|
Glossa vult quod hic incipiat alia ratio ad propositum ostendendum.
Sed secundum quod dictum est, non est nisi unum posita ratione, et
est quasi manifestatio mediae ipsius rationis, scilicet quod prophetia
plus valet ad illud, ad quod specialiter ordinatur donum linguarum.
Unde circa hoc duo facit. Primo ostendit inconveniens quod sequitur
quantum ad infideles ex dono linguarum, ibi si autem omnes linguis.
Secundo ostendit bonum quod sequitur ex dono prophetiae etiam ad
infideles, ibi si autem omnes. Inconveniens, quod sequitur ex dono
linguarum sine prophetia, etiam quantum ad infideles, est quia
reputantur insani qui sic loquuntur solis linguis, cum tamen donum
linguarum ordinetur ad conversionem infidelium, ut iam patet. Et hoc
est quod dicit si autem omnes, etc., quasi dicat: ex hoc patet quod
linguae non sunt praeferendae prophetiis, quia, si conveniant,
scilicet omnes fideles, in unum, non solum corpore, sed etiam mente,
Act. IV, 32: multitudinis credentium erat cor, etc., et
omnes, qui iam convenerunt, loquantur linguis, ad litteram
extraneis, vel loquantur ignota et obscura, et, dum sic confuse
loquuntur, intret aliquis idiota, id est qui non intelligit nisi
linguam suam, vel infidelis, propter quem datae sunt linguae, nonne
dicent his, qui sic loquuntur, quid insanitis? Quod enim non
intelligitur, reputatur insanitio. Quod si intelligatur lingua,
nihilominus quae loquuntur sunt occulta, tamen malum est si non
exponatur, quia poterunt credere de vobis, si occulta loquimini, quae
creduntur de gentilibus, qui occultabant ea quae faciebant in ritu
eorum, propter eorum turpitudinem. Et haec etiam insanitio quaedam
est. Contra. Idem est loqui linguis et loqui litteraliter quantum ad
idiotas; cum ergo omnes loquantur litteraliter in Ecclesia, quia
omnia dicuntur in Latino, videtur quod similiter sit insania.
Dicendum est ad hoc, quod ideo erat insania in primitiva Ecclesia,
quia erant rudes in ritu ecclesiastico, unde nesciebant quae fiebant
ibi, nisi exponeretur eis. Modo vero omnes sunt instructi; unde
licet in Latino omnia dicantur, sciunt tamen illud quod fit in
Ecclesia. Consequenter autem cum dicit si autem omnes prophetent,
ostendit quod bonum sequitur ex dono prophetiae. Et circa hoc tria
facit. Primo ostendit quid per bonum prophetiae sequatur, quantum ad
infideles; secundo ostendit quomodo hoc sequatur, ibi occulta enim,
etc.; tertio, subinfert quis effectus inde proveniat, ibi et ita
cadens in faciem, et cetera. Dicit ergo: constat quod ex dono
linguarum non convincuntur infideles; si autem, pro sed; si hi, qui
conveniunt, prophetent, id est omnes ad intellectum loquantur, vel
exponant Scripturas vel etiam revelationes eis factas interpretentur.
Omnes dico non simul, sed unus post alium sic prophetent. Intret
autem, scilicet Ecclesiam, idiota aliquis, scilicet non habens nisi
linguam maternam, hoc est bonum quod inde sequitur, quia convincitur
de aliquo errore, qui ostenditur sibi. Ier. XXXI, 19:
postquam ostendisti mihi, confusus sum. Ab omnibus, qui prophetant,
diiudicatur. Quasi dicat: damnabilis ostenditur de malis moribus et
vitiis suis. I Cor. II, 15: spiritualis, id est doctor,
omnia diiudicat, et cetera. Ad haec enim duo valet prophetia,
scilicet ad confirmationem fidei, et instructionem morum. Quomodo
autem hoc bonum sequatur ex prophetiae dono, subdit cum dicit occulta
enim cordis. Quod potest intelligi tripliciter. Uno modo, et hoc ad
litteram, quod aliqui in primitiva Ecclesia gratiam habuerunt, ut
secreta cordium et peccata hominum scirent. Unde legitur de Petro,
Act. V, 1 ss., quod damnavit Ananiam de fraudato pretio agri.
