|
Postquam apostolus ostendit quod charitas excellit alia dona spiritus
sancti necessitate et fructuositate, hic ostendit excellentiam
charitatis ad alia dona quantum ad permanentiam. Et circa hoc tria
facit. Primo proponit differentiam charitatis ad alia dona spiritus
sancti, quantum ad permanentiam; secundo probat quod dixerat, ibi ex
parte enim cognoscimus, etc.; tertio infert conclusionem intentam,
ibi nunc autem manent, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
proponit permanentiam charitatis; secundo cessationem aliorum donorum,
ibi sive prophetiae, et cetera. Dicit ergo primo charitas numquam
excidit. Quod quidem male intelligentes, in errorem ceciderunt,
dicentes, quod charitas semel habita, numquam potest amitti, cui
videtur consonare quod dicitur I Io. III, v. 9: omnis qui
natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo
manet. Sed huius dicti primo quidem sententia falsa est. Potest enim
aliquis charitatem habens, a charitate excidere per peccatum, secundum
illud Apoc. II, 4 s.: charitatem tuam primam reliquisti. Memor
esto itaque unde excideris, et age poenitentiam. Et hoc ideo est,
quia charitas recipitur in anima hominis secundum modum ipsius, ut
scilicet possit ea uti, vel non uti. Dum vero ea utitur homo,
peccare non potest: quia usus charitatis est dilectio Dei super
omnia, et ideo nihil restat propter quod homo Deum offendat. Et per
hunc modum intelligitur verbum Ioannis inductum. Secundo, praedicta
sententia non est secundum intentionem apostoli, quia non loquitur hic
de cessatione donorum spiritualium, per peccatum mortale, sed potius
de cessatione donorum spiritualium, quae pertinent ad hanc vitam per
gloriam supervenientem. Unde sensus apostoli est charitas numquam
excidit, quia scilicet sicut est in statu viae, ita permanebit in
statu patriae et cum augmento, secundum illud Is. XXXI, 9:
dixit dominus cuius ignis est in Sion, scilicet in Ecclesia militante
et caminus eius in Ierusalem, id est in pace caelestis patriae.
Deinde cum dicit sive prophetiae, etc., proponit cessationem aliorum
donorum spiritualium, et specialiter eorum quae praecipua videntur.
Primo quantum ad prophetiam, dicit sive prophetiae evacuabuntur, id
est cessabunt, quia scilicet in futura gloria prophetia locum non
habebit, propter duo. Primo quidem quia prophetia respicit futurum,
status autem ille non expectabit aliquid in futurum, sed erit finale
complementum omnium eorum quae ante fuerant prophetata. Unde in Ps.
XLVII, v. 9 dicitur: sicut audivimus, scilicet per prophetas,
ita et vidimus, praesentialiter, in civitate domini virtutum.
Secundo quia prophetia est cum cognitione figurali et aenigmatica,
quae cessabit in patria. Unde dicitur Num. XII, 6: si quis
fuerit inter vos propheta domini, per somnium aut in visione apparebo
ei, vel per somnium loquar ad illum. Et Osee XII, 10: in
manibus prophetarum assimilatus sum. Secundo quantum ad donum
linguarum, dicit sive linguae cessabunt. Quod quidem non est
intelligendum quantum ad ipsa membra corporea, quae linguae dicuntur,
ut dicitur infra XV, 52: mortui resurgent incorrupti, id est,
absque diminutione membrorum. Neque autem intelligendum est quantum ad
usum linguae corporeae. Est enim futura in patria laus vocalis,
secundum illud Ps. CXLIX, 6: exultationes Dei in gutture
eorum, ut Glossa ibidem exponit. Est ergo intelligendum quantum ad
donum linguarum, quo scilicet aliqui in primitiva Ecclesia linguis
variis loquebantur, ut dicitur Act. II, 4. In futura enim
gloria, quilibet quamlibet linguam intelliget. Unde non erit
necessarium variis linguis loqui. Nam etiam a primordio generis
humani, ut dicitur Gen. c. XI, 1: unus erat sermo, et unum
labium omnibus, quod multo magis erit in ultimo statu, in quo erit
unitas consummata. Tertio quantum ad scientiam, subdit: sive
