|
Postquam apostolus redarguit Corinthios de eorum errore in habitu,
quia scilicet mulieres ad sacra mysteria conveniebant capite non velato
consequenter arguit eorum errorem de scissuris in conventu, quia
scilicet dum convenirent ad sacra mysteria, contentionibus vacabant.
Et primo tangit eorum defectum in generali; secundo in speciali, ibi
primum quidem, et cetera. Dicit ergo primo hoc autem, quod dictum
est supra quod mulieres velatae sint in Ecclesiis, praecipio, ut sic
tripliciter eos induceret ad huiusmodi observantiam. Primo quidem
ratione, secundo consuetudine, tertio praecepto: quod solum sine
aliis necessitatem induceret. Prov. IV, 4: custodi praecepta
mea, et vives. Et Eccle. IV, v. 12 dicitur: funiculus
triplex difficile rumpitur. Non laudans, sed magis vituperans, quod
convenitis, in Ecclesiam, non in melius, sicut deberet esse, sed in
deterius, ex culpa vestra. Omnia enim animalia gregalia, puta
columbae, grues, oves, naturali instinctu in unum conveniunt, ut sit
eis corporaliter melius. Unde et homo cum sit animal gregale vel
sociale, ut philosophus probat, I Lib. Politic., secundum
rationem agere debet, ut multi in unum conveniant propter aliquod
melius, sicut in rebus saecularibus multi in unitatem civitatis
conveniunt, ut sit eis melius saeculariter, scilicet propter
securitatem et sufficientiam vitae. Et ideo fideles in unum convenire
debent propter aliquod melius spirituale, secundum illud Ps. ci,
23: in conveniendo populos in unum, et reges ut serviant domino.
Et alibi: in consilio iustorum et congregatione, magna opera domini.
Sed isti in deterius conveniebant propter culpas quas committebant dum
convenirent. Is. I, 13: iniqui sunt caetus vestri. Eccli.
XXI, 10: stupa collecta synagoga peccantium. Deinde cum dicit
primum quidem, etc., ponit in speciali quomodo in deterius
convenirent. Et primo ponit iudicium culpae, dicens primum quidem,
inter caetera scilicet quod in deterius convenitis, convenientibus
vobis in Ecclesia, audio scissuras esse inter vos, scilicet per
contentiones quas exercebant. Quod quidem Ecclesiae non convenit,
quae in unitate constituitur, secundum illud Eph. c. IV, 4:
unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis
vestrae. Hoc autem praedicitur Is. XXII, 9: scissuras
civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt. Dicit autem
Glossa, quod dicendo, primum, ostendit quod primum malum est
dissensio, unde cetera oriuntur. Ubi enim est dissensio, nihil
rectum est. Sed contra videtur esse, quod dicitur Eccli. c. X,
15: initium omnis peccati superbia; et I Tim. ult.: radix
omnium malorum cupiditas. Dicendum est autem, quod hae auctoritates
loquuntur quantum ad peccata personalia singularium hominum, quorum
primum est superbia ex parte aversionis, et cupiditas ex parte
conversionis. Sed Glossa hic loquitur de peccatis multitudinis;
inter quae primum est dissensio, per quam solvitur rigor disciplinae.
Unde dicitur Iac. III, 16: ubi est zelus et contentio, ibi
inconstantia et omne opus pravum. Secundo ponit credulitatem
auditorum, cum dicit et ex parte credo, id est, quantum ad aliquos
vestrum, qui erant ad contentionem proni, secundum illud quod dixerat
supra I cap., v. 11 ss.: contentiones sunt inter vos. Hoc
autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: ego quidem sum Pauli,
ego Apollo, ego vero Cephae. Alii vero non erant contentiosi, ex
quorum persona ibi subditur ego autem Christi. Unde et Cant. c.
