|
Hic ostendit apostolus excellentiam doni prophetiae ad donum linguarum
per rationes sumptas ex parte sui ipsius. Et circa hoc duo facit.
Primo agit gratias de dono linguarum sibi a Deo dato; secundo se eis
in exemplum proponit, ibi sed in Ecclesia volo, et cetera. Dicit
ergo gratias ago, etc., quasi dicat: non ideo vilipendo donum
linguarum, quia ego dico quod donum prophetiae sit excellentius, sed
debet charum haberi. Unde et ego gratias ago, et cetera. Est ergo
de omnibus gratias agendum. I Thess. V, 18: in omnibus gratias
agite, et cetera. Vel gratias ago, quasi dicat: non ideo vilipendo
donum linguarum, quasi eo carens, immo etiam ego habeo; et ideo dicit
gratias ago, et cetera. Et ne intelligatur quod omnes loquerentur una
lingua, dicit quod omnium vestrum lingua loquor, Act. II, 4:
loquebantur variis linguis apostoli, et cetera. Sed in Ecclesia.
Hic ponit se in exemplum, quasi dicat: si ego habeo donum linguarum
sicut et vos, debetis facere illud quod facio. Sed ego volo, id est
magis volo, loqui in Ecclesia quinque, id est pauca, verba sensu
meo, id est intellectu, ut scilicet ego intelligam et intelligar, et
ex hoc instruam alios, quam decem millia, id est quamcumque
multitudinem, verborum in lingua; quod est loqui non ad intellectum
quocumque modo fiat, ut supra expositum est. Dicunt quidam quod ideo
dicit quinque, quia apostolus videtur velle, quod magis velit dicere
solum unam orationem ad intellectum, quam multas sine intellectu.
Oratio autem, secundum grammaticos, ad hoc quod debeat facere
perfectum sensum, debet habere quinque, scilicet subiectum,
praedicatum, copulam verbalem, determinationem subiecti, et
determinationem praedicati. Aliis videtur melius quod quia ad hoc
loquendum est cum intellectu, ut alii doceantur, ideo ponit quinque,
quia doctor debet quinque, scilicet: credenda, Tit. II, 11:
haec loquere et exhortare, etc.; agenda, Mc. XVI, v. 15:
euntes in mundum, etc.; vitanda, scilicet peccata Eccli. XXI,
2: quasi a facie colubri fuge, etc.; Is. LVIII, 1:
annuntia populo meo scelera, etc.; speranda scilicet mercedem
aeternam, I Petr. I, 10: de qua salute exquisierunt, etc.;
timenda, scilicet poenas aeternas, Matth. XXV, 21: ite,
maledicti, in ignem aeternum, et cetera. Fratres mei, nolite, et
cetera. Hic ostendit excellentiam doni prophetiae ad donum linguarum,
rationibus sumptis ex parte infidelium. Et circa hoc duo facit.
Primo excitat attentionem, et reddit attentos; secundo arguit ad
propositum, ibi in lege quid scriptum est? Circa primum videtur
apostolus excludere pallium excusationis aliquorum qui ideo docent
quaedam rudia et superficialia, quasi ostendant se volentes vivere in
simplicitate, et ideo non curantes de subtilitatibus ad quas secundum
rei veritatem non attingunt, habentes verbum domini ad hoc Matthaei
XVIII, 3: nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut
parvuli, et cetera. Sed hoc apostolus excludit, cum dicit nolite
pueri effici sensu, id est nolite puerilia et inutilia et stulta loqui
et docere. Supra XIII, v. 11: cum essem parvulus, et
cetera. Sed quomodo debetis effici pueri? Affectu, non intellectu.
Et ideo dicit sed malitia. Ubi sciendum est quod parvuli deficiunt in
cogitando mala, et sic debemus effici parvuli, et ideo dicit sed
malitia parvuli estote, et deficiunt in cogitando bona, et sic non
debemus esse parvuli, immo viri perfecti, et ideo dicit sensibus autem
perfecti, etc., id est ad discretionem boni et mali perfecti sitis.
Unde Hebr. V, 14: perfectorum est solidus cibus, et cetera.
Non ergo laudatur in vobis simplicitas quae opponitur prudentiae, sed
simplicitas, quae astutiae. Et ideo dominus dicit Matth. c. X,
16: estote prudentes sicut serpentes. Rom. XVI, 19: volo
vos sapientes esse in bono, simplices in malo. Consequenter cum dicit
in lege quid scriptum est? Arguit ad propositum. Ubi sciendum est
quod hoc argumentum, sicut patet per Glossam, distinguitur per
multa; sed secundum intentionem apostoli non videtur quod attendatur in
loco hoc nisi una ratio. Et ratio sua ad probandum quod donum
prophetiae est excellentius, quam donum linguarum, est talis: omne
quod plus valet ad illud ad quod alterum principaliter ordinatur, est
melius illo altero ordinato ad hoc; sed tam donum prophetiae, quam
donum linguarum, ordinatur ad conversionem infidelium; sed prophetiae
plus valent ad hoc, quam donum linguarum; ergo prophetia est melior.