scientia destruetur. Ex quo quidam accipere voluerunt quod scientia
acquisita totaliter perditur cum corpore. Ad cuius veritatis
inquisitionem considerare oportet, quod duplex est vis cognitiva,
scilicet vis sensitiva et vis intellectiva. Inter quas est
differentia, quia vis sensitiva est actus organi corporalis, et ideo
necesse est quod desinat corpore corrupto; vis autem intellectiva non
est actus alicuius organi corporei, ut probatur in III de anima, et
ideo necesse est quod maneat corpore corrupto. Si ergo aliquid
scientiae acquisitae conservetur in parte animae intellectivae, necesse
est quod id permaneat post mortem. Quidam ergo posuerunt quod species
intelligibiles non conservantur in intellectu possibili, nisi quamdiu
intelligit. Conservantur autem species phantasmatum in potentiis
animae sensitivae, puta in memorativa et imaginativa; ita scilicet
quod semper intellectus possibilis quando de novo vult intelligere,
etiam quae prius intellexit, indiget abstrahere a phantasmatibus per
lumen intellectus agentis, et secundum hoc consequens est quod scientia
hic acquisita non remaneat post mortem. Sed haec positio est primo
quidem contra rationem. Manifestum est enim quod species
intelligibiles in intellectu possibili recipiuntur ad minus dum actu
intelligit. Quod autem recipitur in aliquo, est in eo per modum
recipientis. Cum ergo substantia intellectus possibilis sit
immutabilis et fixa, consequens est, quod species intelligibiles
remaneant in eo immobiliter. Secundo est contra auctoritatem
Aristotelis in III de anima, qui dicit quod cum intellectus
possibilis est sciens unumquodque, tunc etiam est intelligens in
potentia. Et sic patet quod habet species intelligibiles per quas
dicitur sciens, et tamen adhuc est in potentia ad intelligendum in
actu, et ita species intelligibiles sunt in intellectu possibili,
etiam quando non intelligit actu. Unde etiam, ibidem, philosophus
dicit, quod anima intellectiva est locus specierum, quia scilicet in
ea conservantur species intelligibiles. Indiget tamen in hac vita
convertere se ad phantasmata, ad hoc quod actu intelligat, non solum
ut abstrahat species a phantasmatibus, sed etiam ut species habitas
phantasmatibus applicet: cuius signum est quod laeso organo virtutis
imaginativae, vel etiam memorativae, non solum impeditur homo ab
acquisitione novae scientiae, sed etiam ab usu scientiae prius
habitae. Sic ergo remanet scientia in anima post corporis mortem,
quantum ad species intelligibiles, non autem quantum ad inspectionem
phantasmatum, quibus anima separata non indigebit, habens esse et
operationem absque corporis communione. Et secundum hoc apostolus hic
dicit, quod scientia destruetur, scilicet secundum conversionem ad
phantasmata. Unde et Is. XXIX, v. 14 dicitur: peribit
sapientia a sapientibus, et intellectus prudentium eius abscondetur.
Deinde cum dicit ex parte enim cognoscimus, probat quod dixerat: et
primo inducit probationem; secundo manifestat ea, quae in probatione
continentur, ibi cum essem parvulus, et cetera. Inducit ergo primo
ad probandum propositum talem rationem: adveniente perfecto cessat
imperfectum; sed dona alia praeter charitatem habent imperfectionem;
ergo cessabunt superveniente perfectione gloriae. Primo ergo proponit
minorem propositionem quo ad imperfectionem scientiae, cum dicit ex
parte enim cognoscimus, id est imperfecte. Nam pars habet rationem
imperfecti. Et hoc praecipue verificatur quantum ad cognitionem Dei,
secundum illud Iob XXXVI, v. 26: ecce Deus magnus vincens
scientiam nostram; et XXVI, 14: ecce haec ex parte dicta sunt
viarum eius. Proponit etiam imperfectionem prophetiae, cum subdit et
ex parte id est imperfecte, prophetamus. Est enim prophetia cognitio
cum imperfectione, ut dictum est. Tacet autem de dono linguarum,
quod est imperfectius his duobus, ut infra XIV, 2 patebit.