II, 2 dicitur: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter
filias, id est, boni inter malos. Tertio assignat rationem suae
credulitatis, dicens nam oportet, non solum quascumque scissuras, sed
etiam haereses esse. Ubi duo consideranda sunt. Primo quid sit
haeresis, secundo quomodo oportet haereses esse. Circa primum
sciendum, quod, sicut Hieronymus dicit super epistolam ad Galatas,
haeresis Graece ab electione dicitur: quia scilicet eam sibi
unusquisque eligat disciplinam, quam putat esse meliorem: ex quo duo
accipi possunt. Primo quidem quod de ratione haeresis est, quod
aliquis privatam disciplinam sequatur, quasi per electionem propriam:
non autem disciplinam publicam, quae divinitus traditur. Secundo quod
huic disciplinae aliquis pertinaciter inhaereat. Nam electio firmam
importat inhaesionem: et ideo haereticus dicitur, qui spernens
disciplinam fidei, quae divinitus traditur, pertinaciter proprium
errorem sectatur. Pertinet autem aliquid ad disciplinam fidei
dupliciter. Uno modo directe, sicut articuli fidei, qui per se
credendi proponuntur. Unde error circa hos secundum se facit
haereticum, si pertinacia adsit. Non possunt autem a tali errore
propter simplicitatem aliquam excusari, praecipue quantum ad ea, de
quibus Ecclesia solemnizat, et quae communiter versantur in ore
fidelium, sicut mysterium Trinitatis, nativitatis Christi, et alia
huiusmodi. Quaedam vero indirecte pertinent ad fidei disciplinam,
inquantum scilicet ipsa non proponuntur, ut propter se credenda, sed
ex negatione eorum sequitur aliquid contrarium fidei: sicut si negetur
Isaac fuisse filium Abrahae, sequitur aliquid contrarium fidei,
scilicet sacram Scripturam continere aliquid falsi. Ex talibus autem
non iudicatur aliquis haereticus, nisi adeo pertinaciter perseveret,
quod ab errore non recedat, etiam viso quid ex hoc sequatur. Sic
igitur pertinacia qua aliquis contemnit in his quae sunt fidei directe
vel indirecte subire iudicium Ecclesiae, facit hominem haereticum.
Talis autem pertinacia procedit ex radice superbiae, qua aliquis
praefert sensum suum toti Ecclesiae. Unde apostolus dicit I ad
Tim. VI, 3 s.: si quis aliter docet, et non acquiescit sanis
sermonibus domini nostri Iesu Christi, et ei quae secundum pietatem
est doctrinae, superbus est, nihil sciens, sed languens circa
quaestiones et pugnas verborum. Secundo considerandum est, quomodo
oporteat haereses esse. Si enim opportunum est haereticos esse,
videtur quod sint commendabiles, et non sint extirpandi. Sed dicendum
est quod dupliciter de aliquo dicitur quod oportet illud esse. Uno
modo ex intentione illius, qui hoc agit, puta si dicamus quod oportet
iudicia esse: quia scilicet iudices, iudicia exercentes, intendunt
iustitiam et pacem in rebus humanis constituere. Alio modo ex
intentione Dei, qui etiam mala ordinat in bonum, sicut persecutionem
tyrannorum ordinavit in gloriam martyrum. Unde Augustinus dicit in
Enchiridion, quod Deus est adeo bonus, quod nullo modo permitteret
fieri aliquod malum, nisi esset adeo potens quod de quolibet malo
posset elicere bonum. Et secundum hoc dicitur Matth. XVIII,
7: necesse est, ut veniant scandala, verumtamen vae homini illi per
quem scandalum venit. Et secundum hoc hic dicit apostolus, quod
oportet haereses esse, ex eo quod Deus malitiam haereticorum ordinavit
in bonum fidelium. Et hoc dicit primo quidem ad maiorem declarationem
veritatis. Unde dicit Augustinus de Civit. Dei, Lib. XVI in
Glossa: ab adversario mota quaestio, discendi existit occasio: multa
quippe ad fidem Catholicam pertinentia, dum haereticorum callida
inquietudine excogitantur, ut adversus eos defendi possint, et
considerantur diligentius, et intelliguntur clarius, et praedicantur
instantius. Unde et Prov. XXVII, v. 17: ferrum ferro
acuitur, et homo exacuit faciem amici sui. Secundo ad manifestandam
infirmitatem fidei in his qui recte credunt. Et hoc est quod hic
subdit apostolus ut et qui probati, id est, approbati sunt a Deo,
manifesti fiant in vobis, id est, inter vos. Sap. III, 6:
tamquam aurum in fornace probavit illos. Deinde cum dicit
convenientibus ergo vobis, etc., redarguit eos de tertio delicto,
quia scilicet peccabant in modo et ordine sumendi corpus Christi. Et
potest totum quod sequitur, dupliciter exponi. Secundum autem primam
expositionem redarguuntur de hoc quod corpus Christi pransi
accipiebant. Circa hoc ergo quatuor facit. Primo ponit detrimentum
quod incurrebant; secundo ponit culpam, ibi unusquisque enim, etc.;
tertio inquirit de causa culpae, ibi numquid domos, etc.; quarto
concludit eorum vituperationem, ibi quid dicam vobis, et cetera.
