|
Postquam apostolus redarguit Corinthiorum inordinationes, quas
committebant conveniendo ad Eucharistiae sacramentum sumendum, hic
agit de ipso sacramento. Et primo agit de dignitate huius sacramenti;
secundo inducit fideles ad reverenter sumendum, ibi itaque quicumque
manducaverit et cetera. Circa primum duo facit. Primo commendat
auctoritatem doctrinae quam daturus est; secundo ponit doctrinam de
dignitate huius sacramenti, ibi quoniam dominus noster, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo commendat auctoritatem doctrinae ex
parte auctoris, qui est Christus, dicens: dixi quod iam non est
vobis dominicam coenam manducare, sacramentum Eucharistiae dominicam
coenam vocans, ego enim accepi a domino, scilicet Christo, qui est
auctor huius doctrinae, non ab aliquo puro homine. Gal. c. I,
1: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per
Iesum Christum. Hebr. II, 3: quae cum initium accepisset
enarrari per dominum, et cetera. Secundo commendat auctoritatem
doctrinae ex parte ministri, qui est ipse Paulus, cum subdit quod et
tradidi vobis. Is. XXI, 10: quae audivi a domino exercituum
Deo Israel, annuntiavi vobis. Sap. VII, 13: quam sine
fictione didici, et sine invidia communico. Deinde cum dicit quoniam
dominus Iesus, commendat dignitatem huius sacramenti, tradens
institutionem ipsius. Et primo ponit institutionem; secundo tempus
institutionis, cum dicit in qua nocte tradebatur, et cetera. Tertio
modum instituendi, ibi accepit panem, et cetera. Institutor autem
sacramenti est ipse Christus. Unde dicit quoniam dominus noster
Iesus Christus, et cetera. Dictum est enim supra cum de Baptismo
ageretur, quod Christus in sacramentis habet excellentiae potestatem,
ad quam quatuor pertinent. Primo quidem quod virtus et meritum eius
operetur in sacramentis; secundo quod in nomine eius sanctificetur
sacramentum; tertio quod effectum sacramenti sine sacramento praebere
potest; quarto institutio novi sacramenti. Specialiter tamen
congruebat ut hoc sacramentum ipse in sua persona institueret, in quo
corpus et sanguis eius communicatur. Unde et ipse dicit Io. VI,
52: panis quem ego dabo vobis, caro mea est pro mundi vita. Deinde
cum dicit qua nocte tradebatur, describit tempus institutionis huius
sacramenti, quod quidem congruum fuit, primo quidem quantum ad
qualitatem temporis. Fuit enim in nocte. Per virtutem enim huius
sacramenti anima illuminatur. Unde I Reg. XIV, 27 dicitur
quod Ionathas intinxit virgam in favum mellis, et convertit manum suam
ad os suum, et illuminati sunt oculi eius; propter quod et in Ps.
CXXXVIII, v. 11 dicitur: nox illuminatio mea in deliciis
meis. Secundo quantum ad negotium quod in illo tempore gerebatur,
quia scilicet quando tradebatur ad passionem, per quam transivit ad
patrem, hoc sacramentum, quod est memoriale passionis, instituit.
Unde dicitur Eccli. XXIX, 33: transi, hospes, et orna
mensam, et quae in manu habes, ciba caeteros. Deinde cum dicit
accepit panem, etc., ostendit modum institutionis. Et primo ponit
ea quae fecit et dixit Christus instituendo hoc sacramentum; secundo
exponit, ibi quotiescumque enim, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo agit de institutione sacramenti huius quantum ad corpus
Christi; secundo quantum ad eius sanguinem, ibi similiter et
calicem, et cetera. Circa primum ante expositionem litterae, oportet
primo considerare necessitatem institutionis huius sacramenti. Est
autem sciendum quod sacramenta instituta sunt propter necessitatem vitae
spiritualis. Et quia corporalia sunt quaedam similitudines
spiritualium, oportet sacramenta proportionari eis quae sunt necessaria
ad vitam corporalem. In qua primo invenitur generatio, cui
proportionatur Baptismus, per quem regeneratur aliquis in vitam
spiritualem. Secundo ad vitam corporalem requiritur augmentum, per
quod aliquis perducitur ad quantitatem et virtutem perfectam: et huic
proportionatur sacramentum confirmationis, in quo spiritus sanctus
datur ad robur. Tertio ad vitam corporalem requiritur alimentum, per
quod corpus hominis sustentatur, et similiter vita spiritualis per
sacramentum Eucharistiae reficitur, secundum illud Ps. XXII,
2: in loco pascuae ibi me collocavit, super aquam refectionis
educavit me. Est autem notandum quod generans non coniungitur genito
secundum substantiam sed solum secundum virtutem, sed cibus coniungitur
nutrito secundum substantiam. Unde in sacramento Baptismi, quo
Christus regenerat ad salutem, non est ipse Christus secundum suam
substantiam, sed solum secundum suam virtutem. Sed in sacramento
Eucharistiae, quod est spirituale alimentum, Christus est secundum
suam substantiam. Continetur autem sub alia specie propter tria.