Et secundum hoc legitur occulta enim, etc., quasi dicat: ideo
convincitur, quia occulta, id est secreta peccata sua, manifesta
fiunt ab illis qui ea revelant. Alio modo, ex hoc quod aliquando quis
in praedicatione tangit multa, quae homines gerunt in corde, sicut
patet in libris beati Gregorii, ubi quilibet invenire potest fere
omnes motus cordis sui. Et secundum hoc legitur occulta cordis, quasi
dicat: ideo convincuntur, quia occulta cordis sui, id est ea quae
gerunt in corde, Prov. XXVII, 19: quomodo in aquis
resplendet vultus aspicientium, sic corda hominum manifesta sunt
prudentibus, manifestantur, id est tanguntur ab eis. Alio modo,
quia aliquando occultum cordis dicitur illud quod est alicui dubium et
non potest per se certificari. Et secundum hoc legitur occulta cordis
sui, id est ea de quibus in corde suo dubitabat et quae non credebat,
manifestantur, dum scilicet vadens ad Ecclesiam frequenter fiunt sibi
manifesta, sicut de seipso dicit Augustinus quod ipse ibat ad
Ecclesiam solum pro cantu et tamen ibi multa de quibus dubitabat et
propter quae non iverat, manifestabantur sibi. Ex hoc enim sequebatur
reverentia, quia convictus reverebatur Deum. Et hoc est, quod dicit
et ita cadens, id est ex quo ita convincebatur et manifestabantur
occulta cordis sui, cadens in faciem adorabit Deum, Matth. II,
11: procidentes adoraverunt eum, quod signum est reverentiae. De
reprobis autem legitur, quod cadunt retrorsum. Prov. IV, 19:
via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruent. Electus vero in faciem
cadit, quia videt ubi prosternitur, quod signum est reverentiae.
Matth. II, 11, et Lev. c. IX, 24: laudaverunt Deum
ruentes in facies suas. Ps. LXXI, 9: coram illo procident
Aethiopes. Et non solum exhibebit reverentiam Deo sed etiam
Ecclesiae, quia pronuntians dicet quod vere Deus est in vobis, qui
prophetatis in Ecclesia. Zac. VIII, 23: ibimus vobiscum,
audivimus enim quod Deus est vobiscum. Apparet igitur quod donum
prophetiae est utilius quantum ad infideles. Quid ergo est, fratres?
Hic ordinat eos ad usum donorum dictorum. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit qualiter se debeant habere ad usum horum donorum;
secundo concludit principale intentum, ibi itaque, fratres,
aemulamini prophetare, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ostendit quomodo ordinate se debeant habere in usu dictorum donorum;
secundo exprimit eorum praesumptionem, ibi an a vobis sermo, et
cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit in generali quomodo
se debent habere in omnibus donis; secundo quomodo se habeant quantum
ad donum linguarum, ibi sive lingua quis loquatur, etc.; tertio
ostendit quomodo se habeant quantum ad donum prophetiae, ibi prophetent
duo aut tres, et cetera. Dicit ergo: prophetare est melius quam
loqui linguis. Quid ergo, fratres, agendum est? Hoc scilicet
agendum est: nam, cum convenitis, constat quod unus non habet omnia
dona, et ideo non debet uti aliquis vestrum omnibus donis, sed eo dono
quod specialius accepit a Deo et quod melius sit ad aedificationem.
Nam unusquisque vestrum habet aliquod donum speciale, alius habet
Psalmum, id est canticum ad laudandum nomen Dei, vel Psalmos
exponit. Abac. III, 19: super excelsa mea deducet me, et
cetera. Alius vero doctrinam, id est habet praedicationem ad
instructionem morum, vel expositionem et spiritualem sensum. Prov.
XII, 8: doctrina sua cognoscitur vir. Alius Apocalypsim habet,
id est revelationem, vel in somniis, vel in visione aliqua. Dan.
II, 28: est Deus in caelo revelans mysteria, et cetera. Alius
linguam habet, id est donum linguarum, vel legendi prophetias. Act.
II, 4: et coeperunt loqui variis linguis, et cetera. Alius
interpretationem, supra XII, 10: alii interpretatio sermonum,
et cetera. Haec autem sic ordinantur, quia vel sunt ex ingenio
naturali, vel ex solo Deo. Si sunt ex solo ingenio naturali vel sunt
ad laudem Dei, et sic dicit Psalmum habet, vel ad instructionem
proximi, et sic dicit doctrinam habet. Si sunt a solo Deo, sic
dupliciter: vel sunt aliqua occulta interius et sic dicit Apocalypsim
habet, vel occulta exterius et sic dicit linguam habet. Et ad horum
manifestationem est tertium, scilicet interpretatio. Et debet fieri,
ut omnia ad aedificationem fiant. Rom. XV, 2: unusquisque
vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem.
|
|