|
Postquam apostolus ostendit dignitatem huius sacramenti hic excitat
fideles ad sumendum illud reverenter: et primo ponit periculum quod
imminet indigne sumentibus; secundo adhibet salutare remedium, ibi
probet autem, et cetera. Dicit ergo primo itaque, ex quo hoc quod
sacramentaliter manducatur, est corpus Christi et, quod bibitur, est
sanguis Christi, quicumque manducaverit hunc panem, vel biberit
calicem indigne, reus erit corporis et sanguinis domini. In quibus
verbis, primo, considerandum est qualiter aliquis indigne manducat et
bibit: quod quidem, secundum Glossam contingit tripliciter. Primo
quidem quantum ad celebrationem huius sacramenti, quia scilicet aliquis
aliter celebrat sacramentum Eucharistiae, quam a Christo traditum
est: puta si offerat in hoc sacramento alium panem quam triticeum, vel
alium liquorem, quam vinum de vite. Unde Lev. X, 1 s. dicitur
quod Nadab et Abiu, filii Aaron, obtulerunt coram domino ignem
alienum, quod eis praeceptum non erat: egressusque ignis a domino,
devoravit eos. Secundo ex hoc quod aliquis non devota mente accedit ad
Eucharistiam. Quae quidem indevotio quandoque est veniale: puta cum
aliquis, distracta mente ad saecularia negotia, accedit ad hoc
sacramentum habitualiter retinens debitam reverentiam ad ipsum; et
talis indevotio licet impediat fructum huius sacramenti, qui est
spiritualis refectio, non tamen facit reum corporis et sanguinis
domini, sicut hic apostolus loquitur. Quaedam vero indevotio est
peccatum mortale, quae scilicet est cum contemptu huius sacramenti,
prout dicitur Malach. I, 12: vos polluistis nomen meum in eo quod
dicitis: mensa domini contaminata est, et quod supponitur
contemptibile. Et de tali indevotione loquitur Glossa. Tertio modo
dicitur aliquis indignus ex eo quod cum voluntate peccandi mortaliter,
accedit ad Eucharistiam. Dicitur enim Levit. XXI, 23: non
accedat ad altare qui maculam habet. Intelligitur aliquis maculam
peccati habere, quamdiu est in voluntate peccandi, quae tamen tollitur
per poenitentiam. Per contritionem quidem, quae tollit voluntatem
peccandi, cum proposito confitendi et satisfaciendi, quantum ad
remissionem culpae et poenae aeternae; per confessionem autem et
satisfactionem quantum ad totalem remissionem poenae et reconciliationem
ad membra Ecclesiae. Et ideo in necessitate quidem, puta quando
aliquis copiam confessionis habere non potest, sufficit contritio ad
sumptionem huius sacramenti. Regulariter autem debet confessio
praecedere cum aliqua satisfactione. Unde in libro de Eccl.
dogmatibus dicitur: communicaturus satisfaciat lacrymis et
orationibus, et confidens de domino mundus accedat ad Eucharistiam
intrepidus et securus. Sed hoc de illo dico quem capitalia peccata et
mortalia non gravant. Namque, quem mortalia crimina post Baptismum
commissa premunt, hortor prius publica poenitentia satisfacere, et ita
sacerdotis iudicio reconciliatum communioni sociari, si non vult ad
condemnationem Eucharistiam percipere. Sed videtur quod peccatores
non indigne accedant ad hoc sacramentum. Nam in hoc sacramento sumitur
Christus, qui est spiritualis medicus, qui de se dicit Matth. c.
IX, 12: non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.
