|
Posita distinctione gratiarum, hic manifestat eam per similitudinem
corporis naturalis. Et primo ponit similitudinem in generali; secundo
exemplificat eam in speciali, ibi nam et corpus, et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ponitur similitudo; secundo similitudinis
adaptatio, ibi ita et Christus, et cetera. Circa primum
considerandum est, quod, sicut in V metaphysicae, tripliciter
dicitur aliquid unum per se. Uno modo indivisibilitate, ut unitas et
punctum, secundum quem modum unitas excludit totaliter multitudinem,
non solum actualem, sed etiam potentialem. Alio modo dicitur unum
continuitate, ut linea et superficies, quae quidem unitas excludit
multitudinem actualem, sed non potentialem. Tertio modo integritate,
quae non excludit multitudinem neque potentialem, neque actualem,
sicut domus est una quae constituitur ex diversis lapidibus et lignis.
Et, eodem modo, corpus hominis aut cuiuslibet animalis est unum,
quia eius perfectio integratur ex diversis membris, sicut ex diversis
animae instrumentis; unde et anima dicitur esse actus corporis
organici, id est, ex diversis organis constituti. Proponit ergo
primo apostolus quod unitas corporis, membrorum multitudinem non
excludit, dicens quod sicut corpus unum est, et multa membra habet,
unde et Rom. XII, v. 4 dicitur in uno corpore multa membra
habemus. Item proponit quod multitudo membrorum non tollit corporis
unitatem, unde subdit omnia autem membra corporis cum sint multa,
nihilominus unum corpus sunt, quod ex omnibus perficitur. Unde et
Iob X, 11 dicitur: pelle et carne vestisti me, ossibus et nervis
compegisti me. Deinde cum dicit ita et Christus, etc., ponitur
adaptatio similitudinis. Et primo adaptat similitudinem, dicens ita
et Christus, scilicet est unus, secundum illud, supra c. VIII,
6: unus dominus noster Iesus, per quem omnia. Et tamen multa et
diversa habet membra, scilicet omnes fideles, secundum illud Rom.
XII, 5: multi unum corpus sumus in Christo. Secundo ponitur
ratio adaptationis, ubi ponitur duplex ratio distinctionis. Una
quidem ratio unitatis est spiritus sanctus, secundum illud Eph.
IV, 4: unum corpus et unus spiritus. Sed per virtutem spiritus
sancti duplex beneficium consequimur. Primo quidem, quia per ipsum
regeneramur, secundum illud Io. c. III, 5: nisi quis renatus
fuerit ex aqua et spiritu sancto. Unde dicit etenim in uno spiritu,
scilicet per virtutem unius spiritus sancti, omnes nos, qui sumus
membra Christi, sumus baptizati in unum corpus, id est in unitatem
Ecclesiae, quae est corpus Christi, secundum illud Eph. I,
22: ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus eius;
et Gal. III, 27: omnes qui in Christo baptizati estis,
Christum induistis. Secundo, per spiritum sanctum reficimur ad
salutem. Unde subdit et omnes potati sumus in uno spiritu, id est per
virtutem unius spiritus sancti. Potest autem hic potus intelligi
dupliciter. Uno modo de interno refrigerio quod spiritus sanctus cordi
humano praebet, extinguendo sitim carnalium desideriorum et
concupiscentiarum. Unde Eccli. XV, 3: aqua salutaris sapientiae
potavit eum, et, Io. VII, 38, flumina de ventre eius fluent
aquae vivae. Alio modo potest intelligi de potu sacramentali, qui per
spiritum sacratur. Supra X, v. 4: omnes eumdem potum spiritualem
biberunt. Interponitur autem duplex ratio diversitatis. Una ex parte
ritus, cum dicit sive Iudaei, sive gentiles, etc., alia ex parte
conditionis, cum dicit sive servi, sive liberi. Nulla enim huiusmodi
diversitas impedit unitatem corporis Christi. Unde Gal. III,
28 dicitur: non est Iudaeus, neque Graecus; non est servus,
neque liber; unum enim estis in Christo Iesu. Deinde cum dicit nam
et corpus, explicat similitudinem in speciali. Et primo describit
conditionem corporis naturalis et membrorum ipsius. Secundo adaptat ad
corpus mysticum Christi, ibi vos autem estis, et cetera. Circa
primum duo facit. Primo describit integritatem corporis naturalis;
secundo habitudinem membrorum ad invicem, ibi non potest autem oculus
dicere, et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod
intendit; secundo manifestat exemplificando, ibi si dixerit pes,
etc.; tertio probat ducendo ad inconveniens, ibi si totum corpus
oculus, et cetera. Dicit ergo primo: dictum est quod, omnes nos in
unum corpus mysticum baptizati sumus, quod repraesentat similitudo
corporis naturalis. Nam corpus naturale hominis non est unum membrum,
sed multa. Quia scilicet eius perfectio non salvatur in uno membro,
sed integratur ex multis, quae necesse habent deservire diversis
potentiis et actibus animae. Unde et Rom. XII, 4 dicitur:
sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra corporis
non eumdem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo.