Primo quidem ne esset horribile fidelibus sumentibus hoc sacramentum,
si in propria specie carnem hominis ederent, et sanguinem biberent;
secundo ne hoc ipsum esset derisibile infidelibus; tertio ut cresceret
meritum fidei, quae consistit in hoc quod creduntur ea quae non
videntur. Traditur autem hoc sacramentum sub duplici specie propter
tria. Primo quidem propter eius perfectionem, quia, cum sit
spiritualis refectio, debet habere spiritualem cibum et spiritualem
potum. Nam et corporalis refectio non perficitur sine potu et cibo.
Unde et supra X, 3 s. dictum est quod omnes eamdem escam
spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt;
nam et corporalis refectio non perficitur sine cibo et potu. Secundo
propter eius significationem. Est enim memoriale dominicae passionis,
per quam sanguis Christi fuit separatus a corpore; et ideo in hoc
sacramento seorsum offertur sanguis a corpore. Tertio propter huius
sacramenti effectum salutarem. Valet enim ad salutem corporis, et
ideo offertur corpus: et valet ad salutem animae, et ideo offertur
sanguis. Nam anima in sanguine est, ut dicitur Gen. IX, 4 ss.
Offertur autem specialiter hoc sacramentum sub specie panis et vini.
Primo quidem, quia pane et vino communius utuntur homines ad suam
refectionem. Et ideo assumuntur in sacramento haec, sicut aqua ad
ablutionem in Baptismo, et oleum ad unctionem. Secundo propter
virtutem huius sacramenti. Nam panis confirmat cor hominis, vinum
vero laetificat. Tertio quia panis, qui ex multis granis fit, et
vinum ex multis uvis, significant Ecclesiae unitatem, quae
constituitur ex multis fidelibus. Est autem haec Eucharistia
specialiter sacramentum unitatis et charitatis, ut dicit Augustinus
super Ioannem. His autem visis circa litterae expositionem, primo
considerandum est quid Christus fecerit; secundo quid dixerit, ibi et
dixit, et cetera. Tria autem facit. Primum quidem designatur, cum
dicit accepit panem, per quod duo significari possunt: primo quidem
quod ipse voluntarie passionem accepit, cuius hoc sacramentum est
memoriale, secundum illud Is. LIII, 7: oblatus est, quia ipse
voluit. Secundo potest significari quod ipse accepit a patre
potestatem perficiendi hoc sacramentum, secundum illud Matth. c.
XI, 27: omnia tradita sunt mihi a patre meo. Secundum tangit,
cum dicit et gratias agens. In quo datur nobis exemplum gratias agendi
de omnibus quae nobis divinitus dantur, secundum illud I Thess.
ult.: in omnibus gratias agite. Tertium tangit, cum dicit fregit.
Is. LVIII, v. 7: frange esurienti panem tuum. Sed videtur
hoc esse contrarium usui Ecclesiae, secundum quam prius consecratur
corpus Christi, et postea frangitur: hic autem dicitur quod prius
fregit, postea protulit verba consecrationis. Et ideo quidam dixerunt
quod Christus consecravit prius verbis aliis, et postea protulit verba
quibus nos consecramus. Sed hoc non potest esse, quia sacerdos, dum
consecrat, non profert ista verba quasi ex persona sua sed quasi ex
persona Christi consecrantis. Unde manifestum est quod eisdem verbis
quibus nos consecramus, et Christus consecravit. Et ideo dicendum
est quod hoc quod hic dicitur et dixit, non est sumendum consequenter,
quasi Christus acceperit panem, et gratias agens fregerit, et postea
dixerit verba quae sequuntur, sed concomitanter, quod dum accepit per
se panem, gratias agens fregit et dixit. Et ideo cum Matth.
