|
Postquam apostolus prosecutus est de tribus sacramentis, scilicet
Baptismo, matrimonio et Eucharistia, hic incipit determinare de his
quae pertinent ad rem sacramentorum. Est autem duplex res sacramenti:
una significata et contenta, scilicet gratia, quae statim cum
sacramento confertur; alia significata et non contenta, scilicet
gloria resurrectionis, quae in fine expectatur. Primo ergo agit de
donis gratiarum; secundo de gloria resurrectionis, XV capit., ibi
notum autem vobis facio, et cetera. Circa primum agit de gratiis
gratis datis; secundo praefert omnibus his charitatem, quae pertinet
ad gratiam gratum facientem, XIII cap., ibi si linguis hominum,
etc.; tertio comparat gratias datas ad invicem, XIV cap., ibi
sectamini charitatem, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
principaliter exponit quid intendat, dicens: dixi quod caetera, quae
pertinent ad usum sacramentorum, cum venero disponam, sed quaedam
statim vobis tradere oportet. Et hoc est quod dicit de spiritualibus
autem, id est de donis gratiarum quae sunt a spiritu sancto, o
fratres, nolo vos ignorare. Est enim maximum genus ingratitudinis
ignorare beneficia accepta, ut Seneca dicit in libro de beneficiis;
et ideo ut homo non sit Deo ingratus, non debet spirituales gratias
ignorare. Supra II, 12: spiritum accepimus qui ex Deo est, ut
sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Is. V, 13: propterea
captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, scilicet
spiritualium. Secundo ibi scitis, quoniam cum gentes, etc.,
prosequitur suam intentionem et primo ostendit spiritualium gratiarum
necessitatem; secundo ponit gratiarum distributionem, ibi divisiones
vero, et cetera. Necessitas autem alicuius rei maxime cognoscitur ex
defectu ipsius. Unde circa primum duo facit. Primo ponit defectum
quem patiebantur ante susceptam gratiam; secundo concludit gratiae
necessitatem, ibi ideo notum vobis, et cetera. Dicit ergo primo:
scitis, quasi experti, quoniam cum gentes essetis, id est gentiliter
viventes, nondum suscepta gratia per Baptismum. Gal. II, 15:
nos enim natura Iudaei, non ex gentibus peccatores. Eph. c. IV,
17: gentes ambulant in vanitate sensus sui. Eratis euntes quasi
prompta mente et assidua, secundum illud Ier. VIII, 6: omnes
conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens in proelium;
Prov. I, v. 16: pedes eorum ad malum currunt. Ad simulacra
muta, scilicet adoranda et colenda, secundum illud Ps. CXIII,
5: os habent et non loquuntur. Et ponitur specialiter in eis
defectus locutionis, quia locutio est proprius effectus cognitionis;
unde ostenditur non intelligere simulacra, et per consequens nihil
divinitatis habere si sunt muta. Et hoc prout ducebamini, id est sine
aliqua resistentia. Ducebantur autem vel allecti ex pulchritudine
simulacrorum, unde dicitur in epistola Ier.: videbitis in Babylonia
deos aureos et argenteos, videte ne metus vos capiat in ipsis; aut
etiam ex imperio alicuius principis, sicut legitur Dan. III, 1,
quod Nabuchodonosor cogebat homines adorare statuam auream. Et II
Mac. VI, 7 dicitur de quibusdam quod ducebantur cum amara
necessitate in die natalis regis ad sacrificia. Vel etiam instinctu
Daemonum, qui ad hoc praecipue anhelant, ut divinus cultus eis
exhibeatur, secundum illud Matth. IV, 9: haec omnia tibi dabo,
si cadens adoraveris me. Ibant ergo ad idola colenda, prout
ducebantur, id est sine aliqua resistentia, sicut de iuvene etiam
vecorde dicitur Prov. VII, v. 22: statim eam sequitur, quasi
bos ductus ad victimam. Per hoc ergo apparet, quod homo ante
susceptam gratiam prompte currit in peccatum sine resistentia.