Deinde cum dicit si dixerit pes, etc., manifestat quod dixerat
exemplificando in membris quibusdam. Et primo in membris
deservientibus motui: et ponit duo membra: pedem, tamquam ignobilius
membrum, eo quod calcat terram et portat totius corporis pondus; manum
autem tamquam membrum nobilius, eo quod ipsa est organum organorum.
Et hoc est quod dicit si dixerit pes: non sum de corpore, quoniam non
sum manus, non ideo non est de corpore? Quasi dicat: perfectio
corporis non tota consistit in uno membro, quamvis nobiliori sed ad
eius perfectionem requiruntur etiam ignobiliora. Per membra autem
deservientia motui, designantur in Ecclesia homines dediti vitae
activae, ita quod pedes sunt subditi, de quibus dicitur Ez. I,
7: pedes eorum pedes recti; per manus autem figurantur praelati, per
quos alii disponuntur, unde et Cant. V, 14 dicitur: manus illius
tornatiles aureae, plenae hyacinthis. Sunt autem in Ecclesia
necessariae non solum manus, id est praelati, sed etiam pedes, id est
subditi. Unde Prov. XIV, v. 28 dicitur: in multitudine
populi dignitas regis. Secundo exemplificat de membris servientibus
virtuti apprehensivae, et ponit oculum qui deservit visui et aurem quae
deservit auditui. Nam isti duo sensus praecipue deserviunt humanae
sapientiae: visus quidem quantum ad inventionem, eo quod plures rerum
differentias ostendit; auditus autem quantum ad disciplinam, quae fit
per sermonem. Horum tamen sensuum dignior est visus quam auditus,
quia et spiritualior est et plura demonstrat, ac per hoc oculus est
dignior aure. Dicit ergo et si dixerit auris, quae est ignobilius
membrum, non sum de corpore, quia non sum oculus, qui est membrum
nobilius, non ideo non est de corpore? et cetera. Per membra ergo
deservientia virtuti apprehensivae, designantur in Ecclesia illi qui
student vitae contemplativae, inter quos sunt, sicut oculi,
doctores, qui per seipsos veritatem inspiciunt. Unde dicitur Cant.
V, 12: oculi eius sicut columbae super rivos aquarum, quae
resident iuxta fluenta plenissima. Per aures autem significantur
discipuli, qui a magistris veritatem audiendo recipiunt. Unde et
Matth. XIII, 19 dicitur: qui habet aures audiendi, audiat.