Dicit ergo, primo, ita: convenientibus vobis, scissurae sunt inter
vos, ergo convenientibus vobis in unum, corpore, non animo, iam ad
hoc advenistis, quod non est, id est, non licet vel non competit
vobis, dominicam coenam manducare, id est sumere Eucharistiae
sacramentum, quod dominus in coena discipulis dedit. Hoc enim
sacramentum, ut Augustinus dicit super Ioannem, est sacramentum
unitatis et charitatis. Et ideo non competit dissentientibus. Cant.
c. V, 1: comedite, amici, et bibite, et inebriamini,
charissimi. Vel melius potest referri ad ea quae sequuntur, ut sit
sensus: non solum convenientibus vobis scissurae sunt inter vos, sed
convenit vobis convenientibus iam, id est in praesenti hoc determinatum
habetis, quod non est, id est non licet vobis, dominicam coenam
manducare, ad quam pransi acceditis. Quia enim dominus discipulis
suis post coenam hoc sacramentum tradidit, ut legitur Matth.
XXVI, 26, volebant etiam Corinthii post communem coenam sumere
corpus Christi. Sed dominus hoc rationabiliter fecit propter tria.
Primo quidem, quia ordine congruo figura praecedit veritatem. Agnus
autem paschalis erat figura, sive umbra huius sacramenti. Et ideo
post coenam agni paschalis, Christus hoc sacramentum dedit. Dicitur
enim Coloss. II, 17 de omnibus legalibus, quod sunt umbra
futurorum, corpus autem Christi. Secundo ut ex hoc sacramento statim
ad passionem transiret, cuius hoc sacramentum est memoriale. Et ideo
dixit discipulis surgite, eamus hinc, scilicet ad passionem. Tertio
ut arctius imprimeretur hoc sacramentum cordibus discipulorum, quibus
ipsum tradidit in ultimo suo recessu. Sed in reverentiam tanti
sacramenti postmodum Ecclesia instituit, quod non nisi a ieiunis
sumatur, a quo excipiuntur infirmi, qui in necessitate, quae legem
non habet, possunt non ieiuni sumere corpus Christi. Quia vero aqua
non solvit ieiunium, aestimaverunt quidam, quod post potum aquae
posset aliquis sumere hoc sacramentum, praesertim quia, ut dicunt,
aqua non nutrit, sicut nec aliquod aliud simplex elementum. Quamvis
autem aqua secundum se non nutriat, et ob hoc non solvat ieiunium
Ecclesiae, secundum quod dicuntur aliqui ieiunantes, nutrit tamen
aliis admixta, et ideo solvit ieiunium naturae. Et secundum hoc
dicuntur aliqui ieiuni, qui scilicet eadem die nihil sumpserunt, nec
cibi, nec potus. Et quia reliquiae cibi, quae in ore remanent,
sumuntur per modum salivae, hoc non impedit aliquos esse ieiunos.
Similiter et non impedit aliquos esse ieiunos, si tota nocte nihil
dormierint, vel si etiam non sint plene digesti, dummodo eadem die
omnino cibi vel potus nihil sumpserint. Unde quia principium diei est
sumendum secundum usum Ecclesiae a media nocte, ideo quicumque post
mediam noctem aliquid sumpserit quantumcumque modicum cibi vel potus,
non potest eadem die sumere hoc sacramentum. Deinde, cum dicit
unusquisque enim, etc., ponit culpam, et primo secundum quod
peccabant in Deum; secundo prout peccabant in proximum, ibi et alius
quidem, et cetera. Dicit ergo primo: ideo dico quod non licet vobis
dominicam coenam manducare, quia unusquisque vestrum praesumit, id est
ante sumit, suam coenam, scilicet ciborum communium, ad manducandum.
Quilibet enim eorum portabat ad Ecclesiam fercula praeparata, et
comedebat quilibet seorsum antequam sumeret sacra mysteria. Os.
IV, v. 18: separatum est convivium eorum, nunc interibunt.
