
natus de muliere. Nam prima productio hominis fuit sine viro et
muliere, quando Deus formavit hominem de limo terrae, ut dicitur
Gen. Secunda autem fuit de viro sine muliere, quando formavit Evam
de costa viri, ut ibidem legitur. Tertia autem est ex viro et
muliere, sicut Abel natus est ex Adam et Eva, ut legitur Gen.
IV, 2. Quarta autem est ex muliere sine viro, ut Christus ex
virgine, secundum illud Gal. IV, 4: misit Deus filium suum
factum ex muliere. Tertio ostendit rationem esse convenientem, dicens
omnia autem ex Deo, quia scilicet et hoc ipsum, quod mulier primo
fuit ex viro, et hoc quod postmodum vir est ex muliere, est ex
operatione divina. Unde ad Deum pertinent tam vir, quam mulier.
Unde dicitur Rom. XL, 36: ex ipso, et per ipsum, et in ipso
sunt omnia. Deinde cum dicit vos ipsi iudicate, etc., committit
iudicium eius quod dixerat auditoribus. Et circa hoc duo facit.
Primo committit iudicium rationalibus auditoribus; secundo comprimit
protervos auditores, ibi si quis autem videtur, et cetera. Circa
primum quatuor facit. Primo committit auditoribus iudicium eius quod
dixerat, more eius qui confidit se sufficienter probasse, dicens vos
ipsi iudicate, et cetera. Pertinet enim ad bonum auditorem iudicare
de auditis. Unde dicitur Iob VI, 29: loquentes id quod iustum
est iudicate. Et XII, 11: nonne auris verba diiudicat?
Secundo proponit sub quaestione id de quo debet esse iudicium, dicens
decet mulierem non velatam orare Deum. Hoc prohibetur I Petr.
III, 3, ubi dicitur: quarum sit non exterius capillatura.
Tertio ostendit unde debeant sumere suum iudicium, quia ab ipsa
natura, et hoc est quod dicit nec ipsa natura docet vos. Et vocat hic
naturam ipsam inclinationem naturalem, quae est mulieribus ad
nutriendum comam, quae est naturale velamen, non autem viris. Quae
quidem inclinatio naturalis esse ostenditur, quia in pluribus
invenitur. Oportet autem ab ipsa natura doceri, quia est Dei opus:
sicut in pictura instruitur aliquis artificio pictoris. Et ideo contra
quosdam dicitur Is. XXIV, 5: transgressi sunt leges,
mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum, id est, ius
naturale. Quarto autem a natura sumit rationem; et primo ponit id
quod est ex parte viri, dicens quod vir quidem, si comam nutriat,
more mulieris, ignominia est illi, id est, ad ignominiam ei reputatur
apud plures homines, quia per hoc videtur muliebris esse. Et ideo
Ez. XLIV, 20 dicitur: sacerdotes comam non nutriant. Nec est
instantia de quibusdam, qui in veteri lege comam nutriebant, quia hoc
erat signum, quod tunc erat positum in lectione veteris testamenti, ut
dicitur II Cor. III, 14. Secundo ponit id quod est ex parte
mulieris, dicens mulier et si comam nutriat, gloria est illi, quia
videtur ad ornatum eius pertinere. Unde dicitur Cant. VII, 5:
comae capitis eius sicut purpura regis. Et assignat consequenter
rationem, cum dicit quoniam capilli dati sunt ei, scilicet mulieri,
pro velamine; et ideo eadem ratio est de capillis nutriendis, et de
velamine artificiali apponendo. Cant. IV, 1: capilli tui sicut
grex caprarum, et cetera. Deinde cum dicit si quis autem videtur,
etc., comprimit protervos auditores, dicens si quis autem videtur
contentiosus esse, ut scilicet rationibus praedictis non acquiescat,
sed confidentia clamoris veritatem impugnet, quod pertinet ad
contentionem, ut Ambrosius dicit, contra id quod dicitur Iob c.
VI, 29: respondete, obsecro, absque contentione; et Prov.
XX, 3: honor est ei, qui separat se a contentionibus. Hoc
sufficiat ad comprimendum talem, quod nos Iudaei in Christum
credentes talem consuetudinem non habemus, scilicet quod mulieres orent
non velato capite, neque etiam tota Ecclesia Dei per gentes diffusa.
Unde si nulla esset ratio, hoc solum deberet sufficere, ne aliquis
ageret contra communem Ecclesiae consuetudinem. Dicitur enim in Ps.
LXVII, 7: qui habitare facit unius moris in domo. Unde
Augustinus dicit in epistola ad Casulanum quod omnibus, in quibus
nihil certi diffinit sacra Scriptura, mos populi Dei, atque
instituta maiorum pro lege habenda sunt.
|
|