XXVI, 26 dicatur quod Iesus accepit panem, et benedixit, ac
fregit, apostolus non curavit hic de benedictione facere mentionem,
intelligens nihil aliud esse illam benedictionem, quam hoc quod dominus
dixit hoc est corpus meum. Deinde cum dicit et dixit, ostendit quid
Christus dixerit instituendo hoc sacramentum. In verbis autem primo
quidem iniunxit sacramenti usum; secundo expressit sacramenti
veritatem; tertio docuit mysterium. Usum quidem sacramenti iniunxit,
dicens accipite. Quasi diceret: non ex potestate vel merito humano
competit vobis usus huius sacramenti, sed ex eminenti Dei beneficio.
Sap. XVI, 20: Angelorum esca nutrivisti populum tuum,
domine. Supra IV, 7: quid habes quod non accepisti? Et
determinat speciem usus, cum dicit et manducate. Io. VI, 54:
nisi manducaveritis carnem filii hominis. Iob XXXI, 31: si non
dixerunt viri tabernaculi mei: quis det de carnibus eius, ut
saturemur? Sciendum est tamen quod haec verba non sunt de forma
consecrationis. Est enim haec differentia inter haec et alia
sacramenta, quia alia sacramenta perficiuntur non quidem in
consecratione materiae, sed in usu materiae consecratae, sicut in
ablutione aquae, aut in unctione olei seu chrismatis. Et hoc ideo,
quia in materiis aliorum sacramentorum non est aliqua natura
rationalis, quae sit gratiae sanctificantis susceptiva; et ideo in
forma aliorum sacramentorum fit mentio de usu sacramenti, sicut cum
dicitur: ego te baptizo, vel confirmo te chrismate salutis, et
cetera. Sed hoc sacramentum perficitur in ipsa consecratione
materiae, in qua continetur ipse Christus, qui est finis totius
gratiae sanctificantis. Et ideo verba quae pertinent ad usum
sacramenti, non sunt de substantia formae, sed solum illa quae
continent veritatem et continentiam sacramenti, quae consequenter
ponit, subdens hoc est corpus meum. Circa quae verba tria oportet
considerare. Primo quidem de re significata per haec verba, quod
scilicet sit ibi corpus Christi; secundo de veritate huius
locutionis, tertio utrum haec sit conveniens forma huius sacramenti.
Circa primum considerandum est, quod quidam dixerunt corpus Christi
non esse in hoc sacramento secundum veritatem, sed solum sicut in
signo, sic exponentes quod hic dicitur hoc est corpus meum, id est,
hoc est signum et figura corporis mei, sicut et supra X, 4 dictum
est: petra autem erat Christus, id est, figura Christi. Sed hoc
est haereticum, cum expresse dominus dicat, Io. VI, 56: caro
mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Unde alii
dixerunt quod est ibi vere corpus Christi, sed simul cum substantia
panis, quod est impossibile, ut supra ostensum est. Unde alii
dixerunt quod est ibi solum corpus Christi, substantia panis non
remanente, quae annihilatur, vel in praeiacentem materiam resolvitur.
Sed hoc non potest esse, quia, sicut Augustinus dicit in libro
LXXXIII quaest.: Deus non est auctor tendendi in non esse.
Secundo quia etiam per hanc positionem tollitur hoc quod substantia
panis convertatur in corpus Christi, et sic cum corpus Christi non
incipiat esse in hoc sacramento per conversionem alterius in ipsum,
relinquitur quod incipiat ibi esse per motum localem, quod est
impossibile, ut supra dictum est. Oportet igitur dicere, quod corpus
Christi vere sit in hoc sacramento per conversionem panis in ipsum.
