|
Postquam apostolus posuit institutionem huius sacramenti quantum ad
consecrationem corporis, hic ponit institutionem eius quantum ad
sanguinis consecrationem. Et primo ponit ordinem institutionis;
secundo verba, cum dicit hic calix, et cetera. Ordo autem attenditur
quantum ad duo. Primo ad concomitantiam utriusque speciei, cum dicit
similiter et calicem. Utrumque enim est de perfectione huius
sacramenti, tum propter perfectionem refectionis, tum propter
repraesentationem passionis, tum propter efficientiam salutis animae et
corporis, ut supra dictum est. Sed si prius consecratur in hoc
sacramento corpus Christi, et postea sanguis, videtur sequi quod ante
consecrationem sanguinis, corpus Christi in hoc sacramento sit
exsangue: quod quidam inconveniens reputantes dixerunt, quod duae
formae se expectant in efficiendo, ita scilicet quod prima forma
consecrationis corporis non consequitur suum effectum, antequam
perficiatur forma consecrationis sanguinis; sicut etiam dictum est,
quod verba quae proferuntur in consecratione corporis, non consequuntur
suum effectum usque ad finem prolationis verborum. Sed hoc non est
simile. Nam significatio verborum quibus consecratur corpus Christi,
non completur nisi in termino prolationis eorum. Et quia verba
sacramentalia significando efficiunt, ideo non possunt habere effectum
ante terminum prolationis. Tunc autem habent plenam significationem,
etiam antequam proferantur verba consecrationis sanguinis, et ideo
necesse est quod etiam tunc habeant suum effectum. Alioquin sacerdos
peccaret statim, post verba consecrationis, proponens hostiam non
consecratam populo adorandam, nisi iam esset corpus Christi, quia
induceret populum ad idololatriam. Est ergo dicendum, quod ante
consecrationem sanguinis est in hoc sacramento corpus Christi, non
sine sanguine. Sciendum est enim quod in hoc sacramento dupliciter
aliquid est. Uno modo ex vi consecrationis, illud scilicet in quod
terminatur conversio panis et vini, sicut per formam consecrationis
significatur, et sic sub specie panis est corpus Christi. Alio modo
est aliquid in hoc sacramento ex reali concomitantia, sicut divinitas
verbi est in hoc sacramento propter indissolubilem unionem ipsius ad
corpus Christi, licet nullo modo substantia panis in divinitatem
convertatur. Et similiter est ibi anima, quae coniuncta est realiter
ipsi corpori. Si vero in triduo mortis Christi, fuisset corpus
Christi ab aliquo apostolorum consecratum, non fuisset ibi anima quae
tunc realiter erat a corpore separata. Et idem dicendum est de
sanguine. Nam sub speciebus panis ex vi consecrationis est corpus
Christi, in quod substantia panis convertitur. Sanguis autem est ibi
ex reali concomitantia, quia tunc realiter sanguis Christi non est ab
eius corpore separatus. Et, eadem ratione, sub specie vini est
sanguis Christi ex vi consecrationis, corpus autem ex reali
concomitantia, ita quod sub utraque specie est totus Christus. Si
vero tempore passionis quando sanguis Christi erat ex corpore effusus,
fuisset hoc sacramentum ab aliquo apostolorum perfectum, sub panis
specie fuisset solum corpus Christi exsangue, sub speciebus autem vini
fuisset solus sanguis Christi. Secundo, attenditur ordo per
comparationem ad cibos materiales, qui praecesserant, ubi subdit
postquam coenavit, quod videtur signanter addidisse. Nam Christus
corpus suum tradidit inter coenam. Unde Matth. XXVI, 26
dicitur, quod coenantibus illis accepit Iesus panem, et cetera. Sed
sanguinem dedit expresse post coenam. Unde et Lc. XXII, 20
dicitur similiter et calicem postquam coenavit, dicens, et cetera.
Cuius ratio est, quia corpus Christi repraesentat mysterium
incarnationis, quae facta est adhuc legalibus observantiis statum
habentibus, inter quas praecipua erat coena agni paschalis. Sed
sanguis Christi in sacramento directe repraesentat passionem, per quam
est effusus et per quam sunt terminata omnia legalia. Unde Hebr.