Circa hanc ergo rationem duo facit. Primo ostendit ad quid ordinatur
donum linguarum, et ad quid ordinatur donum prophetiae; secundo quod
plus valet donum prophetiae, ibi si ergo conveniat universa, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo inducit auctoritatem; secundo
ex auctoritate arguit ad propositum, ibi itaque linguae, et cetera.
Circa primum sciendum est, quod hoc quod dicit in lege quid scriptum
est? Potest legi vel interrogative, quasi dicat: non debetis effici
pueri sensibus, sed perfecti, et hoc est videre et scire legem. Unde
si estis perfecti sensibus, sciatis scilicet legem, et in lege quid
scriptum est de linguis? Quae sunt inutiles aliquando ad id ad quod
ordinatae sunt, quia licet in diversis linguis loquar, scilicet populo
Iudaeorum, tamen homo non exaudit, et cetera. Potest etiam legi
remissive in lege quid scriptum est. Quasi dicat: nolite moveri sicut
pueri ad aliquid appetendum, non discernentes utrum bonum vel minus
bonum sit quod affectatis, et praeponatis meliori bono, sed estote
perfecti sensibus, idest discernatis inter bona et magis bona, et sic
affectetis. Et hoc fit si cogitatis quid scriptum est in lege quoniam
in aliis, etc., Sap. VI, 16: cogitare ergo de illa, sensus
est consummatus. Et dicit in lege, non accipiendo legem stricte pro
quinque libris Moysi tantum, sicut accipitur Lc. ult.: necesse est
impleri omnia quae scripta sunt de me in lege, etc.; sed pro toto
veteri testamento, sicut accipitur Io. XV, 25: ut impleatur
sermo qui in lege eorum scriptus est: quia odio habuerunt me gratis,
quod tamen in Ps. XXIV, 19 scriptum est. Accipitur tamen haec
auctoritas ex Is. c. XXVIII, 11, ubi littera nostra habet:
in loquela labii et lingua altera loquetur ad populum istum. Hoc
igitur scriptum est quoniam in aliis linguis, id est in diversis
generibus linguarum, et labiis, id est in diversis idiomatibus et
modis pronuntiandi, loquar populo huic, scilicet Iudaico, quia hoc
signum specialiter fuit datum ad conversionem populi Iudaeorum. Nec
sic exaudient, quia scilicet signis visis non crediderunt. Is.
VI, 10: excaeca cor populi huius, et cetera. Sed quare Deus
dedit eis signa, si non debebant converti? Ad hoc sunt duae
rationes. Una ratio est, quia licet non omnes conversi fuerint,
tamen aliqui sunt conversi, eo quod non repellit dominus plebem suam,
et cetera. Alia ratio est, ut iustior appareat eorum damnatio, dum
manifestius apparet eorum nequitia. Io. XV, v. 22: si non
venissem, et locutus eis non fuissem, et cetera. Consequenter, cum
dicit itaque linguae, etc., ex inducta auctoritate argumentatur ad
propositum, quasi dicat: ex hoc manifeste apparet, quod donum
linguarum datum est non fidelibus ad credendum, quia iam credunt,
Io. IV, 42: non propter tuam loquelam, etc., sed
infidelibus, ut convertantur. In Glossa autem ponuntur duae
expositiones Ambrosii hoc in loco, quae non sunt litterales; quarum
una est ut dicatur: sicut in veteri testamento locutus sum populo
Iudaeorum per linguas, id est per figuras, et per labia, id est
promittendo bona temporalia, sic, adhuc in novo testamento, loquar
huic populo in aliis linguis, id est aperte et clare, et aliis
labiis, id est spiritualibus, nec tamen sic exaudient me, scilicet
quantum ad eorum multitudinem. Itaque linguae datae sunt non
fidelibus, sed infidelibus, ad manifestandum scilicet eorum
infidelitatem. Alia est in aliis linguis, id est obscure et
parabolice, loquar, ut quia sunt indigni. Non exaudient, id est non
intelligent. Consequenter ostendit ad quid ordinatur prophetia,
scilicet ad instructionem fidelium, qui iam credunt. Et ideo quod
prophetiae datae sunt non infidelibus, qui non credunt, Is.
LIII, 1: domine, quis credidit auditui nostro? Sed fidelibus,
ut credant et instruantur. Ez. III, 17: fili hominis,
speculatorem dedi te, et cetera. Prov. XXIX, 18: cum
defecerit prophetia, etc., dissipabitur populus.
|
|