Sed dicendum quod hoc sacramentum est spirituale nutrimentum, sicut
Baptismus est spiritualis nativitas. Nascitur autem aliquis ad hoc ut
vivat, sed non nutritur nisi iam vivus. Et ideo hoc sacramentum non
competit peccatoribus, qui nondum vivunt per gratiam: competit eis
tamen Baptismus. Et, praeterea, Eucharistia est sacramentum
charitatis et ecclesiasticae unitatis, ut dicit Augustinus super
Ioannem. Cum igitur peccator careat charitate, et sit separatus
merito ab Ecclesiae unitate, si accedat ad hoc sacramentum,
falsitatem committit, dum significat se habere charitatem, quam non
habet. Quia tamen peccator quandoque habet fidem huius sacramenti,
licitum est ei hoc sacramentum inspicere, quod omnino infidelibus
denegatur, ut Dionysius dicit III cap. ecclesiasticae
hierarchiae. Secundo considerandum est, quomodo ille qui indigne
sumit hoc sacramentum, sit reus corporis et sanguinis domini. Quod
quidem in Glossa tripliciter exponitur. Uno modo materialiter:
incurrit enim reatum ex peccato commisso circa corpus et sanguinem
domini, prout in hoc sacramento continetur, quod indigne sumit, et ex
hoc eius culpa aggravatur. Tanto est enim eius culpa gravior, quanto
maior est contra quem peccatur. Hebr. X, 29: quanto magis
putatis deteriora mereri supplicia eum, qui filium Dei conculcaverit,
et sanguinem testamenti pollutum duxerit? Secundo exponitur per
similitudinem, ut sit sensus reus erit corporis et sanguinis domini,
et mortis domini poenas dabit, hoc est, ac si Christum occiderit,
punietur, secundum illud Hebr. VI, 6: rursum crucifigentes
sibimetipsis filium Dei, et ostentui habentes. Sed secundum hoc
videtur gravissimum esse peccatum eorum qui indigne sumunt corpus
Christi. Sed dicendum quod peccatum aliquod habet gravitatem
dupliciter. Uno modo ex ipsa specie peccati, quae sumitur ex
obiecto, et secundum hoc gravius est peccatum quod contra divinitatem
committitur, puta infidelitas, blasphemia vel aliquid huiusmodi, quam
quod committitur contra humanitatem Christi. Unde et ipse dominus
Matth. XII, 32 dicit, quod qui dixerit verbum contra filium
hominis remittetur ei: qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non
remittetur ei. Et iterum, gravius est peccatum quod committitur
contra humanitatem in propria specie, quam sub specie sacramenti.
Alio modo gravitas peccati attenditur ex parte peccantis. Magis autem
peccat qui ex odio aut invidia vel ex quacumque malitia peccat, sicut
peccaverunt illi qui Christum crucifixerunt, quam qui peccat ex
infirmitate, sicut interdum peccant illi qui indigne sumunt hoc
sacramentum. Non ergo per hoc intelligitur quod peccatum indigne
sumentium hoc sacramentum, comparetur peccato occidentium Christum
secundum aequalitatem sed secundum similitudinem speciei: quia utrumque
est circa eumdem Christum. Tertio modo exponitur reus erit corporis
et sanguinis domini, id est corpus et sanguis domini facient eum reum.
Ita enim bonum male sumptum nocet, sicut prodest malum quo quis bene
utitur, sicut stimulus Satanae Paulo. Per haec autem verba
excluditur error quorumdam dicentium, quod quam statim hoc sacramentum
tangitur a labiis peccatoris, desinit sub eo esse corpus Christi.
Contra quod est quod apostolus dicit: quicumque manducaverit panem
hunc, vel biberit calicem domini indigne. Secundum enim praedictam
opinionem nullus indignus manducaret vel biberet. Contrariatur autem
praedicta opinio veritati huiusmodi sacramenti, secundum quam tamdiu
corpus et sanguis Christi manent in sacramento, quamdiu remanent
species, in quocumque loco existant. Deinde cum dicit probet autem,
etc., adhibet remedium contra praedictum periculum. Et primo ponit
remedium; secundo assignat rationem, ibi qui enim manducat, etc.;
tertio rationem manifestat per signum, ibi ideo inter vos, et cetera.
Dicit ergo primo: quia tantum reatum incurrit qui indigne sumit hoc
sacramentum, ideo necesse est ut primo homo seipsum probet, id est,
diligenter examinet suam conscientiam, ne sit in eo voluntas peccandi
mortaliter, vel aliquod peccatum praeteritum, de quo non sufficienter
poenituerit. Et sic, post diligentem examinationem securus, de pane
illo edat, et de calice bibat, quia digne sumentibus non est venenum,
sed medicina. Gal. ult.: opus autem suum probet unusquisque. II
Cor. XIII, 5: si estis in fide Christi, vos probate. Deinde
cum dicit quicumque enim manducaverit, etc., assignat rationem
praedicti remedii, dicens: ideo probatio praeexigitur, qui enim
indigne manducat et bibit, iudicium, id est condemnationem, sibi
manducat et bibit, sicut dicitur Io. V, 29: resurget qui male
egerunt in resurrectionem iudicii. Non diiudicans corpus domini, id
est ex eo quod non discernit corpus domini ab aliis, indifferenter
ipsum assumens, sicut alios cibos. Lev. XXII, 3: omnis homo
qui accesserit ad ea quae consecrata sunt, in quo est immunditia,
peribit coram domino. Sed contra videtur esse quod dicitur Io.
