|
Apostolus gratiarum gratis datarum distinctionem assignavit, et
ministrationum in quibus membra Ecclesiae distinguuntur, hic agit de
charitate, quae inseparabiliter concomitatur gratiam gratum facientem.
Et quia promiserat eis se demonstraturum viam excellentiorem, ostendit
praeeminentiam charitatis ad caetera gratuita dona. Et primo quantum
ad necessitatem, quia scilicet sine charitate alia dona gratuita non
sufficiunt; secundo quantum ad utilitatem, quia scilicet per
charitatem omnia mala vitantur, et omnia bona aguntur, ibi charitas
patiens est, etc.; tertio quantum ad permanentiam, ibi charitas
numquam excidit, et cetera. Omnia autem dona gratuita reducere
videtur apostolus ad tria. Nam primo ostendit quod donum linguarum,
quod pertinet ad locutionem, sine charitate non valet; secundo quod
etiam non valent ea quae pertinent ad cognitionem, ibi et si habuero
prophetiam, etc.; tertio ostendit idem de his quae pertinent ad
operationem, ibi et si distribuero in cibos pauperum, et cetera.
Erat autem apud Corinthios multum desiderabile donum linguarum, ut
infra c. XIV T. patebit; et ideo, ab eo incipiens, dicit:
promisi me demonstraturum excellentiorem viam, et hoc primo patet in
dono linguarum, quia si linguis hominum, scilicet omnium, loquar, id
est, si habuero donum gratiae, per quod loqui possim linguis omnium
hominum; et ad maiorem abundantiam subdit et Angelorum: charitatem
autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens.
Recta comparatione utitur. Anima enim per charitatem vivit quae vivit
Deo, qui est animae vita, secundum illud Deut. XXX, 20: ipse
est vita tua. Unde et I Io. III, 14 dicitur: translati sumus
de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit manet in
morte. Recte ergo comparat loquelam charitate carentem, sono rei
mortuae, scilicet aeris aut cymbali, qui licet clarum sonum reddat,
non tamen est vivus sed mortuus. Ita etiam locutio hominis charitate
carentis, quantumcumque sit diserta, tamen habetur pro mortua, quia
non proficit ad meritum vitae aeternae. Est autem differentia inter
aes sonans et cymbalum tinniens, quia aes, cum sit planum, ex
percussione simplicem sonum emittit; cymbalum autem, cum sit
concavum, ex una percussione sonum multiplicat, quod pertinet ad
tinnitum. Aeri ergo comparantur qui veritatem simpliciter
pronuntiant, cymbalo vero qui veritatem multiplicant et pronuntiant,
multas rationes et similitudines apponendo, et conclusiones plurimas
eliciendo, quae tamen omnia sine charitate habentur ut mortua.
Considerandum est autem quae linguae Angelorum dicantur. Nam cum
lingua sit membrum corporeum et ad eius usum pertineat donum linguarum,
quod interdum lingua dicitur, ut patebit infra XVI, neutrum videtur
Angelis competere qui membra non habent. Potest ergo dici quod per
Angelos intelliguntur homines Angelorum officium habentes, qui
scilicet aliis hominibus divina annuntiant, secundum illud Mal.
II, 7: labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt
ex ore eius, quia Angelus domini exercituum est. Sub hoc ergo sensu
dicitur si linguis hominum loquar et Angelorum, id est non solum
minorum sed etiam maiorum qui alios docent. Potest etiam intelligi de
ipsis incorporeis Angelis, prout in Ps. CIII, 4 dicitur: qui
facit Angelos suos spiritus. Et quamvis non habeant linguam
corpoream, per similitudinem tamen lingua in eis dici potest vis, qua
manifestant aliis quod habent in mente. Est autem sciendum quod in
cognitione mentis angelicae aliquid est, de quo superiores Angeli non
loquuntur inferioribus, neque e converso, scilicet ipsa divina
essentia quam omnes immediate vident, Deo se omnibus monstrante,
secundum illud Ier. c. XXXI, 34: non docebit ultra vir
proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: cognosce dominum. Omnes
enim cognoscent me a minimo usque ad maximum eorum. Aliquid autem est
in cognitione mentis angelicae, de quo superiores loquuntur
inferioribus, sed non econverso. Et huiusmodi sunt divinae
providentiae mysteria, quorum plura cognoscunt in ipso Deo
superiores, qui clarius eum vident quam inferiores. Unde superiores
de huiusmodi inferiores instruunt vel illuminant, quod locutio potest
dici. Aliquid vero est in cognitione mentis angelicae, de quo
superiores loquuntur inferioribus et econverso; et huiusmodi sunt
occulta cordium quae ex libero arbitrio dependent, quae soli Deo
patent, et his quorum sunt, secundum illud supra II, 11: quae
sunt hominis, nemo novit nisi spiritus hominis qui in ipso est. Quae
in notitiam alterius deveniunt, eo cuius sunt manifestante, sive sit
inferior, sive superior. Fit autem huiusmodi manifestatio dum
inferior Angelus superiori loquitur, non per illuminationem, sed per
quemdam significationis modum. Est enim in quolibet Angelo aliquid
quod naturaliter ab altero Angelo cognoscitur. Dum ergo id quod est
naturaliter notum, proponitur ut signum eius quod est ignotum,
manifestatur occultum. Et talis manifestatio dicitur locutio ad
similitudinem hominum, qui occulta cordium manifestant aliis per voces
sensibiles, aut per quodcumque aliud corporale exterius apparens.