Sunt enim in Ecclesia necessarii non solum doctores sed etiam
discipuli. Unde et Iob XXIX, 11 dicitur: auris audiens
beatificavit me. Deinde cum dicit si totum corpus, etc., probat
ducendo ad inconveniens duplex, quorum primum est subtractio
necessariorum a corpore, secundum est remotio integritatis corporis,
ibi quod si essent omnia, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ponit inconveniens quod sequitur, dicens si totum corpus esset oculus,
quod est membrum nobilius, ubi esset auditus? Id est instrumentum
audiendi, quasi dicat: si in Ecclesia omnes essent magistri. Unde
dicitur Iac. III, 1: nolite plures magistri fieri, fratres
mei. Et, iterum: si totum corpus esset auditus, id est instrumentum
audiendi, ubi esset odoratus? et cetera. Per quem possunt in
Ecclesia intelligi illi qui, et si non sint capaces verborum
sapientiae, percipiunt tamen quaedam eius indicia a remotis, quasi
odorem. Unde et Cant. I, 3 dicitur in odorem unguentorum tuorum
currimus. Secundo asserit contrariam veritatem, scilicet quod nec
auditus corpori debet deesse, dicens nunc autem Deus posuit, id est
ordinate disposuit, membra diversa. Nam et si membrorum distinctio
sit opus naturae, hoc tamen agit natura ut instrumentum divinae
providentiae. Et ideo primam causam dispositionis membrorum
assignans, subdit unumquodque eorum in corpore, quasi dicat: non sic
posuit membra diversa, ut unumquodque eorum secundum se separatim
existeret, sed ut omnia convenirent in uno corpore. Et sicut voluit;
nam prima causa institutionis rerum est voluntas divina, secundum illud
Ps. CXIII, 3: omnia quaecumque voluit fecit. Sic autem et in
Ecclesia disposuit diversa officia, diversos status secundum suam
voluntatem. Unde et Eph. I, 11 dicitur: praedestinati secundum
propositum eius qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae.
Deinde cum dicit quod si esset, etc., ducit ad aliud inconveniens,
quod est defectus integritatis corporis. Unde primo ponit hoc
inconveniens, dicens quod si essent omnia unum membrum, ubi esset
corpus? Id est ubi esset integritas corporalis? Quasi dicat: non
esset. Ita si omnes in Ecclesia unius conditionis et gradus essent,
tolleretur perfectio et decor Ecclesiae, quae in Ps. XLIV, 10
describitur circumamicta varietate. Secundo asserit veritatem
contrariam, dicens nunc autem multa quidem sunt membra, sed unum
corpus quod ex omnibus integratur. Sic Ecclesia ex diversis ordinibus
constituitur. Unde et Cant. VI, 9 describitur: terribilis ut
castrorum acies ordinata. Deinde cum dicit non potest autem oculus,
etc., ponit comparationem membrorum ad invicem. Et primo quantum ad
necessitatem; secundo quantum ad cultum membris adhibitum, ibi et quae
putamus, etc.; tertio quantum ad mutuam sollicitudinem, ibi sed in
ipsum, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit omnia
membra corporis esse necessaria, quamvis quaedam sint ignobilia;
secundo ponit necessitatis comparationem, ibi sed multo magis, et
cetera. Ostendit autem primo rationem necessitatis membrorum secundum
duplicem differentiam. Primo quidem secundum differentiam membrorum
deservientium motui, unde dicit non potest autem oculus, qui deservit
cognitioni et significat contemplativos, dicere manui, quae deservit
motui et significat activos opera tua non indigeo. Indigent enim
contemplativi per opera activorum sustentari. Unde et Lc. X, 39
s. dicitur quod cum Maria secus pedes domini sederet, audiens verba
eius, Martha satagebat circa frequens ministerium. Secundo ostendit
idem secundum differentiam praelatorum, qui significantur per caput,
et subditorum, qui significantur per pedes; et hoc est quod subdit aut
iterum caput, id est praelatus, secundum illud I Reg. XV, 17:
caput in tribubus Israel factus es, non potest dicere pedibus, id est
subditis, non estis mihi necessarii, quia, ut dicitur Prov.
XIV, 28, in multitudine populi dignitas regis. Deinde cum dicit
sed multo magis, etc., comparat diversa membra ad invicem quoad
necessitatem eorum, dicens quod membra corporis quae videntur esse
infirmiora, sunt magis necessaria, sicut intestina. Ita etiam in
Ecclesia sine officio aliquarum abiectarum personarum, puta
agricultorum et aliorum huiusmodi, praesens vita transiri non posset;
quae tamen posset duci sine aliquibus excellentioribus personis
contemplationi et sapientiae deputatis, quae Ecclesiae deserviunt ad
hoc quod sit ornatior et melius se habens. Ex hoc enim aliquid dicitur
necessarium, quod est utile ad finem. Illa vero quae sunt
nobilissima, non se habent in ratione utilium, sed sunt per seipsa
appetenda ut fines. Et ideo dicitur Iob XXXI, 39: si fructus
terrae comedi absque pecunia, et animam agricolarum eius afflixi.
