|
Hic loquitur de visione, quae est cognitio Dei. Unde omnia
praecedentia dona evacuanda, sunt intelligenda secundum quod ordinantur
ad cognitionem Dei. Circa hoc duo facit. Primo enim probat id quod
intendit in generali; secundo in speciali de seipso, ibi nunc
cognosco, et cetera. Dicit ergo: dixi quod ex parte cognoscimus,
quia nunc videmus per speculum in aenigmate, sed tunc, scilicet in
patria videbimus facie ad faciem. Ubi primo considerandum est, quid
sit videre per speculum in aenigmate; secundo quid sit videre facie ad
faciem. Sciendum est ergo, quod sensibile aliquid potest tripliciter
videri, scilicet aut per sui praesentiam in re vidente, sicut ipsa
lux, quae praesens est oculo; aut per praesentiam suae similitudinis
in sensu immediate derivatam ab ipsa re, sicut albedo quae est in
pariete videtur, non existente ipsa albedine praesentialiter in oculo,
sed eius similitudine, licet ipsa similitudo non videatur ab eo; aut
per praesentiam similitudinis non immediate derivatae ab ipsa re, sed
derivatae a similitudine rei in aliquid aliud, sicut cum videtur
aliquis homo per speculum. Non enim similitudo hominis immediate est
in oculo, sed similitudo hominis resultantis in speculo. Per hunc
ergo modum loquendo de visione Dei, dico quod naturali cognitione
solus Deus videt seipsum: quia in Deo idem est sua essentia et suus
intellectus. Et ideo sua essentia est praesens suo intellectui. Sed
secundo modo forte Angeli naturali cognitione Deum vident, inquantum
similitudo divinae essentiae relucet immediate in eos. Tertio vero
modo cognoscimus nos Deum in vita ista, inquantum invisibilia Dei per
creaturas cognoscimus, ut dicitur Rom. I, 20. Et ita tota
creatura est nobis sicut speculum quoddam: quia ex ordine, et
bonitate, et magnitudine, quae in rebus a Deo causata sunt, venimus
in cognitionem sapientiae, bonitatis et eminentiae divinae. Et haec
cognitio dicitur visio in speculo. Ulterius autem sciendum est, quod
huiusmodi similitudo, quae est similitudinis in alio relucentis, est
duplex: quia aliquando est clara et aperta, sicut illa quae est in
speculo; aliquando obscura et occulta, et tunc illa visio dicitur
aenigmatica, sicut cum dico: me mater genuit, et eadem gignitur ex
me. Istud est per simile occultum. Et dicitur de glacie, quae
gignitur ex aqua congelata, et aqua gignitur ex glacie resoluta. Sic
ergo patet, quod visio per similitudinem similitudinis est in speculo
per simile occultum in aenigmate, sed per simile clarum et apertum
facit aliam speciem allegoricae visionis. Inquantum ergo invisibilia
Dei per creaturas cognoscimus, dicimur videre per speculum.
Inquantum vero illa invisibilia sunt nobis occulta, videmus in
aenigmate. Vel aliter, videmus nunc per speculum, id est per
rationem nostram, et tunc ly per, designat virtutem tantum. Quasi
dicat videmus per speculum, id est virtute animae nostrae. Circa
secundum vero sciendum est, quod Deus, secundum quod Deus, non
habet faciem, et ideo hoc, quod dicit, facie ad faciem, metaphorice
dicitur. Cum enim videmus aliquid in speculo, non videmus ipsam rem,
sed similitudinem eius; sed quando videmus aliquid secundum faciem,
tunc videmus ipsam rem sicut est. Ideo nihil aliud vult dicere
apostolus, cum dicit: videbimus in patria facie ad faciem, quam quod
videbimus ipsam Dei essentiam. I Io. III, 2: videbimus eum
sicuti est, et cetera. Sed contra est, quia Gen. XXXII, 30
dicitur: vidi dominum facie ad faciem, et cetera. Sed constat, quod
tunc non vidit essentiam Dei; ergo videre facie ad faciem, non est
videre essentiam Dei. Responsio. Dicendum est quod illa visio fuit
imaginaria; visio autem imaginaria est quidam gradus altior, scilicet
videre illud quod apparet: in ipsa imagine in qua apparet et alius
gradus infimus scilicet audire tantum verba. Unde Iacob, ut
insinuaret excellentiam visionis imaginariae sibi ostensae, dicit vidi
dominum facie ad faciem, id est vidi dominum imaginarie apparentem in
sua imagine et non per essentiam suam. Sic enim non fuisset visio
imaginaria. Sed tamen quidam dicunt, quod in patria ipsa divina
essentia videbitur per similitudinem creatam. Sed hoc est omnino
falsum et impossibile, quia numquam potest aliquid per essentiam
cognosci per similitudinem, quae non conveniat cum re illa in specie.