Secundo ponit maiorem, dicens cum autem venerit quod perfectum est,
id est, perfectio gloriae, evacuabitur quod ex parte est, id est,
omnis imperfectio tolletur. De qua perfectione dicitur I Petr.
ult.: modicum passos ipse perficiet. Sed secundum hoc videtur, quod
etiam charitas evacuetur per futuram gloriam, quia ipsa est imperfecta
in statu viae per comparationem ad statum patriae. Dicendum ergo,
quod imperfectio dupliciter se habet ad id quod dicitur imperfectum.
Quandoque enim est de ratione eius, quandoque vero non, sed accidit
ei; sicut imperfectio est de ratione pueri, non autem de ratione
hominis, et ideo, adveniente perfecta aetate, cessat quidem
pueritia: sed humanitas fit perfecta. Imperfectio est ergo de ratione
scientiae, prout hic de Deo habetur, inquantum scilicet cognoscitur
ex sensibilibus; et similiter de ratione prophetiae, inquantum est
cognitio figuralis et in futurum tendens. Non est autem de ratione
charitatis ad quam cognitum bonum diligere pertinet. Et ideo
superveniente perfectione gloriae, cessat prophetia et scientia;
charitas autem non cessat, sed magis perficitur, quia quanto
perfectius cognoscetur Deus, tanto etiam perfectius amabitur. Deinde
cum dicit cum essem parvulus, etc., manifestat ea quae praemissa
sunt. Et primo manifestat maiorem, scilicet quod veniente perfecto
cessat imperfectum; secundo manifestat minorem, scilicet quod
scientia, et prophetia sint imperfecta, ibi videmus nunc, et cetera.
Ostendit autem primum per similitudinem perfecti et imperfecti, quod
invenitur in aetate corporali. Unde et primo describit imperfectum
aetatis corporalis, dicens cum essem parvulus, scilicet aetate,
loquebar ut parvulus, id est prout congruit parvulo, scilicet
balbutiendo. Unde propter naturalem defectum locutionis, qui est in
parvulis, commendatur sapientia quod linguas infantium facit disertas,
Sap. X, v. 21; et ut parvulus loquitur, qui vana loquitur.
Ps. XI, 3: vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum.
Quantum vero ad iudicium subdit sapiebam ut parvulus, id est,
approbabam vel reprobabam aliqua stulte, ut faciunt parvuli, qui
quandoque pretiosa contemnunt, et vilia appetunt, ut dicitur Prov.
I, 22: usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae
sunt sibi noxia cupient? Sapiunt ergo ut parvuli, qui, spiritualibus
contemptis, terrenis inhaerent; de quibus dicitur Phil. III, v.
19: gloria in confusione eorum, qui terrena sapiunt. Quantum autem
ad rationis discursum, dicit cogitabam ut parvulus, id est aliqua
vana. Unde et in Ps. XCIII, 11 dicitur: dominus scit
cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Et videtur apostolus ordine
praepostero haec tria ponere. Nam locutio praeexigit iudicium
sapientiae: iudicium vero praesupponit cogitationes rationis. Et hoc
satis congruit imperfectioni puerili, in qua est locutio sine iudicio,
et iudicium sine deliberatione. Potest autem referri, quod dicit
loquebar ut parvulus, ad donum linguarum; cum dicit sapiebam ut
parvulus, ad donum prophetiae; quod autem subdit cogitabam ut
parvulus, ad donum scientiae. Secundo ponit id quod pertinet ad
perfectionem aetatis, dicens quando autem factus sum vir, id est
quando perveni ad perfectam et virilem aetatem, evacuavi, id est
abieci, quae erant parvuli; quia, ut dicitur Is. LXV, 20,
puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus
erit. Et est attendendum, quod apostolus hic comparat statum
praesentem pueritiae propter imperfectionem; statum autem futurae
gloriae propter perfectionem, virili aetati.
|
|