VI, 58: qui manducat me, vivit propter me. Sed dicendum est,
quod duplex est modus manducandi hoc sacramentum, scilicet spiritualis
et sacramentalis. Quidam ergo manducant sacramentaliter et
spiritualiter, qui scilicet ita sumunt hoc sacramentum, quod etiam rem
sacramenti participant, scilicet charitatem, per quam est
ecclesiastica unitas. Et de talibus intelligitur verbum domini
inductum: qui manducat me, vivit propter me. Quidam vero manducant
sacramentaliter tantum, qui scilicet ita hoc sacramentum percipiunt,
quod rem sacramenti, id est, charitatem non habent, et de talibus
intelligitur quod hic dicitur: qui manducat et bibit indigne, iudicium
sibi manducat et bibit. Est autem praeter duos modos quibus sumitur
sacramentum hoc, tertius modus sumendi, quo manducatur per accidens,
dum scilicet sumitur non ut sacramentum, quod quidem contingit
tripliciter. Uno modo sicut quando aliquis fidelis sumit hostiam
consecratam, quam non credit esse consecratam; talis enim habet
habitum utendi hoc sacramento, sed non utitur eo actu, ut sacramento.
Alio modo sicut quando hostiam consecratam sumit aliquis infidelis,
qui nullam fidem habet huius sacramenti; talis enim non habet habitum
utendi hoc sacramento, sed solum potentiam. Tertio modo sicut quando
hostiam sacratam comedit mus vel quodlibet animal brutum, quod etiam
non habet potentiam utendi hoc sacramento. Ex hoc igitur quod
spiritualiter sumentes hoc sacramentum acquirunt vitam, alliciuntur
quidam ad hoc quod frequenter hoc sacramentum assumant. Ex hoc autem
quod indigne sumentes acquirunt sibi iudicium, plures deterrentur, ut
rarius sumant: et utrumque commendandum videtur. Legimus enim Lc.
XIX, 6, quod Zachaeus recepit Christum gaudens in domum suam,
in quo eius charitas commendatur. Legitur etiam eodem, VII, 6,
quod centurio dixit Christo: non sum dignus ut intres sub tectum
meum. In quo commendatur honor et reverentia eius ad Christum. Quia
tamen amor praefertur timori, per se loquendo, commendabilius esse
videtur quod aliquis frequentius sumat, quam quod rarius. Quia tamen
quod est in se eligibilius, potest esse minus eligibile quantum ad hunc
vel illum: considerare quilibet in seipso debet, quem effectum in se
habeat frequens susceptio huius sacramenti. Nam si aliquis sentiat se
proficere in fervore dilectionis ad Christum et in fortitudine
resistendi peccatis, quae plurimum consequuntur homines, debet
frequenter sumere. Si vero ex frequenti sumptione sentiat aliquis in
se minus reverentiam huius sacramenti, monendus est ut rarius sumat.
Unde et in libro de ecclesiasticis dogmatibus dicitur: quotidie
Eucharistiam sumere, nec laudo nec vitupero. Deinde cum dicit ideo
inter vos, etc., manifestat praedictam rationem per signum. Et
primo ponit signum; secundo assignat causam illius signi, ibi quod si
nosmetipsos, et cetera. Circa primum considerandum est, quod, sicut
Augustinus dicit in I de Civit. Dei, cap. VIII: si omne
peccatum nunc manifeste Deus plecteret poena, nihil ultimo iudicio
reservari putaretur. Rursus, si nullum peccatum nunc puniret, nulla
esse divina providentia crederetur. In signum ergo futuri iudicii
Deus etiam in hoc mundo pro peccato quosdam temporaliter punit, quod
maxime observatum videtur in principio legislationis, tam novae quam
veteris. Legimus enim Ex. c. XXXII, 28, propter peccatum
vituli aurei adorati, multa millia hominum perempta. Rursum legitur
Act. V, 1-11, propter peccatum mendacii et furti Ananiam et
Saphiram interiisse. Unde et propter peccatum huius sacramenti
indigne sumpti, aliqui in primitiva Ecclesia puniebantur a Deo
infirmitate corporali vel etiam morte. Unde dicit ideo, scilicet in
signum futuri iudicii, inter vos, multi indigne sumentes corpus
Christi, sunt infirmi corporaliter. Ps. XV, v. 4:
multiplicatae sunt infirmitates. Et imbecilles, id est longa
invaletudine laborantes, et dormiunt multi, scilicet morte corporali,
secundum quod sumitur dormitio I ad Thess. IV, 12: nolumus vos
ignorare de dormientibus. Deinde cum dicit quod si nosmetipsos,
etc., assignat duplicem rationem praedicti signi, quarum prima
sumitur ex parte nostri, secunda ex parte Dei, ibi cum iudicamur
autem, et cetera. Ex parte autem nostra causa divinae punitionis est
a negligentia, quia in nobis ipsis peccata commissa punire negligimus.