Specialiter autem facit mentionem de peccato idololatriae propter
tria. Primo quidem, quia hoc est peccatum gravissimum introducere
alium Deum, sicut gravissime peccaret contra regem qui alium regem in
regnum eius introduceret. Unde dicitur Iob c. XXXI, 26: si
vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et osculatus sum
manum meam, scilicet quasi cultor solis et lunae, quae est iniquitas
maxima et negatio contra Deum altissimum. Secundo, quia a peccato
idololatriae omnia alia peccata oriebantur, secundum illud Sap.
XIV, 27: nefandorum idolorum cultura omnis malis causa est.
Tertio, quia hoc peccatum apud gentiles commune erat et non
reputabatur, unde in Ps. XCV, 5 dicitur: omnes dii gentium
Daemonia. Est autem considerandum quod quidam dixerunt hominem in
peccato mortali existentem sine gratia quadam non posse a peccato, cui
subiacet, liberari, quia remissio peccatorum non fit nisi per
gratiam, secundum illud Rom. III, 24: iustificati per gratiam
eius; posse autem se praeservare a peccato mortali, sine gratia, per
liberum arbitrium. Sed haec positio non videtur vera. Primo quidem,
quia non potest aliquis se a peccato mortali praeservare, nisi omnia
legis praecepta servando, cum nullus mortaliter peccet nisi
transgrediendo aliquod legis praeceptum; et ita posset aliquis
observare omnia legis praecepta sine gratia, quod est haeresis
Pelagiana. Secundo quia charitatem, per quam Deus diligitur super
omnia, nullus potest habere sine gratia, secundum illud Rom. V,
5: charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum
qui datus est nobis. Non potest autem esse quod homo omnia peccata
declinet, nisi Deum super omnia diligat: sicut illud magis
contemnitur, quod minus diligitur. Poterit ergo esse per aliquod
tempus, quod ille qui caret gratia, a peccato abstinebit quousque
occurrat illud, propter quod Dei praeceptum contemnet, a quo ducitur
ad peccandum. Signanter autem apostolus dicit prout ducebamini.
Deinde cum dicit ideo notum vobis facio, etc., concludit duos
effectus gratiae, quorum primus est quod facit abstinere a peccato;
secundus est quod facit operari bonum et hoc ponit ibi et nemo potest,
et cetera. Dicit ergo primo: ex quo quando sine gratia eratis,
prompte ad peccandum currebatis, ideo notum vobis facio, quod si
gratiam habuissetis hoc vobis non contigisset, nemo enim in spiritu
Dei, etc., id est, per spiritum Dei, loquens, dicit: anathema
Iesu, etc., id est blasphemiam contra Iesum secundum illud I Io.
IV, 3: omnis spiritus qui solvit Iesum, ex Deo non est.
Notandum quod supra posuit gravissimum peccatum, quod est blasphemia,
quod per gratiam declinatur, ut de aliis minoribus peccatis
intelligatur. Potest autem per hoc quod dicitur anathema Iesu,
intelligi quodlibet peccatum mortale. Anathema enim separationem
significat. Dicitur ab ana, quod est sursum, et thesis, quod est
positio, quasi sursum positum, quia olim res, quae ab usu hominum
separabantur, suspendebantur in templis vel in locis publicis. Omne
autem peccatum mortale separat a Iesu, secundum illud Is. LIX,
2: iniquitates vestrae diviserunt inter vos, et Deum vestrum.
Quicumque ergo mortaliter peccat, dicit corde vel ore: anathema, id
est, separationem a Iesu. Nemo ergo in spiritu Dei loquens dicit:
anathema Iesu, quia nullus per spiritum Dei peccat mortaliter,
quia, ut dicitur Sap. I, 5: spiritus sanctus disciplinae effugiet
fictum. Sed secundum hoc videtur quod quicumque habet spiritum
sanctum, non possit peccare mortaliter; quia etiam dicitur I Io.