IX, 12 dicitur, quod per proprium sanguinem introivit semel in
sancta, aeterna redemptione inventa. Deinde ponit verba, dicens hic
calix, et cetera. Et primo demonstrat veritatem huius sacramenti;
secundo iniungit usum, ibi hoc facite, et cetera. Quantum ergo ad
primum, dicit hic calix, et cetera. Quod quidem dupliciter sumi
potest. Uno modo metonymice, ut scilicet ponatur continens pro
contento, quasi dicat: contentum in hoc calice; quod convenientius
ponitur in consecratione vini, quod ratione suae humiditatis indiget
aliis terminis contineri, quam in consecratione panis, qui ratione
suae siccitatis, propriis terminis continetur. Alio modo potest
accipi metaphorice, ut sit sensus: sicut calix inebriat et perturbat,
ita et passio. Unde Matth. XX, 22 dicit: potestis bibere
calicem, quem ego bibiturus sum? Et Matth. XXVI, 39:
transeat a me calix iste. Est ergo sensus hic calix, id est,
contentum in hoc calice, vel haec mea passio, est novum testamentum in
meo sanguine. Unde considerandum est, quod testamentum dupliciter
sumitur in Scripturis. Uno modo communiter pro quolibet pacto, quod
quidem testibus confirmatur, et sic considerandum est, quod Deus
dupliciter pactum iniit cum humano genere. Uno modo promittendo bona
temporalia et a malis temporalibus liberando: et hoc vocatur vetus
testamentum, vel pactum. Alio modo promittendo bona spiritualia et a
malis oppositis liberando: et hoc vocatur testamentum novum. Unde
dicitur Ier. XXXI, 31: feriam domui Israel et domui Iuda
foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris, ut
educerem eos de terra Aegypti, sed hoc erit pactum: dabo legem meam
in visceribus eorum, et ero eis in Deum. Est autem considerandum
quod apud antiquos erat consuetudo ut alicuius victimae sanguinem
funderent ad confirmationem pacti. Unde Gen. XXXI, 54
legitur, quod postquam inierunt enim foedus Laban et Iacob,
immolatis victimis in monte, vocavit fratres suos. Unde et Ex.
XXIV, 8 legitur, quod Moyses sumptum sanguinem respersit in
populum, et ait: hic est sanguis foederis, quod pepigit dominus
vobiscum. Sicut ergo vetus testamentum seu pactum confirmatum est
sanguine figurali taurorum, ita novum testamentum seu pactum
confirmatum est in sanguine Christi, qui per passionem est effusus.
Et in hoc calice sacramentum taliter continetur. Alio modo
testamentum accipitur magis stricte pro dispositione haereditatis
percipiendae, quam necesse est secundum leges certo numero testium
confirmare. Non autem testamentum sic acceptum confirmatur nisi per
mortem, quia, ut apostolus dicit Hebr. IX, 17, testamentum in
mortuis confirmatum est, alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus
est. Deus autem primo quidem dispositionem fecerat de aeterna
haereditate percipienda, sed sub figura temporalium bonorum, quod
pertinet ad vetus testamentum; sed postmodum fecit novum testamentum,
expresse promittens haereditatem aeternam, quod quidem confirmatum est
per sanguinem mortis Christi. Et ideo dominus de hoc dicit hic calix
novum testamentum est in meo sanguine; quasi dicat: per id quod in
calice continetur commemoratur novum testamentum per Christi sanguinem
confirmatum. Est autem advertendum quod eadem verba quae hic apostolus
ponit, habentur Lc. XXII, 20, nisi quod ibi additur: qui pro
vobis effundetur. Lucas enim discipulus fuit Pauli et eum in
conscriptione Evangelii est secutus. Sed Matth. XXVI, 28
dicitur hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis
effundetur in remissionem peccatorum. Eadem verba ponuntur in Mc.
XIV, v. 24. Dicunt ergo quidam, quod quaecumque formae horum
verborum proferantur, quae sunt scripta in canone sufficere ad
consecrationem. Probabilius autem dici videtur quod illis solis verbis
perficitur consecratio, quibus Ecclesia utitur ex traditione
apostolorum structa. Evangelistae enim verba domini recitare
intenderunt quantum pertinet ad rationem historiae, non autem secundum
quod ordinantur ad consecrationem sacramentorum, quas in occulto
habebant in primitiva Ecclesia, propter infideles. Unde Dionysius
dicit in ultimo cap. ecclesiasticae hierarchiae: perfectivas
invocationes non est fas in Scripturis exponere, neque mysticum
ipsarum ante factas in ipsis ex Deo virtutes ex occulto in communi
adducere. Sed circa ista verba quibus Ecclesia utitur in
consecratione sanguinis, quidam opinantur quod non omnia sint de
necessitate formae sed solum quod dicitur hic est calix sanguinis mei,
non autem residuum quod sequitur: novi et aeterni testamenti,
mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem
peccatorum. Sed hoc non videtur convenienter dici. Nam totum illud
quod sequitur est quaedam determinatio praedicati. Unde et ad eiusdem
locutionis sententiam seu significationem pertinet. Et quia, ut saepe
dictum est, formae sacramentorum significando efficiunt, totum
pertinet ad vim effectivam formae. Nec obstat ratio quam inducunt,
quia in consecratione corporis sufficit quod dicitur hoc est corpus
meum, quia sanguis seorsum consecratus, specialiter repraesentat
passionem Christi, per quam eius sanguis separatus est a corpore. Et
ideo in consecratione sanguinis oportuit exprimere Christi passionis
virtutem, quae attenditur, primo quidem, respectu nostrae culpae quam
Christi passio abolet, secundum illud Apoc. I, 5: lavit nos a
peccatis nostris in sanguine suo, et, quantum ad hoc, dicit qui pro
vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Effusus est
siquidem sanguis in remissionem peccatorum, non solum pro multis, sed
etiam pro omnibus, secundum illud I Io. II, 2: ipse est
propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed
etiam pro totius mundi. Sed quia quidam se reddunt indignos ad
recipiendum talem effectum, quantum ad efficaciam dicitur esse effusus
pro multis, in quibus habet effectum passio Christi. Dicit autem
signanter pro vobis et pro multis, quia hoc sacramentum valet in
remissionem peccatorum sumentibus per modum sacramenti, quod notatur
signanter, cum dicitur pro vobis, quibus dixerat accipite. Valet
etiam per modum sacrificii multis non sumentibus, pro quibus offertur;
quod significatur cum dicitur: et pro multis. Secundo, virtus eius
consideratur per comparationem ad vitam iustitiae, quam facit per
fidem, secundum illud Rom. III, 24: iustificati gratis per
gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Iesu, quem
proposuit propitiationem per fidem in sanguine ipsius. Et quantum ad
hoc, dicit: mysterium, id est occultum fidei, quia scilicet fides
passionis Christi erat occulta in omnibus sacrificiis veteris
testamenti, sicut veritas in signo. Hoc autem Ecclesia habet ex
traditione apostolorum, cum in canone Scripturae non inveniatur.
