|
Posita excellentia charitatis ad alia dona, hic consequenter apostolus
comparat alia dona ad invicem, ostendens excellentiam prophetiae ad
donum linguarum. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit excellentiam
prophetiae ad donum linguarum; secundo quomodo sit utendum dono
linguarum, et prophetiae, ibi quid ergo est, fratres, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod donum prophetiae est
excellentius, quam donum linguarum, rationibus sumptis ex parte
infidelium, secundo ex parte fidelium, ibi fratres mei, et cetera.
Prima pars dividitur in duas. Primo ostendit, quod donum prophetiae
est excellentius dono linguarum, quantum ad usum eorum in
exhortationibus seu praedicationibus; secundo quantum ad usum
linguarum, qui est in orando. Ad haec enim duo est usus linguae, ibi
et ideo loquitur, et cetera. Circa primum duo facit. Primo enim
praemittit unum, per quod continuat se ad sequentia, et hoc est quod
dicit: dictum est, quod charitas omnia dona excellit, si ergo ita
est, sectamini, scilicet viribus, charitatem, quae est dulce et
salubre vinculum mentium. I Petr. IV, 8: ante omnia
charitatem, et cetera. Col. III, 14: super omnia autem
charitatem habete, et cetera. Secundo subdit illud per quod continuat
se ad sequentia. Et hoc est quod dicit aemulamini, et cetera. Quasi
dicat: licet charitas sit maior omnibus donis, tamen alia non sunt
contemnenda. Sed aemulamini, id est ferventer ametis, spiritualia
dona spiritus sancti. I Petr. III, 13: quid est, quod vobis
noceat, et cetera. Licet autem aemulatio quandoque sumatur pro
ferventi dilectione, quandoque pro invidia, tamen non est
aequivocatio; imo unum procedit ab alio; zelari enim et aemulari
designat ferventem amorem alicuius rei. Contingit autem quod res amata
ita diligatur ferventer ab aliquo, quod non patitur sibi consortem,
sed ipse vult eam solus et singulariter. Et iste est zelus, qui
secundum quosdam est amor intensus, non patiens consortium in amato.
Hoc tamen contingit in spiritualibus, quae possunt perfectissime a
multis participari, sed solum in illis quae non possunt a multis
participari. Unde in charitate non est huiusmodi zelus non patiens
consortium in amato, sed tantum in corporalibus, in quibus provenit,
quod si aliquis habet illud quod ipse zelat, doleat: et ex hoc
consurgit aemulatio, quae est invidia. Sicut si ego amo dignitatem
seu divitias, doleo quod aliquis habet eas, unde et ei invideo. Et
sic patet, quod ex zelo surgit invidia. Cum ergo dicitur aemulamini
spiritualia, non intelligitur de invidia, quia spiritualia possunt a
multis haberi, sed dicit, aemulamini, ut inducat ad ferventer amandum
Deum. Et quia inter spiritualia est gradus quidam, quia prophetia
excedit donum linguarum, ideo dicit magis autem, ut prophetetis,
quasi dicat: inter spiritualia magis aemulamini donum prophetiae. I
Thess. V, v. 19 s.: spiritum nolite extinguere, prophetias
nolite spernere. Ad explanationem autem totius capitis praenotanda
sunt tria, scilicet quid sit prophetia, quot modis dicatur in
Scriptura sancta prophetia et quid sit loqui linguis. Circa primum
sciendum est, quod propheta dicitur, quasi procul videns, et secundum
quosdam dicitur a for faris, sed melius dicitur a pharos, quod est
videre. Unde I Reg. c. IX, 9 dicitur, quod qui nunc dicitur
propheta, olim videns dicebatur. Unde visio eorum quae sunt procul,
sive sint futura contingentia, sive supra rationem nostram, dicitur
prophetia. Est igitur prophetia visio seu manifestatio futurorum
contingentium, seu intellectum humanum excedentium. Ad huiusmodi
autem visionem quatuor requiruntur. Cum enim cognitio nostra sit per
corporalia et per phantasmata a sensibilibus accepta, primo exigitur
quod in imaginatione formentur similitudines corporales eorum quae
ostenduntur, ut Dionysius dicit quod impossibile est aliter lucere
nobis divinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum circumvelatum.