III, 9: omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit, quoniam
semen ipsius in eo manet. Sed dicendum est quod quantum est ex spiritu
Dei, homo non facit peccatum, sed magis a peccato retrahitur.
Potest tamen peccatum facere ex defectu voluntatis humanae, quae
spiritui sancto resistit, secundum illud Act. VII, 51: vos
autem semper spiritui sancto restitistis. Non enim per spiritum
sanctum inhabitantem tollitur facultas peccandi a libero arbitrio
totaliter in vita praesenti. Et ideo signanter apostolus non dixit:
nemo spiritum Dei habens, sed nemo in spiritu Dei loquens. Deinde
cum dicit et nemo potest, etc., ponit secundum effectum gratiae,
scilicet quod sine ea homo non potest bonum operari. Dicit ergo et
nemo potest dicere, quod Iesus est dominus, nisi in spiritu sancto.
Contra quod videtur esse, quia per spiritum sanctum homo introducitur
in regnum caelorum, secundum illud Ps. CXLII, 10: spiritus
tuus bonus deducet me in terram rectam. Dominus autem dicit Matth.
VII, 21: non omnis qui dicit: domine, domine, intrabit in
regnum caelorum. Non omnis ergo qui dicit: dominum Iesum, dicit hoc
in spiritu sancto. Dicendum est autem quod dicere aliquid in spiritu
sancto, potest intelligi dupliciter. Uno modo in spiritu sancto
movente, sed non habito. Movet enim spiritus sanctus corda aliquorum
ad loquendum, quos non inhabitat sicut legitur Io. XI, 49 ss.,
quod Caiphas hoc quod de utilitate mortis Christi praedixerat, a
semetipso non dixit, sed per spiritum prophetiae. Balaam etiam multa
vera praedixit motus a spiritu sancto, ut legitur Num. c. XXIII
et XXIV, licet eum non haberet. Secundum hoc ergo intelligendum
est quod nullus potest dicere quodcumque verum, nisi a spiritu sancto
motus, qui est spiritus veritatis, de quo dicitur Io. XVI,
13: cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem
veritatem. Unde et in Glossa Ambrosius, hoc in loco dicit: omne
verum a quocumque dicatur, a spiritu sancto est. Et specialiter in
illis quae sunt fidei, quae per specialem revelationem spiritus sancti
sunt habita, inter quae est quod Iesus sit omnium dominus, unde
Act. II, 36 dicitur: certissime sciat omnis domus Israel, quia
Deus fecit hunc dominum Iesum quem vos crucifixistis. Alio modo
loquitur aliquis in spiritu sancto movente et habito. Et secundum hoc
etiam potest verificari quod hic dicitur, ita tamen quod dicere
accipiatur non solum ore, sed etiam corde et opere. Dicitur enim
aliquid corde, secundum illud Ps. XIII, 1: dixit insipiens in
corde suo: non est Deus. Dicitur etiam aliquid opere, inquantum
exteriori opere aliquis suum conceptum manifestat. Nemo, ergo nisi
habendo spiritum sanctum, potest dicere Iesum dominum, ita scilicet
quod non solum hoc ore confiteatur, sed etiam corde revereatur ipsum ut
dominum et opere obediat ipsi quasi domino. Sic igitur ex verbis
praemissis tria circa gratiam considerare possumus. Primo quod, sine
ea, peccatum homo vitare non potest, secundum illud Ps. XCIII,
17: nisi quia dominus adiuvit me, paulo minus in Inferno habitasset
anima mea. Secundo quod per eam vitatur peccatum, secundum illud I
Io. III, 9: qui natus est ex Deo, non peccat. Tertio quod
sine ea non potest homo bonum facere, secundum illud Io. XV, 5:
sine me nihil potestis facere. Deinde cum dicit divisiones vero,
etc., incipit distinguere gratis datas, et primo distinguit eas in
generali; secundo manifestat in speciali, ibi unicuique autem datur,
et cetera. In his autem quae per gratiam spiritus sancti conferuntur,
tria oportet considerare. Primo quidem facultatem hominum ad
operandum, secundo auctoritatem, tertio executionem utriusque.
