|
Posita in generali distinctione gratiarum et ministrationum, et
operationum, hic manifestat ea quae dixerat in speciali. Et primo
quantum ad divisionem gratiarum; secundo quantum ad divisionem
ministrationum, ibi et quosdam quidem posuit Deus, et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ponit distinctionem gratiarum in speciali;
secundo adhibet similitudinem, ibi sicut enim corpus, et cetera.
Circa primum tria facit. Primo ponit conditionem gratiarum gratis
datarum; secundo ponit earum distinctionem, ibi alii quidem datur,
etc.; tertio describit earum actionem, ibi haec autem omnia, et
cetera. Dicit ergo primo: dictum est, quod sunt divisiones
gratiarum, unicuique autem datur: in quo designatur earum subiectum.
Sicut enim nullum membrum est in corpore quod non participet aliquo
modo sensum vel motum a capite, ita nullus est in Ecclesia qui non
aliquid de gratiis spiritus sancti participet, secundum illud Matth.
XXV, v. 15: dedit unicuique secundum propriam virtutem et,
Eph. IV, 7: unicuique nostrum data est gratia. Manifestatio
spiritus, in quo designatur officium gratiae gratis datae. Pertinet
autem ad gratiam gratum facientem, quod per eam spiritus sanctus
inhabitet, quod quidem non pertinet ad gratiam gratis datam, sed solum
ut per eam spiritus sanctus manifestetur, sicut interior motus cordis
per vocem. Unde Io. III, 8 dicitur: vocem eius audis, et in
Ps. XCVII, 2 dicitur: notum fecit dominus salutare suum.
Manifestatur autem, per huiusmodi gratias, spiritus sanctus
dupliciter. Uno modo ut inhabitans Ecclesiam et docens et
sanctificans eam, puta cum aliquis peccator, quem non inhabitat
spiritus sanctus, faciat miracula ad ostendendum, quod fides
Ecclesiae quam ipse praedicat, sit vera. Unde dicitur Hebr. II,
4: contestante Deo signis et prodigiis, et variis spiritus sancti
distributionibus. Alio modo manifestatur per huiusmodi gratias
spiritus sanctus, ut inhabitans eum cui tales gratiae conceduntur.
Unde dicitur Act. VI, 8, quod Stephanus plenus gratia faciebat
prodigia et signa multa, quem spiritu sancto plenum elegerunt; sic
autem non conceduntur huiusmodi gratiae nisi sanctis. Et ne huiusmodi
manifestatio vana videatur, subdit ad utilitatem, scilicet communem.
In quo designatur finis harum, et hoc vel dum probatur vera doctrina
Ecclesiae; et sic fideles confirmantur et infideles convertuntur; vel
dum sanctitas alicuius proponitur aliis in exemplum. Unde et infra
XIV, v. 12: ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis,
et supra X, 33: non quaerens quod mihi utile est, sed quod
multis, ut salvi fiant. Deinde cum dicit alii quidem, etc., ponit
distinctionem gratiarum, quae quidem, ut dictum est, dantur ad
utilitatem communem. Et ideo oportet earum distinctionem accipere
secundum quod per unum potest aliorum salus procurari. Quod quidem
homo non potest facere interius operando, hoc enim solius Dei est,
sed solum exterius persuadendo. Ad quod quidem tria requiruntur.
Primo quidem facultas persuadendi; secundo facultas persuasionem
confirmandi; tertio persuasionem intelligibiliter proponendi. Ad
facultatem autem persuadendi requiritur quod homo habeat peritiam
conclusionum et certitudinem principiorum, circa ea in quibus debemus
persuadere. Conclusiones autem in his quae pertinent ad salutem,
quaedam sunt principales, scilicet res divinae et ad hoc pertinet
sapientia, quae est cognitio divinarum rerum, ut Augustinus dicit,
libro XIII de Trinitate. Et quantum ad hoc dicitur alii quidem
per spiritum datur, scilicet sanctum, sermo sapientiae, ut possit
persuadere ea quae ad cognitionem divinorum pertinent. Lc. XXI,
15: ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et
contradicere omnes adversarii vestri. Supra II, 6: sapientiam
loquimur inter perfectos. Secundariae conclusiones sunt quae pertinent
ad notitiam creaturarum, quarum cognitio dicitur scientia, secundum
Augustinum ibidem. Et quantum ad hoc subdit alii autem, scilicet
datur, sermo scientiae, secundum eumdem spiritum, ut scilicet per
creaturas ea quae sunt Dei, manifestare possit. Huic enim scientiae
attribuitur illud quo pia fides defenditur et roboratur, non autem
quidquid curiositatis in humanis scientiis invenitur, ut Augustinus
ibidem dicit. Sap. X, v. 10: dedit illi scientiam sanctorum.
Is. c. XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia et scientia.