Secundum quod exigitur est lumen intellectuale illuminans intellectum
ad ea quae supra naturalem cognitionem nostram ostenduntur cognoscenda.
Nisi enim ad similitudines sensibiles in imaginatione formatas
intelligendas adsit lumen intellectuale, ille cui similitudines
huiusmodi ostenduntur, non dicitur propheta, sed potius somniator.
Sicut Pharao, qui licet viderit spicas et vaccas, quae erant
indicativa futurorum quorumdam, quia tamen non intellexit quod vidit,
non dicitur propheta, sed potius ille, scilicet Ioseph, qui
interpretatus est. Et similiter est de Nabuchodonosor, qui vidit
statuam, et non intellexit, unde nec propheta dicitur, sed Daniel.
Et propter hoc dicitur, Dan. X, 1: intelligentia opus est in
visione. Tertium quod exigitur, est audacia ad annuntiandum ea quae
revelantur. Ad hoc enim Deus revelat, ut aliis denuntientur. Ier.
I, 9: ecce dedi verba mea in ore. Quartum est operatio
miraculorum, quae sunt ad certitudinem prophetiae. Nisi enim facerent
aliqua, quae excedunt operationem naturae, non crederetur eis in his,
quae naturalem cognitionem transcendunt. Secundum ergo hos modos
prophetiae, dicuntur aliqui diversis modis prophetae. Aliquando enim
aliquis dicitur propheta, qui habet omnia ista quatuor, scilicet quod
videt imaginarias visiones, et habet intelligentiam de eis, et
audacter annuntiat aliis, et operatur miracula, et de hoc dicitur
Num. XII, 6: si quis fuerit inter vos propheta, et cetera.
Aliquando autem dicitur propheta ille, qui habet solas imaginarias
visiones, sed tamen improprie et valde remote. Aliquando etiam
dicitur propheta, qui habet intellectuale lumen ad explanandum etiam
visiones imaginarias, sive sibi, sive alteri factas, vel ad
exponendum dicta prophetarum, vel Scripturas apostolorum. Et sic
dicitur propheta omnis qui discernit doctorum Scripturas, quia eodem
spiritu interpretatae sunt quo editae sunt. Et sic Salomon et David
possunt dici prophetae, inquantum habuerunt lumen intellectuale, ad
clare et subtiliter intuendum; nam visio David intellectualis tantum
fuit. Dicitur etiam propheta aliquis solum ex hoc quod prophetarum
dicta denuntiat, seu exponit, seu cantat in Ecclesia, et hoc modo
dicitur I Reg. XIX, 24 quod Saul erat inter prophetas, id
est, inter canentes dicta prophetarum. Dicitur etiam aliquis propheta
ex miraculorum operatione, secundum illud Eccli. c. XLVIII,
14, quod corpus Elisei mortuum prophetavit, id est, miraculum
fecit. Quod ergo dicit hic apostolus per totum caput de prophetis,
intelligendum est de secundo modo, scilicet quod ille dicitur
prophetare, qui per lumen intellectuale divinum, visiones sibi et
aliis factas exponit. Et secundum hoc planum erit, quod hic dicitur
de prophetis. Circa secundum sciendum est, quod quia in Ecclesia
primitiva pauci erant quibus imminebat fidem Christi praedicare per
mundum, ideo dominus, ut commodius et pluribus verbum Dei
annuntiarent, dedit eis donum linguarum, quibus omnibus praedicarent.