Lapis enim non potest cognosci secundum illud quod est, nisi per
speciem lapidis, quae est in anima. Nulla enim similitudo ducit in
cognitionem essentiae alicuius rei, si differat a re illa secundum
speciem, et multo minus si differt secundum genus. Non enim per
speciem equi, vel albedinis potest cognosci essentia hominis, et multo
minus essentia Angeli. Multo ergo minus per aliquam speciem creatam,
quaecumque sit illa, potest videri divina essentia, cum ab essentia
divina plus distet quaecumque species creata in anima, quam species
equi, vel albedinis ab essentia Angeli. Unde ponere quod Deus
videatur solum per similitudinem, seu per quamdam refulgentiam
claritatis suae, est ponere divinam essentiam non videri. Et,
praeterea, cum anima sit quaedam similitudo Dei, visio illa non magis
esset specularis et aenigmatica, quae est in via, quam visio clara et
aperta, quae repromittitur sanctis in gloria, et in qua erit beatitudo
nostra. Unde Augustinus dicit hic in Glossa, quod visio Dei, quae
est per similitudinem, pertinet ad visionem speculi et aenigmatis.
Sequeretur etiam quod beatitudo hominis ultima esset in alio, quam in
ipso Deo, quod est alienum a fide. Naturale etiam hominis
desiderium, quod est perveniendi ad primam rerum causam, et
cognoscendi ipsam per seipsam, esset inane. Sequitur nunc cognosco ex
parte, et cetera. Hic, illud quod probavit in generali, probat in
speciali de cognitione sui ipsius, dicens nunc, id est in praesenti
vita, ego Paulus cognosco ex parte, id est obscure et imperfecte;
tunc autem, scilicet in patria, cognoscam sicut et cognitus sum, id
est: sicut Deus cognovit essentiam meam, ita Deum cognoscam per
essentiam; ita quod ly sicut, non importat hic aequalitatem
cognitionis, sed similitudinem tantum. Consequenter infert
principalem conclusionem cum dicit nunc autem manent, et cetera.
Causa autem quare non facit mentionem de omnibus donis, sed de istis
tribus tantum est quia haec tria coniungunt Deo, alia autem non
coniungunt Deo, nisi mediantibus istis; alia etiam dona sunt quaedam
disponentia ad gignendum ista tria in cordibus hominum. Unde et solum
ista tria, scilicet fides, spes et charitas, dicuntur virtutes
theologicae, quia habent immediate Deum pro obiecto. Sed cum dona
sint ad perficiendum vel affectum vel intellectum, et charitas
perficiat affectum, fides intellectum: non videtur quod spes sit
necessaria, sed superflua. Ad hoc sciendum, quod amor est quaedam
vis unitiva, et omnis amor in unione quadam consistit. Unde et
secundum diversas uniones, diversae species amicitiae a philosopho
distinguuntur. Nos autem habemus duplicem coniunctionem cum Deo.
Una est quantum ad bona naturae, quae hic participamus ab ipso; alia
quantum ad beatitudinem, inquantum nos hic sumus participes per gratiam
supernae felicitatis, secundum quod hic est possibile, speramus etiam
ad perfectam consecutionem illius aeternae beatitudinis pervenire et
fieri cives caelestis Ierusalem. Et secundum primam communicationem
ad Deum, est amicitia naturalis secundum quam unumquodque, secundum
quod est, Deum ut causam primam et summum bonum appetit et desiderat,
ut finem suum. Secundum vero communicationem secundam est amor
charitatis, qua solum creatura intellectualis Deum diligit. Quia
vero nihil potest amari nisi sit cognitum, ideo ad amorem charitatis
exigitur primo cognitio Dei. Et quia hoc est supra naturam, primo
exigitur fides, quae est non apparentium. Secundo ne homo deficiat,
vel aberret, exigitur spes, per quam tendat in illum finem, sicut ad
se pertinentem. Et de his tribus dicitur Eccli. II, 8: qui
timetis Deum, credite in illum, quantum ad fidem; qui timetis
Deum, sperate in illum, quantum ad spem; qui timetis Deum,
diligite eum, quantum ad charitatem. Ista ergo tria manent nunc, sed
charitas maior est omnibus, propter ea quae dicta sunt supra.
|
|