Deinde cum dicit et quae putamus, etc., comparat membra quantum ad
exteriorem cultum. Et primo ponit diversitatem quae diversis membris
adhibetur; secundo causam diversitatis assignat, ibi Deus
temperavit, et cetera. Cultus autem exterior membris adhibitus ad duo
pertinet scilicet ad honorem, sicut ea quae apponuntur ad ornatum, ut
monilia et inaures; et ad honestatem, sicut quae apponuntur ad
tegumentum, ut brachae et alia huiusmodi. Quantum ergo ad primum
cultum, dicit primo et quae putamus esse ignobiliora membra corporis,
his circumdamus abundantiorem honorem, idest maiorem ornatum, sicut
auribus alicubi suspenduntur inaures, oculis autem nihil apponitur, et
pedibus apponuntur calceamenta depicta et gemmata, secundum illud
Cant. VII, 1: quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis,
filia principis. Manus autem nudae habentur. Et, similiter in
Ecclesia, imperfectioribus sunt magis consolationes adhibendae,
quibus perfectiores non egent. Unde dicitur Is. XL, 11: in
brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, foetas ipse
portabit, et, I Petr. III, 7 dicitur: viri quasi infirmiori
vasculo muliebri impartientes honorem. Secundo prosequitur quantum ad
cultum honestatis, dicens et quae inhonesta sunt, abundantiorem
honestatem habent, scilicet per studium humanum. Dicuntur autem
membra aliqua inhonesta in sanctis, non propter aliquam peccati
turpitudinem, sed propter inobedientiam membrorum genitalium subsecutam
ex peccato originali. Vel etiam quia sunt ignobili usui deputata,
sicut omnia membra quae deserviunt emissioni superfluitatum, quibus
abundantior honestas adhibetur dum studiosius teguntur, quo non
indigent membra nobilibus usibus deputata. Unde subdit honesta autem
nostra nullius egent, scilicet exterioris honestatis, unde nec faciei
velamen apponitur. Et similiter in Ecclesia illi qui sunt in aliquo
culpabiles, sunt admonendi et custodiendi, secundum illud Eccli.
XLII, 11: super filiam luxuriosam confirma custodiam. Et
Gal. VI, 1 dicitur: si praeoccupatus quis fuerit in aliquo
delicto vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu
lenitatis; illi autem qui sunt absque culpa his non egent. Et est
notandum quod triplicem defectum circa membra notavit, scilicet
inhonestatis, ignobilitatis et infirmitatis. Quorum primum in membris
Ecclesiae pertinet ad culpam; secundum ad conditionem servilem;
tertium ad statum imperfectionis. Deinde cum dicit et Deus
temperavit, etc., ponit causam praedicti cultus, et primo assignat
causam efficientem primam. Licet enim homines taliter se habeant ad
cultum membrorum, hoc tamen procedit ex ordinatione divina, unde dicit
sed Deus temperavit corpus, abundantiorem honorem tribuendo ei membro
cui deerat. Nam homines hoc faciunt ex quodam divino instinctu,
secundum illud Iob XXXIII, 16: aperit aures virorum et
erudiens eos instruit disciplina. Secundo ponit causam finalem,
dicens ut non sit schisma in corpore. Quod quidem sequeretur, si
defectui membrorum non subveniretur. Hoc autem schisma quantum ad
membra corporis mystici manifeste vitatur, dum pax Ecclesiae
custoditur per hoc, quod singulis ea quae sunt necessaria
attribuuntur. Unde et supra dictum est cap. I, v. 10: idipsum
dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sed quantum ad membra
corporis naturalis, schisma esset in corpore si debita proportio
membrorum tolleretur. Deinde cum dicit sed in idipsum, etc., ponit
comparationem membrorum ad invicem quantum ad mutuam sollicitudinem.
Et, primo, proponit eam, dicens: non solum praedicta membra
operantur ad invicem, sed etiam per se invicem sunt sollicita in
idipsum, id est in unitatem corporis conservandi. Et hoc quidem
manifeste in corpore naturali apparet. Nam quodlibet membrum naturalem
quamdam inclinationem habet ad iuvamentum aliorum membrorum. Unde et
naturaliter homo opponit manum ad protegendum alia membra ab ictibus.