Considerandum tamen quod haec conversio differt ab omnibus
conversionibus quae sunt in natura. Actio enim naturae praesupponit
materiam, et ideo eius actio non se extendit, nisi ad immutandum
aliquid secundum formam vel substantialem vel accidentalem. Unde omnis
conversio naturalis dicitur esse formalis. Sed Deus qui facit hanc
conversionem, est auctor materiae et formae, et ideo tota substantia
panis, materia non remanente, potest converti in totam substantiam
corporis Christi. Et quia materia est individuationis principium,
totum hoc individuum signatum, quod est substantia particularis,
convertitur in aliam substantiam particularem, propter quod dicitur
ista conversio substantialis seu transubstantiatio. Contingit igitur
in hac conversione contrarium eius quod accidit in conversionibus
naturalibus, in quibus, manente subiecto, fit transmutatio interdum
circa accidentia. Hic autem, transmutata substantia, manent
accidentia sine subiecto, virtute divina, quae sicut causa prima
sustentat ea sine causa materiali, quae est substantia causata ad hoc
quod corpus Christi et sanguis sumatur in specie aliena rationibus
supradictis. Et quia ordine quodam accidentia referuntur ad
substantiam, ideo dimensiones sine subiecto remanent, et alia
accidentia remanent in ipsis dimensionibus, sicut in subiecto. Si
autem sub illis dimensionibus nulla substantia remaneat, nisi corpus
Christi, dubium potest esse de fractionibus hostiae consecratae, cum
corpus Christi glorificatum sit, et per consequens infrangibile.
Unde non potest huic fractioni substare, sed nec etiam aliud potest
fingi quod subsistat, quia sacramentum veritatis non decet aliqua
fictio. Unde nihil sensu percipitur in hoc sacramento, quod non sit
ibi secundum veritatem. Sensibilia enim per se sunt qualitates, quae
quidem remanent, sicut prius fuerant in hoc sacramento, ut dictum
est. Et ideo alii dixerunt quod est quaedam ibi vero fractio sine
subiecto, unde nihil ibi frangitur. Sed nec hoc dici potest, quia
cum fractio sit in genere passionis, quae habet debilius esse quam
qualitas, non potest esse in hoc sacramento sine subiecto, sicut nec
qualitas. Unde restat dicendum, quod fractio illa fundatur sicut in
subiecto in dimensionibus panis et vini remanentibus. Corpus autem
Christi non attingitur ab huiusmodi fractione, quia totum remanet sub
qualibet parte dimensionum divisarum. Quod quidem hoc modo considerari
potest. Nam corpus Christi est in hoc sacramento ex conversione
substantiae panis in ipsum. Non autem fit conversio ratione
dimensionum. Nam dimensiones panis remanent, sed solum ratione
substantiae. Unde et corpus Christi est ibi ratione suae
substantiae, non autem ratione suarum dimensionum, licet dimensiones
eius sunt ibi ex consequenti, inquantum non separantur a substantia
ipsius. Quantum autem ad naturam substantiae pertinet, tota est sub
qualibet parte dimensionum. Unde sicut ante consecrationem tota
veritas substantiae et natura panis erat sub qualibet parte
dimensionum: ita post consecrationem totum corpus Christi est sub
qualibet parte panis divisi. Significat autem hostiae consecratae
divisio, primo quidem passionem Christi, per quam corpus eius fuit
vulneribus fractum, secundum illud Ps. XXI, 17: foderunt manus
meas et pedes meos. Secundo distributionem donorum Christi ex ipso
progredientium, secundum illud infra XII, 4: divisiones gratiarum
sunt. Tertio diversas partes Ecclesiae. Nam eorum qui sunt membra
Christi, quidam adhuc in hoc mundo peregrinantur; quidam vivunt in
gloria cum Christo, et quantum ad animam et quantum ad corpus; quidam
autem expectant finalem resurrectionem in fine mundi, et hoc significat
divisio hostiae in tres partes. Secundo considerandum est de veritate
huius locutionis. Videtur enim haec locutio esse falsa hoc est corpus
meum. Conversio enim panis in corpus Christi fit in termino
prolationis horum verborum. Tunc enim completur significatio huius
locutionis. Formae enim sacramentorum significando efficiunt; et ideo
