|
Hic apostolus excludit obiectionem seu falsum intellectum, qui posset
esse circa praemissa. Possent enim aliqui credere, quod ex quo
apostolus praefert prophetiam dono linguarum, quod donum linguarum
esset contemnendum. Unde, ut hoc excludat, dicit volo autem vos, et
cetera. Ubi primo ostendit, quid intenderit insinuare; secundo
rationem horum assignat, ibi nam maior, et cetera. Dicit ergo:
licet haec, quae dicta sunt supra, dixerim, non tamen volo vos donum
linguarum spernere, sed volo vos omnes loqui linguis, tamen magis volo
ut prophetetis. Num. XI, 29: quis tribuat ut omnis populus, et
cetera. Cuius rationem assignat, cum dicit nam maior, etc., quasi
dicat: ideo volo ut magis prophetetis, quia maior est, et cetera.
Et huius ratio est, quia aliquando aliqui moventur a spiritu sancto
loqui aliquid mysticum, quod ipsi non intelligunt; unde isti habent
donum linguarum. Aliquando autem non solum loquuntur linguis, sed
etiam ea, quae dicunt, interpretantur. Et ideo dicit nisi forte
interpretetur. Nam donum linguarum cum interpretatione est melius quam
prophetia; quia, sicut dictum est, interpretatio cuiuscumque ardui
pertinet ad prophetiam. Unde qui loquitur et qui interpretatur
propheta est et donum linguarum habet, et interpretatur, ut Ecclesiam
Dei aedificet; ideo dicit ut Ecclesia, etc., id est non solum
intelligat se, sed etiam ut Ecclesia aedificetur. Rom. XIV,
19: quae aedificationis sunt invicem custodiamus. Et Rom. XV,
v. 2: unusquisque proximo suo placeat in bonum ad aedificationem.
Nunc autem, fratres, et cetera. Hic probat donum prophetiae esse
excellentius quam donum linguarum, per exempla, et hoc tripliciter.
Primo per exemplum a seipso sumptum; secundo per exemplum sumptum a
rebus inanimatis, ibi tamen quae sine anima, etc.; tertio per
exemplum sumptum ab hominibus diversimode loquentibus, ibi tam multa,
et cetera. Ex seipso autem argumentatur sic: constat ergo quod ego
non minus habeo donum linguarum quam vos; sed si loquerer vobis solum
linguis, et non interpretarer, nihil vobis prodessem. Ergo nec vos
ab invicem. Et hoc est quod dicit nunc autem, fratres, si venero ad
vos linguis loquens. Hoc dupliciter potest intelligi, scilicet vel
linguis ignotis, vel, ad litteram, quibuscumque signis non
intellectis. Quid vobis prodero, nisi loquar vobis aut in
revelatione, et cetera. Ubi notandum quod ista quatuor, scilicet aut
in revelatione, etc., possunt dupliciter distingui. Uno modo penes
ea de quibus sunt. Et sic sciendum est, quod illustratio mentis ad
cognoscendum, est de quatuor, quia vel est de divinis, et haec
illustratio pertinet ad donum sapientiae. Divinorum enim, ut supra
dictum est II, 11 est revelatio, quia, quae sunt Dei, nemo
novit, et cetera. Et ideo dicit in revelatione, qua scilicet
illuminatur mens ad cognoscendum divina. Vel est de terrenis, et non
de quibuscumque, sed de illis tantum, quae sunt ad aedificationem
fidei, et hoc pertinet ad donum scientiae, et ideo dicit in scientia,
non geometriae, nec astrologiae, quia haec non pertinent ad
aedificationem fidei, sed in scientia quae est sanctorum. Sap. X,
10: dedit illi scientiam sanctorum, et cetera. Vel est de
eventibus futurorum, et hoc pertinet ad donum prophetiae; et ideo
dicit aut in prophetia. Sap. VIII, 8: signa et monstra scit
antequam fiant, et eventus temporum et saeculorum. Notandum autem
quod prophetia non accipitur hic communiter, scilicet secundum quod
supra dictum est, sed accipitur hic particulariter prout est
manifestatio futurorum tantum. Et secundum hoc diffinitur a
Cassiodoro: prophetia est divina inspiratio rerum futura immobili
veritate denuntians. Eccli. XXIV, 46: adhuc doctrinam quasi
prophetiam effundam, et cetera. Vel est de agendis moralibus, et hoc
pertinet ad doctrinam; et ideo dicit aut in doctrina. Rom. XII,
7: qui docet in doctrina. Prov. XIII, 15: doctrina bona
dabit gratiam. Alio modo possunt haec distingui penes diversos modos
acquirendi cognitionem. Et sic sciendum est quod omnis cognitio aut
est a supernaturali principio, scilicet Deo, aut naturali, scilicet
lumine naturali intellectus nostri. Si autem a supernaturali
principio, scilicet lumine divino infuso, hoc potest esse dupliciter,
quia aut infunditur subito cognitio, et sic est revelatio; aut
infunditur successive, et sic est prophetia, quam non subito habuerunt
prophetae, sed successive et per partes, ut eorum prophetiae
ostendunt. Si vero cognitio acquiratur a naturali principio, hoc est
aut per studium proprium, et sic pertinet ad scientiam; aut traditur
ab alio, et sic pertinet ad doctrinam. Tamen quae sine anima, et
cetera. Hic ostendit idem per exempla sumpta ex rebus inanimatis,
scilicet per instrumenta quae videntur vocem habere. Et primo per
instrumenta gaudii; secundo per instrumenta pugnae, ibi etenim si
incertam, et cetera. Dicit ergo: hoc non solum patet per ea quae
supra dicta sunt, sed etiam quantum ad ea, quae sine anima vocem
dant, quod loqui linguis non solum non prodest aliis. Et quae sine
anima sunt vocem dantia. Contra. Vox est sonus ab ore animalis
prolatus, naturalibus instrumentis formatus. Non ergo ea quae sunt
sine anima dant vocem. Dicendum est quod licet vox non sit nisi
animalium, tamen potest dici per quamdam similitudinem, scilicet
secundum quod quaedam, sicuti instrumenta, habent quamdam consonantiam
et melodiam, et ideo de illis facit mentionem, scilicet de cithara,
quae dat vocem tactu, et tibia, quae flatu. Si ergo haec dant vocem
sine distinctione, quomodo scietur, et cetera. Cum enim homo per
instrumenta aliquid intendat exprimere, scilicet aliquos cantus, qui
ordinantur vel ad fletum, vel ad gaudium, Is. XXX, 29:
canticum erit vobis sicut vox sanctificatae solemnitatis et laetitia
cordis, sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem domini, vel
etiam ad lasciviam, non poterit diiudicari ad quid canitur tibia, aut
ad quid cithara, si sonus sit confusus et indistinctus. Ita si homo
loquitur linguis, et non interpretatur, non poterit sciri quid velit
dicere. Etenim si incertam vocem dederit, et cetera. Hic ostendit
idem per exempla inanimatorum, scilicet per instrumenta ad pugnam
ordinata. Et sumitur haec similitudo ex Lib. Num. X, v.