Et similiter alii fideles, qui sunt membra corporis mystici, pro se
invicem sollicitudinem gerunt, secundum illud Eccli. XVII,
12: unicuique mandavit Deus de proximo suo, et, Gal. VI, 2:
alter alterius onera portate. Secundo, specificat hanc
sollicitudinem; et primo in malis, in quibus magis est manifestum.
Unde dicit et si quid, scilicet mali, patitur unum membrum,
compatiuntur omnia membra. Quod quidem manifestum est in corpore
naturali. Nam uno membro languente, totum corpus quasi languescit,
et ad locum languoris confluunt spiritus et humores quasi ad
subveniendum. Et similiter debet esse in fidelibus Christi, ut
unus, malo alterius compatiatur, secundum illud Iob XXX, 25:
flebam quondam super eo qui afflictus erat, et anima mea
compatiebatur. Secundo in bonis, unde subdit sive gloriatur, id
est, quocumque modo vigoratur, unum membrum, congaudent omnia
membra. Quod etiam manifestum est in corpore naturali, in quo vigor
unius membri in iuvamentum cedit aliis membris. Sic debet etiam esse
in membris Ecclesiae, ut unusquisque bonis alterius congaudeat.
Phil. II, v. 17: gaudeo et congratulor omnibus vobis. Rom.
XII, 15: gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus.
Deinde cum dicit vos autem estis, etc., adaptat similitudinem ad
propositum. Et, primo, quantum ad corporis unitatem, dicens vos
autem, scilicet qui estis in unitate fidei congregati, estis corpus
Christi, secundum illud Eph. I, 22 s.: ipsum dedit caput super
omnem Ecclesiam, quae est corpus eius. Secundo quantum ad membrorum
distinctionem, cum subdit et estis membra de membro. Quod potest
intelligi tripliciter. Uno modo sic: estis membra dependentia de
Christo membro, quod quidem dicitur membrum secundum humanitatem
secundum quam, praecipue, dicitur Ecclesiae caput. Nam secundum
divinitatem non habet rationem membri aut partis, cum sit commune bonum
totius universi. Alio modo sic: vos estis membra dependentia de
membro, inquantum per me Christo acquisiti estis, secundum illud,
supra IV, 15: in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui.
Tertio modo posset exponi ut designaretur distinctio et series
membrorum, ut sit sensus: vos estis membra de membro, id est ita
distinguimini et ordinamini ad invicem, sicut unum membrum ad aliud.
Deinde cum dicit et quosdam quidem, etc., prosequitur de
distinctione ministrationum. Circa quod tria facit. Primo assignat
ordinem ministrationum; secundo manifestat earum distinctionem, ibi
numquid apostoli omnes, etc.; tertio ordinat eorum affectionem circa
diversas administrationes et gratias, ibi aemulamini autem, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit maiores seu principales
administrationes; secundo ministrationes secundarias, ibi
opitulationes, et cetera. Maiores autem ministri in Ecclesia sunt
apostoli ad quorum officium tria pertinent, quorum primum est
auctoritas gubernandi fidelem populum, quae proprie pertinet ad
officium apostolatus; secundo facultas docendi; tertio potestas
miracula faciendi ad confirmationem doctrinae. Et de his tribus
habetur Lc. IX, 1 s., ubi dicitur: convocatis Iesus duodecim
apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia Daemonia,
et ut languores curarent, et misit illos praedicare regnum Dei. In
omnibus autem potestatibus seu virtutibus ordinatis, illud quod est
principale reservatur supremae potestati; alia vero etiam inferioribus
communicantur. Potestas autem faciendi miracula, ordinatur ad
doctrinam sicut ad fidem, secundum illud Marc. ult.: sermonem
confirmante sequentibus signis. Doctrina autem ordinatur ad
gubernationem populi sicut ad finem, secundum illud Ier. III,
15: dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos in
scientia et doctrina. Et ideo primus gradus inter ecclesiastica
ministeria est apostolorum, quibus specialiter competit Ecclesiae
regimen. Et propter hoc dicit et Deus posuit, id est ordinate
collocavit, in Ecclesia, quosdam, scilicet in determinatis
ministeriis, secundum illud Io. XV, 16: posui vos, ut eatis.