Unde dicit quod si nosmetipsos diiudicaremus, redarguendo et puniendo
peccata nostra, non utique iudicaremur, id est, non puniremur a
domino neque postmodum in futuro, neque etiam in praesenti. Sed
contra est quod supra IV, 3 dictum est: sed neque meipsum iudico,
et Rom. XIV, 22 dicitur: beatus qui non iudicat semetipsum.
Sed dicendum est quod aliquis potest seipsum iudicare tripliciter: uno
modo discutiendo, et sic aliquis debet iudicare seipsum et quantum ad
opera praeterita et quantum ad futura, secundum illud Gal. ult.:
opus suum probet unusquisque. Alio modo sententialiter seipsum
absolvendo, quasi iudicando se innocentem quantum ad praeterita, et
secundum hoc nullus debet iudicare seipsum, ut scilicet se innocentem
iudicet, secundum illud Iob IX, 20: si iustificare me voluero,
os meum condemnabit me. Si innocentem me ostendero, pravum me
comprobabit. Tertio modo reprehendendo, ut scilicet faciat aliquid
quod ipse iudicat esse malum. Et hoc modo intelligitur quod inductum
est: beatus est qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. Sed
quantum ad ea quae iam fecit, debet quilibet se ipsum iudicare,
reprehendendo et puniendo pro maleficiis. Unde dicitur Iob XIII,
15: vias meas in conspectu eius arguam, et XXIII, 4: ponam
coram eo iudicium, et os meum replebo increpationibus. Et de hoc
iudicio Augustinus dicit in libro de poenitentia, et inducitur hic in
Glossa: versetur ante oculos nostros imago futuri iudicii, et
ascendat homo adversum se ante faciem suam, atque constituto in corde
iudicio adsit accusans cogitatio, et testis conscientia, et carnifex
cor. Inde quidem sanguis animi confitentis per lacrymas profluat,
postremo ab ipsa mente talis sententia proferatur, ut se indignum homo
iudicet participem corporis et sanguinis domini. Deinde cum dicit cum
iudicamur autem, etc., ponit causam quae est ex parte Dei, dicens
cum iudicamur autem, a domino, id est in hoc mundo punimur,
corripimur, id est hoc fit ad correctionem nostram, ut scilicet
quilibet propter poenam quam sustinuit a peccato recedat. Unde et Iob
V, 17 dicitur: beatus vir qui corripitur a domino. Et Prov.
III, 12: quem diligit dominus, corripit. Vel etiam dum per
poenam unius, alius peccare desistit, Prov. XIX, 25:
pestilente flagellato stultus sapientior erit, et hoc ideo, ut non
damnemur, aeterna damnatione in futuro, cum hoc mundo, id est cum
hominibus mundanis. Deinde cum dicit itaque, fratres mei, etc.,
reducit eos ad debitam observantiam: et primo ponitur id quod nunc
ordinat, secundo ponitur promissio de ordinatione futura, ibi caetera
autem. Circa primum tria facit. Primo ponit ordinationem suam,
dicens itaque, fratres mei, etc., ne unusquisque coenam suam
praesumat ad manducandum, cum convenitis, scilicet in Ecclesia, ad
manducandum, scilicet corpus Christi, invicem expectate, ut scilicet
simul omnes sumatis. Unde Ex. XII, 6 dicitur: immolabit haedum
multitudo filiorum Israel. Secundo excludit excusationem, dicens si
quis autem esurit, etc., et non potest tantum expectare, domi
manducet, scilicet communes cibos, postmodum Eucharistiam non
sumpturus. Eccli. XXXVI, 20: omnem escam manducabit venter.
Tertio rationem assignat, dicens ut non conveniatis, scilicet ad
sumendum corpus Christi, in iudicium, id est in vestram
condemnationem. Deinde ponitur promissio, cum dicit caetera,
scilicet quae non sunt tanti periculi, cum venero, praesentialiter,
disponam, qualiter scilicet ea conservare debeatis. Ex quo patet quod
Ecclesia multa habet ex dispositione apostolorum, quae in sacra
Scriptura non continentur. Eccli. X, 3: civitates
inhabitabuntur, id est Ecclesiae disponentur, per sensum prudentium,
scilicet apostolorum.
|
|