1-10. Ibi enim legitur quod dominus praecepit Moysi ut faceret
duas tubas argenteas, quae essent ad conveniendum populum, ad movendum
castra et ad pugnandum. Et pro quolibet istorum habebant certum modum
tubandi, quia aliter dabant vocem quando debebant convenire ad
Concilium, aliter quando movebant castra, et aliter quando
pugnabant. Et ideo arguit apostolus quod sicut si tuba det incertam
vocem, id est indistinctam, nescitur utrum se debeant parare ad
bellum; et ita vos, si loquimini tantum linguis, nisi distinctum
sermonem dicatis interpretando, vel exponendo, non poterit quis scire
quid loquamini. Per tubam potest intelligi praedicator. Is.
LVIII, 1: quasi tuba exalta vocem tuam, et cetera. Ratio
autem quare non potest sciri quid loquamini est quia eritis in aera
loquentes, id est, inutiliter. Supra IX, 26: sic pugno non
quasi aera verberans, et cetera. Tam multa, et cetera. Hic sumit
exemplum a diversis linguis loquentium. Et circa hoc tria facit.
Primo ostendit diversitatem linguarum; secundo inutilitatem loquentium
sibi ad invicem in linguis extraneis, ibi si ergo nesciero, etc.;
tertio concludit quod intendit ibi sic et vos quoniam aemulatores, et
cetera. Dicit ergo primo. Multae et diversae linguae in mundo sunt,
et quilibet potest loqui quacumque vult; si tamen non loquatur
determinate, non intelligitur. Et hoc est quod dicit tam multa, et
cetera. Hoc potest dupliciter exponi, quia potest continuari cum
praecedentibus, ut dicatur: eritis in aera loquentes, et tam multa,
ut puta, etc., quasi dicat: ideo in aera, id est, inutiliter
loquimini omnibus linguis, quia loquimini sine intellectu, quae tamen
proprias significationes vocum ad hoc habent, ut intelligantur. Nihil
enim sine voce est. Vel potest sic punctuari: eritis in aera
loquentes. Tam multa, ut puta, sunt genera linguarum, id est
singulis linguis. Si ergo nesciero, et cetera. Hic ostendit horum
inutilitatem. Et hoc est quod dicit: si loquar omnibus linguis, sed
si nesciero virtutem vocis, id est significationem vocis, ero cui
loquar barbarus. Ier. V, 15: adducam super te gentem de
longinquo, gentem cuius ignoras linguam. Nota quod barbari, secundum
quosdam, dicuntur illi, quorum idioma discordat omnino a Latino.
Alii vero dicunt quod quilibet extraneus est barbarus omni alii
extraneo, quando scilicet non intelligitur ab eo. Sed hoc non est
verum, quia, secundum Isidorum, Barbaria est specialis natio.
Col. III, v. 11: in Christo Iesu non est barbarus et
Scytha, et cetera. Sed secundum quod verius dicitur, barbari
proprie dicuntur illi, qui in virtute corporis vigent, in virtute
rationis deficiunt et sunt quasi extra leges et sine regimine iuris.
Et huic videtur consonare Aristoteles in politicis suis.
Consequenter, cum dicit sicut, etc., concludit quod intendit, et
hoc potest dupliciter construi. Primo ut punctetur hoc modo, quasi
dicat: sic ego ero barbarus vobis, si loquar sine significatione et
interpretatione, sicut et vos eritis barbari ad invicem; et ideo
quaerite, ut abundetis, etc., et hoc quoniam estis aemulatores, et
cetera. Vel, alio modo, ut totum ponatur sub distinctione; quasi
diceret: ne ergo sitis barbari, sic scilicet sicut ego facio, quoniam
estis aemulatores spirituum, id est, donorum spiritus sancti,
quaerite a Deo, ut abundetis. Prov. XV, 5: in abundanti
iustitia virtus maxima est. Quae quidem iustitia est aedificare
alios. Matth. VII, 7: petite, et dabitur vobis; quaerite et
invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
|
|