|
Postquam apostolus ostendit charitatem esse adeo necessariam, quod
sine ea nullum spirituale donum sufficiat ad salutem, hic ostendit eam
adeo esse utilem et efficacis virtutis, quod per eam cuncta opera
virtutis implentur. Et primo praemittit duo quasi generalia; secundo
subiungit in speciali virtutum opera, quae per charitatem complentur,
ibi charitas non aemulatur, et cetera. Circa primum duo facit. Nam
omnis virtus consistit in hoc quod aliquis in operando bene se habeat in
sustinendo mala, vel in operando bona. Quantum ergo ad tolerantiam
malorum, dicit charitas patiens est, id est facit patienter tolerari
mala. Cum enim homo diligit aliquem propter eius amorem, de facili
tolerat quaecumque difficilia; et similiter qui diligit Deum, propter
eius amorem patienter tolerat quaecumque adversa. Unde et Cant.
VIII, 7 dicitur: aquae multae non poterunt extinguere
charitatem, nec flumina obruent eam. Iac. I, 4: patientia opus
perfectum habet. Quantum autem ad operationem bonorum, subdit benigna
est; benignitas autem dicitur quasi bona igneitas, ut scilicet sicut
ignis liquefaciendo effluere facit, ita charitas hoc efficit, ut bona
quae homo habet, non sibi soli retineat, sed ad alios derivet,
secundum illud Prov. V, 16: deriventur fontes tui foras, et in
plateis aquas tuas divide. Quod quidem charitas facit. Unde I Io.
III, 17 dicitur: qui habuerit substantiam huius mundi, et
viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo,
quomodo charitas Dei manet in eo? Unde et Eph. IV, 32
dicitur: estote invicem benigni et misericordes. Et Sap. I, 6
dicitur: benignus est spiritus sapientiae. Deinde cum dicit charitas
non aemulatur, etc., proponit in speciali virtutum opera, quae
charitas efficit, et quia ad virtutem duo pertinent, scilicet
abstinere a malo et facere bonum, secundum illud Ps. XXXIII,
v. 15: declina a malo, et fac bonum, et Is. c. I, 16 s.:
quiescite agere perverse, discite benefacere. Primo ostendit quomodo
charitas facit omnia mala vitare; secundo quomodo facit omnia bona
efficere, ibi congaudet autem veritati, et cetera. Malum autem
efficaciter non potest homo Deo facere, sed solum sibi et proximo,
secundum illud Iob XXXV, 6: si peccaveris, quid ei nocebis?
Et postea subditur: homini qui similis tui est, nocebit impietas
tua. Primo ergo ostendit quomodo per charitatem vitantur mala, quae
sunt contra proximum; secundo quomodo vitantur mala, quibus aliquis
deordinatur in seipso, ibi non inflatur, et cetera. Malum autem quod
est contra proximum, potest esse in affectu et in effectu. In affectu
autem praecipue est, cum per invidiam quis dolet de bonis proximi,
quod directe contrariatur charitati, ad quam pertinet quod homo diligat
proximum sicut seipsum, ut habetur Lev. XIX, 18. Et ideo ad
charitatem pertinet, ut sicut homo gaudet de bonis propriis, ita
gaudeat de bonis proximi. Ex quo sequitur quod charitas excludat
invidiam. Et hoc est quod dicit charitas non aemulatur, id est non
invidet, quia scilicet facit cavere invidiam. Unde et in Ps.
XXXVI, 1 dicitur: noli aemulari in malignantibus. Et Prov.
c. XXIII, 17: non aemuletur cor tuum peccatores. Quantum ad
effectum, subdit non agit perperam, id est perverse contra aliquem.
Nullus enim iniuste agit contra illum quem diligit sicut seipsum.
Is. I, 16: quiescite agere perverse. Deinde cum dicit non
inflatur etc., ostendit quomodo charitas facit vitare mala, quibus
aliquis deordinatur in seipso. Et primo quantum ad passiones, secundo
quantum ad electionem, ibi non cogitat malum. Ostendit ergo primo
quod charitas repellit inordinatam passionem, quantum ad tria. Primo
quidem quantum ad superbiam, quae est inordinatus appetitus propriae
excellentiae. Tunc autem inordinate suam excellentiam quis appetit,
quando non sufficit ei contineri in eo gradu, qui sibi est a Deo
praestitus. Et ideo dicitur Eccli. X, 14: initium superbiae
hominis, apostatare a Deo. Quod quidem fit, dum homo non vult
contineri sub regula ordinationis divinae. Et hoc repugnat charitati,
qua quis super omnia Deum diligit. Col. II, 18 s.: inflatus
sensu carnis suae, et non tenens caput, et cetera. Recte autem
superbia inflationi comparatur. Nam id quod inflatur, non habet
solidam magnitudinem, sed apparentem; ita superbi videntur quidem esse
sibi magni, cum tamen vera magnitudine careant, quae non potest esse
absque ordine divino. Sap. IV, v. 19: dirumpet illos inflatos
sine voce. Est autem principalis superbiae filia, ambitio, per quam
aliquis quaerit praeesse; quam etiam charitas excludit, quae potius
proximis eligit ministrare, secundum illud Gal. V, 13: per
charitatem spiritus servite invicem. Et ideo subdit non est
ambitiosa, id est, facit hominem ambitionem vitare. Eccli. VII,
4: noli quaerere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris.