Eccli. XI, 19 dicitur in persona parci: inveni requiem mihi, et
comedebam de bonis meis solus. Deinde, cum dicit et alius quidem,
etc., arguit culpam eorum, inquantum erat contra proximum. Divites
enim laute comedebant in Ecclesia, et bibebant usque ad ebrietatem,
pauperibus autem nihil dabant, ita quod remanebant esurientes. Et hoc
est quod dicitur et alius quidem esurit, scilicet pauper, qui non
habebat unde sibi praepararet, alter autem ebrius est, scilicet
dives, qui superflue comedebat et bibebat, contra id quod dicitur
Nehem. c. VIII, 10: comedite pinguia, et bibite mulsum, et
mittite partes eis, qui non praeparaverunt sibi. Iob XXXI,
17: si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea.
Deinde, cum dicit numquid domos, etc., inquirit de causa huius
culpae. Et primo excludit causam per quam poterant excusari. Non
enim est licitum domum Dei, quae est deputata sacris usibus,
communibus usibus applicare. Unde et dominus Io. II, 16
eiiciens ementes et vendentes de templo, dixit domus mea domus
orationis vocabitur, vos autem fecistis eam domum negotiationis. Et
Augustinus dicit in regula: in oratorio nemo aliquid faciat, nisi ad
quod factum est, unde et nomen accepit. Tamen propter necessitatem,
quando scilicet aliquis aliam domum non inveniret, licite posset
Ecclesia uti ad manducandum, vel ad alios huiusmodi licitos usus.
Hanc ergo excusationem excludit apostolus, dicens numquid non habetis
domos, scilicet proprias, ad manducandum et bibendum? Ut propter hoc
excusemini, si in Ecclesia convivia celebretis, quae debetis in
propriis domibus facere. Unde et Lc. V, 29 dicitur quod levi
fecit Christo convivium magnum in domo sua. Secundo, cum dicit aut
Ecclesiam Dei, etc., asserit causam quae eos inexcusabiles reddit,
quarum prima est contemptus Ecclesiae Dei. Et hanc ponit dicens aut
Ecclesiam Dei contemnitis? Et ideo in Ecclesia praesumitis coenam
vestram ad manducandum. Et potest hic sumi Ecclesia tam pro
congregatione fidelium, quam pro domo sacra, quae non est
contemnenda, secundum illud Ps. XCII, 5: domum tuam decet
sanctitudo; et Ier. VII, 11: numquid spelunca latronum facta
est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris?
Isti autem utrumque contemnebant, dum, praesente conventu fidelium,
in loco sacro convivia celebrabant. Secundo ponit contemptum
proximorum in hoc quod subditur et confunditis eos qui non habent. In
hoc enim pauperes erubescebant, quod ipsi esuriebant in conspectu
totius multitudinis, aliis laute comedentibus et bibentibus. Dicitur
autem Prov. XVII, 5: qui despicit pauperem, exprobrat factori
eius. Et Eccli. IV, 2: animam esurientem ne despexeris.
Deinde, cum dicit quid dicam, etc., concludit eorum
vituperationem, dicens: quid dicam vobis ex consideratione
praedictorum? Numquid laudo vos? Et respondet: et si in aliis
factis laudo vos, in hoc tamen facto non laudo. Et est advertendum
quod supra dum de habitu mulierum loqueretur, saltem ironice laudavit
eos, dicens: laudo vos quod per omnia mei, et cetera. Hic vero nec
ironice vult eos laudare, quia in gravioribus delictis nullo modo sunt
peccatores palpandi. Unde et in Ps. IX, 3 dicitur: quoniam
laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur.
Exacerbavit dominum peccator. Et Is. III, 12: popule meus,
qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Secundum aliam vero
expositionem arguuntur de alia culpa. In primitiva enim Ecclesia
fideles panem et vinum offerebant, quae consecrabantur in sanguinem et
corpus Christi, quibus iam consecratis, divites, qui multa
obtulerant, eadem sibi repetebant, et sic ipsi abundanter sumebant,
pauperibus nihil sumentibus, qui nihil obtulerant. De hac ergo culpa
apostolus eos hic reprehendit, dicens convenientibus enim vobis in
unum, iam non est, id est, non contigit inter vos, dominicam coenam
manducare. Coena enim domini est communis toti familiae; unusquisque
autem vestrum sumit eam, non quasi communem, sed quasi propriam, dum
sibi vult vindicare quod Deo obtulit; et hoc est quod subdit
unusquisque praesumit, id est, praesumptuose attentat, ad manducandum
coenam, scilicet domini, id est panem et vinum consecratum, quasi
suam, id est, quasi propriam vindicans, scilicet ea quae consecrata
sunt domino in suos usus. Et ita sequitur quod alius, scilicet pauper
qui nihil obtulit, esurit, nihil scilicet sumens de consecratis,
alius autem, scilicet dives qui multa obtulit, ebrius est; ad
litteram, propter hoc quod nimium sumpsit de vino consecrato quod
scilicet quasi proprium repoposcit. Sed videtur hoc esse impossibile,
quod de vino consecrato aliquis inebrietur, vel etiam nutriatur de
pane, quoniam post consecrationem sub speciebus panis et vini nihil
remanet, nisi substantia corporis Christi et sanguinis, quae non
possunt converti in corpus hominis, ad hoc quod ex eis nutriatur, aut
inebrietur. Dicunt ergo quidam, quod hoc non fit per aliquam
conversionem, sed per solam immutationem sensuum hominis ab
accidentibus panis et vini, quae remanent post consecrationem.