Unde et ea, quae sunt in Angelis naturaliter nota, inquantum
assumuntur ad manifestationem occultorum, dicuntur signa vel nutus.
Potestas autem manifestandi conceptum suum hoc modo metaphorice lingua
nominatur. Deinde cum dicit et si habuero, etc., ostendit idem de
his quae pertinent ad cognitionem. Est autem attendendum quod supra
proposuit quatuor dona gratuita ad cognitionem pertinentia, scilicet
sapientiam, scientiam, fidem et prophetiam. Incipit ergo hic a
prophetia, dicens et si habuero prophetiam, per quam divinitus occulta
revelantur, secundum illud II Petr. I, 21: non enim voluntate
humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati
locuti sunt sancti Dei homines. Secundo, quantum ad sapientiam,
subdit et noverim omnia mysteria, id est occulta divinitatis, quod
pertinet ad sapientiam, secundum illud supra II, 7: loquimur Dei
sapientiam in mysterio absconditam. Tertio, quantum ad scientiam,
dicit et omnem scientiam, sive humanitus acquisitam, sicut habuerunt
philosophi, sive divinitus infusam, sicut habuerunt eam apostoli.
Sap. c. VII, 17: dedit mihi eorum quae sunt veram scientiam.
Quarto, quantum ad fidem, subdit et si habuero omnem fidem, ita ut
montes transferam. Potest autem exponi id quod dicit omnem fidem, id
est omnium articulorum; sed merito est ut exponatur omnem, id est
perfectam fidem, propter illud quod subditur ita ut montes transferam.
Dicitur enim Matth. XVII, 19: si habueritis fidem sicut
granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc, et transibit. Et
quamvis granum sinapis sit minimum quantitate, non tamen intelligitur
parva, sed perfecta fides grano sinapis comparari. Dicitur enim
Matth. XXI, v. 21: si habueritis fidem, et non
haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed etiam si monti
huic dixeritis: tolle et iacta te in mare, fiet. Fides ergo quae non
haesitat, grano sinapis comparatur, quod quanto magis atteritur,
tanto magis eius fortitudo sentitur. Obiiciunt autem aliqui quod cum
multi sancti perfectam fidem habuerint, nullus legitur montes
transtulisse; quod quidem solvitur per id quod supra XII, 7 dictum
est: unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Illo nempe
modo, loco et tempore miracula per gratiam spiritus sancti fiunt, quo
Ecclesiae requiritur utilitas. Fecerunt autem sancti multo maiora,
quam translationem montium, prout erat fidelibus utile, puta
suscitando mortuos, dividendo mare et alia huiusmodi opera faciendo.
Et hoc etiam fecissent, si necessitas adfuisset. Potest etiam hoc
transferri ad expulsionem Daemonum de humanis corporibus, qui montes
dicuntur propter superbiam. Ier. XIII, 16: antequam offendant
pedes vestri ad montes caliginosos, ecce ego ad te, mons pestifer,
qui corrumpis universam terram. Attribuitur autem operatio miraculorum
fidei non haesitanti, quia fides innititur omnipotentiae, per quam
miracula fiunt. Si, inquam, habuero omnia praedicta ad perfectionem
intellectus pertinentia, charitatem autem non habuero, per quam
perficitur voluntas, nihil sum, scilicet secundum esse gratiae, de
quo dicitur Eph. II, 10: ipsius sumus factura, creati in
Christo Iesu in operibus bonis. Unde et contra quemdam dicitur Ez.
XXVII, 19: nihil factus es, et non eris in perpetuum. Quod
quidem fit propter defectum charitatis, per quam homo bene utitur
intellectu perfecto. Sine charitate autem eius usus bonus non est.