Secundo, ostendit quomodo charitas excludit inordinationem
cupiditatis, cum dicit non quaerit quae sua sunt, ut intelligatur cum
praecisione, id est neglectis bonis aliorum. Nam qui diligit alios
sicut seipsum, bona aliorum quaerit sicut et sui ipsius. Unde et
supra X, 33 apostolus dixit non quaerens quod mihi utile est, sed
quod multis, ut salvi fiant. Contra quod de quibusdam dicitur Phil.
II, 21: omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi.
Potest et aliter intelligi non quaerit quae sua sunt, id est, non
repetit ea quae sunt sibi ablata, scilicet in iudicio cum scandalo:
quia magis amat salutem proximi, quam pecuniam, secundum illud Phil.
ult.: non quaero datum, sed requiro fructum abundantem in iustitia
vestra. Quod tamen qualiter intelligendum sit, supra VI dictum
est. Tertio, ostendit quomodo charitas excludat inordinationem irae,
dicens non irritatur, id est non provocatur ad iram. Est enim ira
inordinatus appetitus vindictae. Ad charitatem autem pertinet magis
remittere offensas, quam supra modum aut inordinate vindicare,
secundum illud Col. III, v. 13: donantes vobismetipsis, si
quis adversus aliquem habet querelam; Iac. I, 20: ira viri
iustitiam Dei non operatur. Deinde cum dicit non cogitat, etc.,
ostendit quomodo per charitatem excluditur inordinatio electionis. Est
autem electio, ut dicitur in III Ethic. appetitus praeconsiliati.
Tunc ergo homo peccat ex electione et non ex passione, quando ex
consilio rationis affectus eius provocatur ad malum. Charitas ergo
primo quidem excludit perversitatem consilii. Et ideo dicit non
cogitat malum, id est non permittit excogitare quomodo aliquis
perficiat malum. Mich. II, 1: vae qui cogitatis inutile,
operamini malum in cubilibus vestris. Is. I, 16: auferte malum
cogitationum vestrarum ab oculis meis. Vel charitas non cogitat
malum, quia non permittit hominem per varias suspiciones et temeraria
iudicia cogitare malum de proximo. Matth. IX, 4: ut quid
cogitatis mala in cordibus vestris? Secundo, charitas excludit
inordinatum affectum malorum, cum dicit non gaudet super iniquitate.
Ille enim qui ex passione peccat, cum quodam remorsu et dolore
peccatum committit; sed ille qui peccat ex electione, gaudet ex hoc
ipso quod peccatum committit, secundum illud Prov. II, 14: qui
laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Hoc autem
charitas impedit, inquantum est amor summi boni, cui repugnat omne
peccatum. Vel dicit quod charitas non gaudet super iniquitate,
scilicet a proximo commissa, quinimo de ea luget, inquantum
contrariatur proximorum saluti quam cupit. II Cor. XII, v.
21: ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos, et lugeam
multos ex his, qui ante peccaverunt. Deinde cum dicit congaudet
autem, etc., ostendit quomodo charitas facit operari bonum. Et
primo quantum ad proximum; secundo quantum ad Deum, ibi omnia
credit, et cetera. Quantum ad proximum autem, homo operatur bonum
dupliciter. Primo quidem gaudendo de bonis eius. Et quantum ad hoc
dicit congaudet autem veritati, scilicet proximi, vel vitae, vel
doctrinae, vel iustitiae, ex eo quod proximum diligit sicut seipsum.
In III Io. v. 3: gavisus sum valde venientibus fratribus, et
testimonium perhibentibus veritati tuae, sicut in charitate ambulas.
Secundo in hoc quod homo mala proximi sustinet prout decet. Et
quantum ad hoc dicit omnia suffert, id est absque turbatione sustinet
omnes defectus proximorum, vel quaecumque adversa. Rom. XV, 1:
debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere. Gal.
VI, 2: alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem
Christi, scilicet charitatem. Deinde cum dicit omnia credit,
ostendit quomodo charitas faciat operari bonum in comparatione ad
Deum. Quod quidem fit praecipue per virtutes theologicas, quae
habent Deum pro obiecto. Sunt autem praeter charitatem duae virtutes
theologicae, ut infra dicitur, scilicet fides et spes. Quantum ergo
ad fidem dicit omnia credit, scilicet quae divinitus traduntur. Gen.
XV, v. 6: credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad
iustitiam. Credere vero omnia quae ab homine dicuntur, est
levitatis, secundum illud Eccli. XIX, 4: qui cito credit,
levis est corde. Quantum autem ad spem, dicit omnia sperat, quae
scilicet promittuntur a Deo. Eccli. c. II, 9: qui timetis
Deum, sperate in eum. Et ne spes frangatur per dilationem, subdit
omnia sustinet, id est patienter expectat quae promittuntur a Deo
quamvis dilata, secundum illud Hab. II, 3: si moram fecerit,
expecta eum; Ps. XXVI, 14: confortetur cor tuum, et sustine
dominum.
|
|