|
Supra ostendit apostolus excellentiam doni prophetiae ad donum
linguarum, rationibus sumptis ex parte exhortationis, hic vero
ostendit idem rationibus sumptis ex parte orationis: haec enim duo per
linguam exercemus, orationem scilicet et exhortationem. Et circa hoc
duo facit. Primo enim probat excellentiam prophetiae ad donum
linguarum rationibus; secundo exemplis, ibi gratias ago Deo meo, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit necessitatem orationis;
secundo ostendit quomodo in oratione plus valet donum prophetiae quam
donum linguarum nam si orem lingua, et cetera. Dicit ergo primo:
dixi quod donum linguarum sine dono prophetiae non valet, et ideo,
quia interpretari est actus prophetiae, quae est excellentior illi,
qui loquitur lingua, ignota vel extranea vel aliqua mysteria occulta,
oret, scilicet Deum, ut interpretetur, id est, ut interpretandi
gratia detur sibi. Col. IV, 3: orantes ut Deus aperiat ostium.
Glossa aliter exponit oret. Orare enim dicitur dupliciter, scilicet
vel deprecari Deum vel persuadere, quasi dicat qui loquitur lingua,
oret, id est ita persuadeat ut interpretetur. Et sic accipit orare
hic Glossa per totum capitulum. Sed non est haec intentio apostoli,
sed pro deprecatione ad Deum. Nam si orem, et cetera. Hic ostendit
quod in orando plus valet prophetia, quam donum linguarum, et hoc
dupliciter. Primo, ratione sumpta ex parte ipsius orantis; secundo,
ratione sumpta ex parte audientis, ibi caeterum, si benedixeris, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit rationem ad propositum
ostendendum; secundo removet obiectionem, ibi quid ergo, et cetera.
Circa primum sciendum est quod duplex est oratio. Una est privata,
quando scilicet quis orat in seipso et pro se; alia publica, quando
quis orat coram populo et pro aliis: et in utraque contingit uti et
dono linguarum et dono prophetiae. Et ideo vult ostendere quod in
utraque plus valet donum prophetiae, quam donum linguarum. Et primo
in oratione privata, dicens, quod si sit aliquis idiota, qui faciat
orationem suam, dicens Psalmum, vel pater noster, et non intelligat
ea quae dicit, iste orat lingua, et non refert utrum oret verbis sibi
a spiritu sancto concessis, sive verbis aliorum; et si sit alius qui
orat, et intelligit quae dicit, hic quidem orat et prophetat.
Constat quod plus lucratur qui orat et intelligit, quam qui tantum
lingua orat, qui scilicet non intelligit quae dicit. Nam ille qui
intelligit, reficitur et quantum ad intellectum et quantum ad
affectum; sed mens eius, qui non intelligit, est sine fructu
refectionis. Unde et cum melius sit refici quantum ad affectum et
intellectum, quam quantum ad affectum solum, constat quod in oratione
plus valet prophetiae donum quam solum donum linguarum. Et hoc est
quod dicit: dico quod oret, ut interpretetur, nam si orem lingua, id
est orando utor dono linguarum, ita quod proferam aliqua quae non
intelligo; tunc spiritus meus, id est spiritus sanctus mihi datus,
orat, qui inclinat et movet me ad orandum. Et nihilominus mereor in
ipsa oratione, quia hoc ipsum, quod moveor a spiritu sancto, est mihi
meritum. Rom. VIII, 26: nam quid oremus, sicut oportet,
nescimus, sed ipse spiritus sanctus postulare nos facit. Vel spiritus
meus, id est ratio mea, orat, id est dictat mihi quod ego loquar ea
quae ad bonum sunt, sive verbis propriis sive aliorum sanctorum. Vel
spiritus meus, id est virtus imaginativa, orat, inquantum voces seu
similitudines corporalium sunt tantum in imaginatione absque hoc quod
intelligantur ab intellectu; et ideo subdit: mens autem mea, id est
intellectus meus, sine fructu est, quia non intelligit. Et ideo
melius est in oratione prophetia seu interpretatio, quam donum
linguarum. Sed numquid quandocumque quis orat, et non intelligit quae
dicit, sit sine fructu orationis? Dicendum quod duplex est fructus
orationis. Unus fructus est meritum quod homini provenit; alius
fructus est spiritualis consolatio et devotio concepta ex oratione. Et
quantum ad fructum devotionis spiritualis privatur qui non attendit ad
ea quae orat, seu non intelligit; sed quantum ad fructum meriti, non
est dicendum quod privetur: quia sic multae orationes essent sine
merito, cum vix unum pater noster potest homo dicere, quin mens ad
alia feratur. Et ideo dicendum est quod quando orans aliquando
divertit ab his quae dicit, seu quando quis in uno opere meritorio non
continue cogitat in quolibet actu, quod facit hoc propter Deum, non
perdit rationem meriti. Cuius ratio est, quia in omnibus actibus
meritoriis, qui ordinantur ad finem rectum, non requiritur quod
intentio agentis coniungatur fini, secundum quemlibet actum: sed vis
prima, quae movet intentionem, manet in toto opere, etiam si
aliquando in aliquo particulari divertat; et hic prima vis facit totum
opus meritorium, nisi interrumpatur per contrariam affectionem, quae
divertat a fine praedicto ad finem contrarium. Sed sciendum est quod
triplex est attentio. Una est ad verba quae homo dicit: et haec
aliquando nocet, inquantum impedit devotionem; alia est ad sensum
verborum, et haec nocet, non tamen est multum nociva; tertia est ad
finem, et haec est melior et quasi necessaria. Tamen id quod dicit
apostolus mens est sine fructu, intelligitur de fructu refectionis.