Facultas quidem habetur per donum gratiae, puta per prophetiam vel
potestatem faciendi miracula, aut per aliquid huiusmodi. Auctoritas
autem habetur per aliquod ministerium, puta per apostolatum vel aliquid
huiusmodi. Executio autem pertinet ad operationem. Primo ergo
distinguit gratias, secundo ministeria, tertio operationes. Quantum
ergo ad primum ostendit necessitatem gratiae, quae tamen non totaliter
advenit omnibus, nisi Christo, cui datus est spiritus non ad
mensuram, ut dicitur Io. III, v. 34; sed quantum ad alios
sunt divisiones gratiarum, quia quidam abundant in una, quidam in
alia. Sicut enim in corpore naturali caput habet omnes sensus, non
autem alia membra, ita in Ecclesia solus Christus habet omnes
gratias, quae in aliis membris dividuntur, quod significatur Gen.
II, 12, ubi dicitur quod fluvius, scilicet gratiarum,
egrediebatur ad irrigandum Paradisum, qui inde dividitur in quatuor
capita. Et Matth. XXV, v. 15 dicitur et quod uni dedit
quinque talenta, alii duo, alii unum. Et quamvis dona gratiarum sint
diversa, quae a diversis habentur, non tamen procedunt a diversis
auctoribus, sicut ponebant gentiles, qui sapientiam attribuebant
Minervae, locutionem Mercurio, et sic de aliis. Ad quod
excludendum subdit idem autem spiritus, scilicet sanctus, qui est
auctor omnium gratiarum. Eph. IV, 4: unum corpus, et unus
spiritus, et, Sap. VII, 22: est spiritus unus et multiplex:
unus in substantia, multiplex in gratiis. Deinde ponit distinctiones
ministrationum, dicens et divisiones ministrationum sunt, id est
diversa ministeria et officia requiruntur ad gubernationem Ecclesiae.
Praelati enim Ecclesiae ministri dicuntur, supra c. IV, 1: sic
nos existimet homo ut ministros Christi. Pertinet autem ad decorem et
perfectionem Ecclesiae, ut in ea diversa ministeria sint, quae
significantur per ordines ministrantium, quod mirabatur regina Saba in
domo Salomonis, ut legitur III Reg. X, 5. Omnes tamen uni
domino serviunt. Unde subditur idem autem dominus. Supra VIII,
6: nobis unus dominus Iesus Christus, per quem omnia. Deinde
ponit distinctionem operationum, dicens et divisiones operationum
sunt, quibus aliquis in seipso bonum operatur, sicut per
ministrationes ad proximum. Ps. CIII, 23: exibit homo ad opus
suum, scilicet sibi proprium. Eccli. XXXIII, 11:
immutavit, id est distinxit, vias, id est operationes, eorum, quae
tamen omnes procedunt ab uno principio. Unde subdit idem vero Deus,
qui operatur omnia, sicut prima causa creans omnes operationes. Ne
tamen aliae causae videantur esse superfluae subdit in omnibus, quia in
causis secundariis prima causa operatur. Isa. XXVI, 12: omnia
opera nostra operatus es in nobis. Et notandum quod apostolus valde
congrue gratias attribuit spiritui qui est amor, quia ex amore procedit
quod aliquid gratis detur ministerii a domino cui ministratur;
operationes Deo sicut primae causae moventi. Et quod dicit spiritus,
potest referri ad personam spiritus sancti; quod dicit dominus, ad
personam filii; quod dicit Deus, ad personam patris. Vel haec tria
possunt attribui spiritui sancto, qui est dominus Deus.
|
|