Unde et supra c. VIII, 1 dicitur, quod scientia inflat,
charitas aedificat. Est autem notandum quod apostolus hic loquitur de
sapientia et scientia, secundum quod pertinent ad dona gratiae gratis
datae, quae sine charitate esse possunt. Nam secundum quod
computantur inter septem dona spiritus sancti, numquam sine charitate
habentur. Unde et Sap. I, 4 dicitur: in malevolam animam non
intrabit sapientia. Et Sap. X, 10 dicitur: dedit illi scientiam
sanctorum. De prophetia autem et fide manifestum est, quod sine
charitate haberi possunt. Sed notandum est hic quod fides firma,
etiam sine charitate, miracula facit. Unde, Matth. VII, 22,
dicentibus: nonne in nomine tuo prophetavimus, et multas virtutes
fecimus? Dicitur: numquam novi vos. Spiritus enim sanctus operatur
virtutes etiam per malos, sicut et per eos loquitur veritatem. Deinde
cum dicit et si distribuero, etc., ostendit idem in his quae
pertinent ad opera, quae consistunt in hoc quod homo faciat bona,
secundum illud Gal. VI, v. 9: bonum facientes, non deficiamus;
et in hoc quod patienter sustineat mala, secundum illud Ps. XCI,
15 s.: bene patientes erunt, ut annuntient. Inter caetera vero
bona opera magis commendantur opera pietatis, secundum illud I Tim.
IV, 8: pietas ad omnia utilis est. Circa quod opus quatuor
conditiones designat. Quarum prima est, quod opus pietatis non totum
congregetur in unum, sed dividatur in plures, secundum illud Ps.
CXI, 9: dispersit, dedit pauperibus. Et hoc designatur cum
dicitur si distribuero. Secundo ut opus pietatis fiat ad subveniendum
necessitati, non ad serviendum superfluitati, secundum illud Is.
LVIII, 7: frange esurienti panem tuum, et hoc designatur, cum
dicitur in cibos pauperum. Tertio ut opus pietatis exhibeatur
indigentibus, secundum illud Lc. XIV, 13: cum facis
convivium, voca pauperes; et hoc designatur, cum dicitur pauperum.
Quarto ad perfectionem pertinet, ut homo omnia bona sua in opera
pietatis expendat, secundum illud Matth. XIX, 21: si vis
perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et
hoc designatur, cum dicitur omnes facultates meas. Inter mala vero
quae quis sustinet patienter, potissimum est martyrium. Unde dicitur
Matth. V, 10: beati qui persecutionem patiuntur propter
iustitiam. Quod etiam quadrupliciter commendat. Primo quidem, quia
laudabilius est quod, necessitate imminente, puta propter defensionem
fidei, seipsum offerat passioni, quam si deprehensus patiatur. Et
ideo dicit si tradidero. Sicut et de Christo dicitur Eph. V, 2:
tradidit semetipsum pro nobis. Secundo quia gravior est corporis
humani iactura, quam rerum, de quo tamen quidam commendantur Hebr.
X, 34: rapinam bonorum vestrorum cum gaudio sustinuistis. Et ideo
dicit corpus. Is. l, 6: dedi corpus meum percutientibus. Tertio
laudabilius est quod aliquis exponat corpus suum supplicio, quam corpus
filii, vel cuiuscumque propinqui, de quo tamen commendatur quaedam
mulier II Mac. VII, 20: supra modum videtur mirabilis et
bonorum memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei
tempore conspiciens, bono animo ferebat. Et ideo dicit meum.
Iudicum V, v. 9: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini
pro domino. Quarto redditur martyrium laudabilius ex acerbitate
poenae, de quo subditur ita ut ardeam, sicut Laurentius. Eccli.
l, 9: quasi ignis effulgens et thus ardens in igne. Si, inquam,
praedicta opera tam excellentia fecero, charitatem autem non habuero,
vel quia simul cum praedictis operibus adest voluntas peccandi
mortaliter, vel quia fiunt propter inanem gloriam, nihil mihi
prodest, scilicet quantum ad meritum vitae aeternae, quae solis
diligentibus Deum repromittitur, secundum illud Iob XXXVI,
33: annuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit. Et notandum
quod locutionem, quae est vox animalis, si sit sine charitate,
comparat non existenti, opera autem quae fiunt propter fidem, si sint
sine charitate, dicit esse infructuosa. Sap. III, 11: vacua
est spes eorum, et labores sine fructu.
|
|