Est tamen notandum quod sapientia et scientia inter septem dona
spiritus sancti computantur, sicut habetur Is. XI, 2. Unde
apostolus signanter inter gratias gratis datas non ponit sapientiam et
scientiam, sed sermonem sapientiae et scientiae, quae pertinent ad hoc
ut homo aliis persuadere valeat per sermonem, ea quae sunt sapientiae
et scientiae. Principia autem doctrinae salutis sunt articuli fidei et
ideo quantum ad hoc subditur alteri, scilicet datur, fides in eodem
spiritu. Non autem hic accipitur pro fidei virtute, quia hoc commune
est omnibus membris Christi, secundum illud Hebr. XI, 6: sine
fide impossibile est placere Deo. Sed accipitur pro sermone fidei,
prout scilicet homo potest recte proponere ea quae fidei sunt, vel pro
certitudine fidei quam aliquis habet excellenter, secundum illud
Matth. XV, 28: mulier, magna est fides tua. Ea vero quae
pertinent ad salutarem doctrinam non possunt confirmari seu probari
ratione, quia rationem humanam excedunt, secundum illud Eccli.
III, 25: plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi.
Confirmantur seu probantur signo divino; unde et Moyses, mittendus
ad populum Israel, signum accepit a Deo, per quod confirmaret ea,
quae ex parte Dei dicebat, ut patet Ex. IV, 1-9, sicut et
signo regio confirmatur quod aliquid sit de mandato regis. Signum
autem Dei sumitur uno quidem modo ab eo quod solus Deus facere
potest, sicut sunt miracula, quae apostolus hic in duo distinguit.
Nam primo dicit alii, scilicet datur, gratia sanitatum, id est per
quam alicuius possit sanare infirmitatem, in uno, scilicet et eodem,
spiritu. Ier. XVII, 14: sana me, domine, et sanabor. Ex
his enim persuadetur aliquis, non solum propter magnitudinem facti,
sed etiam propter beneficium. Secundo autem dicit alii datur operatio
virtutum, ex quibus aliquis persuadetur solum propter magnitudinem
facti, puta cum mare dividitur, ut legitur Ex. XIV, 21, vel
quod sol et luna stetit in caelo, sicut legitur Ios. X, 13.
Gal. III, 5: quis tribuit nobis spiritum, et operatur virtutes
in nobis? Alio autem modo accipitur signum divinum ab eo quod solus
Deus cognoscere potest. Hoc autem est vel futurum contingens,
secundum illud Is. XLI, 23: annuntiate quae ventura sunt, et
sciemus quia dii estis vos. Et quantum ad hoc dicit alii, scilicet
datur, prophetia, quae est divina revelatio inter eventus immobili
veritate denuntians. Ioel. c. II, 28: effundam de spiritu meo
super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri. Aliud autem est
cognitio humani cordis, secundum illud Ier. XVII, 9 s.:
pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego
dominus scrutans corda et probans renes. Et quantum ad hoc subdit alii
discretio spirituum, ut scilicet homo discernere possit, quo spiritu
aliquis moveatur ad loquendum vel operandum, puta utrum spiritu
charitatis vel spiritu invidiae. I Io. IV, 1: nolite credere
omni spiritui, sed probate spiritus si ex Deo sunt. Facultas autem
persuasionem pronuntiandi consistit in hoc quod homo possit loqui
intelligibiliter aliis. Quod quidem impeditur dupliciter. Uno modo
per diversitatem idiomatum. Contra quod remedium adhibetur per hoc
quod dicit alii, scilicet datur, genera linguarum, ut scilicet possit
loqui diversis linguis, ut intelligatur ab omnibus, sicut de apostolis
legitur Act. II, 4, quod loquebantur variis linguis. Alio modo
per obscuritatem Scripturae inducendae. Contra quod remedium datur
per id quod subditur alii interpretatio sermonum, id est difficilium
Scripturarum. Dan. V, v. 16: audivi de te quod possis obscura
interpretari. Gen. XL, 8: numquid non Dei est interpretatio?
Deinde cum dicit haec autem omnia, etc., determinat auctorem
praedictarum gratiarum. Circa quod tres errores excludit. Primo
quidem gentilium attribuentium diversa dona diversis diis. Contra quod
dicit haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus. Eph. IV,
4: unum corpus et unus spiritus. Secundo errorem eorum qui Deo
attribuebant solum universalem providentiam rerum, ponentes quod
distinctiones particularium fiunt solum per causas secundas. Contra
quod subditur dividens singulis prout vult. Eccli. c. XXXIII,
11: in multitudine disciplinae domini separavit eos. Tertio
excludit errorem eorum qui diversitatem gratiarum attribuebant vel
fato, vel humano merito, et non solum voluntati divinae, sicut
Macedonii, qui dicebant spiritum sanctum esse ministerium patris et
filii. Et hoc excludit per hoc quod subdit prout vult. Io. III,
8: spiritus ubi vult spirat.
|
|