Tertio, virtus eius attenditur quantum ad vitam gloriae, in quam per
passionem Christi introducitur, secundum illud Hebr. X, 19:
habentes fiduciam in introitum sanctorum in sanguine Christi. Et
quantum ad hoc, dicit: novi et aeterni testamenti. Aeterni
siquidem, quia est dispositio de haereditate aeterna. Novi autem, ad
differentiam veteris, quia temporalia promittebat. Unde Hebr.
IX, 15 dicitur: ideo novi testamenti mediator est, ut morte
intercedente, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae
haereditatis. Deinde cum dicit hoc facite, etc., iniungit usum
huius sacramenti, dicens hoc facite, quotiescumque sumitis, in meam
commemorationem, scilicet in memoriam meae passionis. Unde et Thr.
III, 20 dicit propheta: memoria memor ero, et tabescet in me
anima mea. Et Is. LXIII, 7: miserationum domini recordabor.
Est autem notandum quod in calice principaliter quidem debet poni
vinum, rationibus supradictis. Debet autem apponi et aqua.
Probabile enim est quod Christus in coena vinum mixtum discipulis
dederit, propter consuetudinem terrae illius, in qua, ut temperetur
fortitudo vini, ab omnibus vinum bibitur aqua mixtum. Unde et Prov.
IX, 5 sapientia dicit: bibite vinum quod miscui vobis.
Nihilominus tamen aqua vino mixta significat populum Christianum
Christo per passionem coniunctum, secundum illud Apoc. c.
XVII, 15: aquae, populi sunt et gentes. Et participatio
sanguinis Christi a fidelibus pertinet ad usum sacramenti, qui non est
de necessitate huius sacramenti. Sed potest vinum consecrari absque
aqua, licet peccet qui sic consecrat, non servans ritum Ecclesiae.
Et ideo si sacerdos ante consecrationem vini advertat quod aqua non
fuerit apposita calici, debet apponere. Si vero post consecrationem
advertat, non debet apponere, sed debet perficere sacramentum. Nihil
enim post consecrationem est sanguini Christi miscendum quia talis
permixtio non posset esse sine qualicumque corruptione vini consecrati,
quod pertinet ad crimen sacrilegii. Dicunt autem quidam quod cum de
latere Christi pendentis in cruce fluxerit sanguis et aqua, ut legitur
Io. XIX, 34, sicut vinum convertitur in sanguinem, ita aqua in
aquam. Sed hoc non competit, quia in illa aqua figuratur ablutio quae
est per Baptismum. Et ideo alii dicunt quod, facta conversione vini
in sanguinem, aqua remanet in sua substantia, et circuntegitur
accidentibus vini. Sed hoc non competit, quia aqua admiscetur vino
ante consecrationem, quando non differt ab alio vino. Unde non
seorsum manet, sed permiscetur. Et ideo dicendum est, quod aqua
convertitur in vinum et sic totum convertitur in sanguinem Christi.
Propter quod mos est modicum de aqua apponere et praecipue si sit vinum
debile, quod non potest nisi modicum aquae in seipsum convertere.
Deinde cum dicit quotiescumque, etc., exponit verba domini quae
dixerat: hoc facite in meam commemorationem, dicens quotiescumque enim
manducabitis panem hunc, et cetera. Et dicit panem, propter species
remanentes. Dicit autem hunc, propter idem numero corpus significatum
et contentum. Et calicem, scilicet hunc, bibetis, mortem domini
annuntiabitis, repraesentando scilicet eam per hoc sacramentum. Et
hoc, donec veniat, id est, usque ad ultimum eius adventum, in quo
datur intelligi, quod hic ritus Ecclesiae non cessabit usque ad finem
mundi, secundum illud Matth. ult.: ecce ego vobiscum sum usque ad
consummationem saeculi. Et Lc. XXI, 32: non praeteribit
generatio haec, scilicet Ecclesiae, donec omnia fiant.
|
|