Consueverunt enim homines ex solo ciborum odore confortari, et ex
multo odore vini stupefieri et quasi inebriari. Sed confortatio vel
stupefactio, quae provenit ex sola immutatione sensuum, parvo tempore
durat, cum tamen post consecrationem panis aut vini, si vinum in magna
quantitate sumeretur aut panis, diu sustentaretur homo propter panem
aut stupefieret propter vinum. Et praeterea manifestum est quod panis
consecratus in aliam substantiam converti potest, ex hoc quod per
putrefactionem resolvitur in pulveres, aut per combustionem in
cineres. Unde nulla ratio est, quare negetur posse nutrire, cum ad
nutriendum nihil aliud requiratur, quam quod cibus convertatur in
substantiam nutriti. Quidam ergo posuerunt, quod panis aut vinum
consecratum possunt converti in aliud, et sic nutrire, quia remanet
ibi substantia panis aut vini cum substantia corporis Christi et
sanguinis. Sed hoc repugnat verbis Scripturae. Non enim verum esset
quod dominus dicit Matth. c. XXVI, 26: hoc est enim corpus
meum, quia hoc demonstratum, est panis, sed potius esset dicendum
hic, id est, in hoc loco, est corpus meum. Et praeterea corpus
Christi non incipit esse in hoc sacramento per loci mutationem, quia
iam desineret esse in caelo. Unde relinquitur quod ibi incipiat esse
per conversionem alterius, scilicet panis, in ipsum; unde non potest
esse quod remaneat substantia panis. Et ideo alii dixerunt quod
remanet ibi forma substantialis panis, ad quam pertinet operatio rei:
et ideo nutrit, sicut et panis nutriret. Sed hoc non potest esse,
quia nutrire est converti in substantiam nutriti, quod non competit
nutrimento ratione formae, cuius est agere, sed magis ratione
materiae, cuius est pati. Unde si esset ibi forma substantialis,
panis nutrire non posset. Alii vero dixerunt quod aer circumstans
convertitur vel in substantiam nutriti, vel in quodcumque aliud
huiusmodi; sed hoc non posset fieri absque multa condensatione aeris,
quae sensui latere non posset. Et ideo alii dixerunt quod divina
virtute ad hoc quod sacramentum non deprehendatur in huiusmodi
conversionibus, redit substantia panis et vini. Sed hoc videtur esse
impossibile, quia, cum substantia panis conversa sit in corpus
Christi, non videtur quod possit substantia panis redire, nisi e
converso corpus Christi converteretur in panem. Et praeterea si
substantia panis redit, aut hoc est manentibus accidentibus panis: et
sic simul erit ibi substantia panis et substantia corporis Christi,
quod supra improbatum est; nam tamdiu est ibi substantia corporis
Christi, quamdiu species remanent. Aut redit speciebus non
manentibus, quod etiam est impossibile, quia sic esset substantia
panis absque propriis accidentibus, nisi forte intelligatur quod Deus
in termino conversionis causaret ibi quamdam materiam quae sit subiectum
huius conversionis. Sed melius est ut dicatur quod sicut virtute
consecrationis miraculose confertur speciebus panis et vini, ut
subsistant sine subiecto ad modum substantiae, ita etiam eis miraculose
confertur ex consequenti quod agant et patiantur quidquid agere aut pati
posset substantia panis aut vini, si adesset. Et hac ratione species
illae panis et vini possunt nutrire et inebriare, sicut si esset ibi
substantia panis et vini. Caetera non mutantur a prima expositione.
|
|