Quid ergo est, et cetera. Quia posset aliquis dicere: ex quo orare
lingua est sine fructu mentis, sed tamen spiritus orat, numquid ergo
non est orandum spiritu? Ideo apostolus hoc removet dicens, quod
utroque modo orandum est, et spiritu et mente: quia homo debet servire
Deo de omnibus quae habet a Deo; sed a Deo habet spiritum et
mentem, et ideo debet de utroque orare. Eccli. XLVII, 10:
de omni corde suo laudabit dominum, et cetera. Et ideo dicit orabo
spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, et cetera. Et sic dicit
orabo et psallam; quia oratio, vel est ad deprecandum Deum et sic
dicit orabo, vel laudandum et sic dicit psallam. De istis duobus
Iac. V, 13: tristatur quis in vobis? Oret aequo animo, et
psallat. Ps. IX, v. 12: psallite domino, et cetera. Orabo
ergo spiritu, id est imaginatione, et mente, id est voluntate.
Caeterum si benedixeris, et cetera. Hic secundo ostendit quod donum
prophetiae plus valet quam donum linguarum, etiam in oratione publica,
quae est quando sacerdos publice orat, ubi aliquando dicit quaedam quae
non intelligit, aliquando aliqua quae intelligit. Et circa hoc tria
facit. Primo ponit rationem; secundo exponit eam, ibi quomodo
dicit, etc.; tertio probat quod supposuerat, ibi quoniam quid, et
cetera. Dicit ergo: dixi quod donum prophetiae in oratione privata
plus valet, caeterum, pro sed, et in publica, quia si benedixeris,
id est si benedictionem dederis, spiritu, id est in lingua quae non
intelligatur, seu imaginatione, et motus a spiritu sancto, quis
supplet locum idiotae? Idiota proprie dicitur qui scit tantum linguam
in qua natus est; quasi diceret: quis dicet illud quod debet dicere
ibi idiota? Quod est, dicere: amen. Et ideo dicit quomodo dicet
super tuam benedictionem? Ubi Glossa exponit, id est: quomodo
consentiet benedictioni a te factae in persona Ecclesiae? Is.
LXV, 16: qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo,
amen. Amen idem est quod fiat, vel verum est; quasi dicat: si non
intelligit quae dicis, quomodo conformabit se dictis tuis? Potest
quidem se conformare, etiam si non intelligat, sed in generali
tantum, non in speciali, quia non potest intelligere quid boni dicas,
nisi quod benedicas tantum. Sed quare non dantur benedictiones in
vulgari, ut intelligantur a populo, et conforment se magis eis?
Dicendum est quod hoc forte fuit in Ecclesia primitiva, sed postquam
fideles instructi sunt et sciunt quae audiunt in communi officio, fiunt
benedictiones in Latino. Consequenter probat, quare non potest
dicere amen, cum dicit nam tu quidem, id est: licet tu gratias agas
bene Deo, inquantum intelligis, sed alter, qui audit et non
intelligit, non aedificatur, inquantum non intelligit in speciali,
etsi in generali intelligat et aedificetur. Eph. IV, 29: omnis
sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad
aedificationem fidei. Et ideo melius est ut non solum lingua
benedicat, sed etiam, ut interpretetur et exponat, licet tu qui
gratias agis, bene agas.
|
|