sequitur quod in principio locutionis quando dicitur quod non sit ibi
corpus Christi, sed sola substantia panis, quae demonstratur per hoc
pronomen hoc, quando est demonstrativum substantiae. Idem est ergo,
hoc, cum dicitur hoc est corpus meum, ac si diceret substantia panis
est corpus meum, quod manifeste falsum est. Dixerunt ergo quidam,
quod sacerdos haec verba materialiter et recitative profert ex persona
Christi, et ideo demonstratio huius pronominis non refertur ad
praesentem materiam, ut ex hoc locutio falsa reddatur, secundum quod
obiectio procedebat. Sed hoc non potest stare. Primo quidem, quia
si haec locutio non applicetur ad praesentem materiam, nihil faciet
circa eam, quod est falsum. Dicit enim Augustinus super Ioannem:
accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Unde necesse est
dicere, quod verba ista formaliter accipiantur, referendo ea ad
praesentem materiam. Profert autem ea sacerdos ex persona Christi, a
quo virtutem sumpserunt, ad ostendendum quod eamdem efficaciam nunc
habent, sicut quando Christus ea protulit. Non enim virtus his
verbis collata evanescit, neque temporis diversitate, neque
ministrorum varietate. Secundo, quia eadem difficultas remanet de
prima prolatione qua Christus ea protulit. Ideo alii dicunt quod
sensus huius est hoc est corpus meum, id est hic panis, designat
corpus meum, ut ly hoc, designet id quod est in principio locutionis.
Sed hoc etiam esse non potest, quia cum sacramenta efficiant quod
figurant, haec verba nihil efficiunt, nisi quod significant.
Secundo, quia ex hoc sequeretur, quod per haec verba nihil
efficeretur, quam quod corpus Christi esset ibi: sicut sub signo,
quod supra improbatum est. Et ideo alii dicunt quod ly hoc, facit
demonstrationem ad intellectum, et demonstrat id quod erit in fine
locutionis, scilicet corpus Christi. Sed nec hoc videtur
convenienter dici, quia secundum hoc sensus esset corpus meum est
corpus meum, quod non fit per haec verba, cum hoc ante verba
consecrationis fuerit verum. Et ideo aliter dicendum est, quod formae
sacramentorum non solum sunt significativae, sed etiam factivae:
significando enim efficiunt. In omni autem factione oportet subiici
aliquid commune tamquam principium. Commune autem in hac conversione
non est aliqua substantia, sed accidentia quae et prius fuerunt, et
postea manent; et ideo ex parte subiecti in hac locutione non ponitur
nomen, quod significat certam speciem substantiae, sed ponitur
pronomen, quod significat substantiam sine determinata specie. Est
ergo sensus hoc, id est, contentum sub his accidentibus, est corpus
meum. Et hoc est quod fit per verba consecrationis. Nam ante
consecrationem id quod erat contentum sub his accidentibus non erat
corpus Christi, quod tamen fit corpus Christi per consecrationem.
Tertio autem oportet considerare quomodo est haec conveniens forma
huius sacramenti. Nam hoc sacramentum, ut dictum est, non consistit
in usu materiae, sed in consecratione ipsius. Consecratio autem non
fit per hoc, quod materia consecrata solum suscipiat aliquam virtutem
spiritualem, sed per hoc quod transubstantiatur secundum esse in corpus
Christi; et ideo nullo alio verbo utendum fuit, nisi verbo
substantivo, ut dicatur hoc est corpus meum. Per hoc enim
significatur id quod est finis, quod significando efficitur. Deinde
cum dicit quod pro vobis tradetur, tangit mysterium huius sacramenti.
Est enim sacramentum repraesentativum divinae passionis, per quam
corpus suum tradidit in mortem pro nobis, secundum illud Is. l, 6:
corpus meum dedi percutientibus; et Eph. V, 2: tradidit
semetipsum pro nobis. Et ut ostendat rationem frequentandi hoc
mysterium, subiungitur hoc facite in meam commemorationem, hoc
recolendo scilicet tam magnum beneficium, pro quo vobis me tradidi in
morte. Unde et Thren. III, 19 dicitur: recordare paupertatis
meae, absinthii et fellis. Et in Ps. CX, 4: memoriam fecit
mirabilium suorum misericors et miserator dominus, escam dedit
timentibus se.
|
|