Non quod una lingua loquentes ab omnibus intelligerentur, ut quidam
dicunt, sed, ad litteram, quod linguis diversarum gentium, imo
omnium loquerentur. Unde dicit apostolus gratias ago Deo, quod
omnium vestrum lingua loquor. Et Act. II, 4 dicitur:
loquebantur variis linguis, et cetera. Et hoc donum multi adepti sunt
a Deo in Ecclesia primitiva. Corinthii autem, quia curiosi erant,
ideo libentius volebant illud donum, quam donum prophetiae. Quod ergo
dicitur hic loqui lingua, vult apostolus intelligi lingua ignota, et
non explanata, sicut si lingua Theutonica loquatur quis alicui
Gallico, et non exponat, hic loquitur lingua. Vel etiam si loquatur
visiones tantum, et non exponat, loquitur lingua. Unde omnis locutio
non intellecta, nec explanata, quaecumque sit illa, est proprie loqui
lingua. His ergo visis ad expositionem litterae accedamus, quae plana
est. Circa hoc ergo duo facit. Primo probat, quod donum prophetiae
excellentius est dono linguarum; secundo excludit quamdam obiectionem,
ibi volo autem vos, et cetera. Quod autem donum prophetiae excedat
donum linguarum, probat duabus rationibus, quarum prima sumitur ex
comparatione Dei ad Ecclesiam; secunda ratio sumitur ex comparatione
hominum ad Ecclesiam. Prima autem ratio talis est: illud per quod
facit homo ea non solum quae sunt ad honorem Dei sed etiam ad
utilitatem proximorum est melius, quam illud quod fit tantum ad honorem
Dei; sed prophetia est non tantum ad honorem Dei sed etiam ad proximi
utilitatem, per donum vero linguarum solum illud fit quod est ad
honorem Dei; ergo, et cetera. Huius autem rationis ponit medium,
et primo quantum ad hoc quod dicit, quod qui loquitur lingua, honorat
tantum Deum. Et hoc est quod dicit qui loquitur lingua, scilicet
ignota, non loquitur hominibus, id est, ad intellectum hominum, sed
Deo, id est, ad honorem Dei tantum. Vel Deo, quia ipse Deus
solus intelligit. Sap. I, 10: auris zeli Dei audit omnia, et
cetera. Et quod non loquatur homini, subdit nemo enim audit, id est
intelligit. Sic enim frequenter accipitur, non audire, pro non
intelligere. Matth. XIII, 9: qui habet aures audiendi,
audiat. Quare autem soli Deo loquatur, subdit quod ipse Deus
loquitur. Unde dicit spiritus autem Dei loquitur mysteria, id est
occulta. Matth. X, 20: non enim vos estis, qui loquimini, et
cetera. Supra II, 11: nemo novit quae sunt spiritus Dei, et
cetera. Secundo probat id quod dicit, quod prophetia est ad honorem
Dei et utilitatem proximorum. Unde dicit nam qui prophetat, etc.,
id est explanat visiones seu Scripturas, loquitur hominibus, id est
ad intellectum hominum, et hoc ad aedificationem incipientium, et ad
exhortationem proficientium. I Thess. V, 14: consolamini,
pusillanimes. Tit. II, 15: loquere et exhortare, et ad
consolationem desolatorum. Vel aedificatio pertinet ad spiritualem
affectionem, quia ibi primo incipit aedificium spirituale. Eph.
II, 22: in quo et vos coaedificamini, et cetera. Exhortatio
vero ad inductionem ad bonos actus, quia si affectus est bonus, tunc
actus est bonus. Tit. II, 15: haec loquere et exhortare.
Consolatio vero inducit ad tolerantiam malorum. Rom. XV, 4:
quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Ad haec
enim tria inducunt praedicantes divinam Scripturam. Secunda ratio
talis est: illud quod est utile soli facienti est minus quam illud quod
prodest etiam aliis; loqui autem linguis est utile soli ei qui
loquitur, prophetare vero aliis prodest; igitur, et cetera. Huius
autem rationis ponit medium, et primo quantum ad primam partem medii,
et hoc est quod dicit qui loquitur lingua, semetipsum, et cetera.
Ps. XXXVIII, 4: concaluit cor meum intra me, et cetera.
Secundo quantum ad secundam partem, et hoc est quod dicit qui autem
prophetat, Ecclesiam, id est fideles, aedificat instruendo. Eph.
II, 20: superaedificati supra fundamentum apostolorum et
prophetarum.
|
|