Primum quidem apostolos, quorum regimini commisit Ecclesiam,
secundum illud Lc. XXII, v. 29: ego dispono vobis, sicut
disposuit mihi pater meus regnum. Unde et Apoc. XXI, v. 19
s. super duodecim fundamenta civitatis describuntur duodecim
apostolorum nomina. Propter quod et ipsi inter caeteros fideles
primatum in spiritualibus gratiis obtinuerunt, secundum illud Rom.
VIII, 23: nos ipsi primitias spiritus habentes. Et quamvis ad
apostolos praecipue pertineat doctrinae officium, quibus dictum est
Matth. ult.: euntes docete omnes gentes, tamen alii in communionem
huius officii assumuntur, quorum quidam per seipsos revelationes a Deo
accipiunt, qui dicuntur prophetae; quidam vero de his, quae sunt
aliis revelata, populum instruunt, qui dicuntur doctores, unde subdit
secundo prophetas, qui etiam in novo testamento fuerunt. Quod enim
dicitur Matth. XI, 13: lex et prophetae usque ad Ioannem,
intelligitur de prophetis qui futurum Christi adventum
praenuntiaverunt. Tertio doctores, unde et Act. XIII, 1
dicitur: erant in Ecclesia quae erat Antiochiae, prophetae et
doctores. Similiter etiam et gratia miraculorum fuit aliis
communicata, quae primitus a Christo data fuit apostolis, unde subdit
deinde virtutes, qui scilicet miracula faciunt circa ipsa elementa
mundi. Gal. III, 5: operatur virtutes in nobis. Quantum autem
ad miracula quae fiunt in corporibus humanis, subdit exinde gratias
curationum, secundum illud Lc. IX, 1: ut languores curarent.
Deinde cum dicit opitulationes, etc., ponit minores sive secundarias
administrationes, quarum quaedam ordinantur ad regimen Ecclesiae,
quod ad apostolatus dignitatem pertinere diximus; quaedam vero ad
doctrinam. Ad regimen Ecclesiae pertinent in generali quaedam
opitulationes, id est illi qui opem ferunt maioribus praelatis in
universali regimine, sicut archidiaconi episcopis, secundum illud
Phil. IV, 3: adiuva illas quae mecum laboraverunt in Evangelio
cum Clemente et caeteris adiutoribus meis. In speciali autem ponit
gubernationes, sicut sunt parochiales sacerdotes, quibus committitur
gubernatio aliquarum particularium plebium. Prov. XI, v. 14:
ubi non est gubernator, corruet populus. Ad doctrinam autem pertinet
secundario, quod subdit linguarum genera, quantum ad illos qui variis
linguis loquuntur magnalia, ut dicitur Act. II, 4; nec scilicet
propter varietatem idiomatum evangelica doctrina impediretur. Quantum
vero ad amovendum impedimentum doctrinae, quod posset provenire ex
obscuritate sermonum, subdit interpretationes sermonum. Infra
XIV, 13: qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. Deinde
cum dicit numquid omnes apostoli, etc., manifestat distinctionem
praedictarum ministrationum, dicens numquid omnes in Ecclesia sunt
apostoli? Quasi dicat: non. Numquid omnes prophetae? et cetera.
Ex quo patet diversitas harum administrationum. Eccli.
XXXIII, 11: in multitudine disciplinae domini separavit eos.
Et XXXVII, v. 31: non omnia omnibus expediunt. Deinde cum
dicit aemulamini autem, etc., ordinat eorum affectum circa praedicta
spiritualia dona, dicens: cum multa sint dona spiritus sancti, ut
dictum est, aemulamini, id est desiderate, charismata meliora, id
est gratias potiores, ut scilicet magis desideretis ea quae sunt
meliora, puta prophetiam quam donum linguarum, ut infra c. XIII,
1 s. dicetur. I Thess. ult.: omnia probate, quod bonum est
tenete. Et ne in praemissis donis eorum affectus quiesceret, subdit
et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, scilicet charitatem, qua
directius in Deum itur. Ps. CXVIII, 32: viam mandatorum
tuorum cucurri. Is. c. XXX, 21: haec est via, ambulate in
ea.
|
|