|
Hic apostolus ordinat eos quomodo se habeant ad usum doni linguarum,
et circa hoc duo facit. Primo ostendit qualiter debent uti dono
linguarum; secundo quando debent cessare ab usu, ibi si autem non
fuerit, et cetera. Dicit ergo, primo, quod modus utendi dono
linguarum talis sit inter vos, ut sive quis, id est si aliquis,
loquatur lingua, id est dicat visiones vel somnia, huiusmodi locutio
non fiat a multis propter occupationem temporis in linguis et non restet
locus prophetiis et confusionem generet, sed secundum duos, id est
duobus, et, si necesse fuerit, secundum multum tres, ut sit satis a
tribus. Deut. XVII, 6: in ore duorum vel trium, et cetera.
Sed notandum quod haec consuetudo adhuc partim servatur in Ecclesia.
Nam lectiones et epistolas ac Evangelia habemus loco linguarum, et
ideo in Missa secundum duos servatur, quia solum duo dicuntur, quae
pertinent ad donum linguarum, scilicet epistola et Evangelium. In
matutinis secundum multa fit, scilicet tribus lectionibus dictis in uno
nocturno. Antiquitus enim dicebantur nocturna divisim secundum tres
vigilias noctis, nunc vero dicuntur simul. Non solum autem debet
servari ordo quantum ad numerum loquentium, sed etiam quantum ad
modum, et hoc est quod dicit et per partes, id est ut illi qui
loquuntur succedant sibi ad invicem, scilicet quod unus post alium
loquatur. Vel per partes, id est intercise, ut scilicet loquatur
unam partem visionis, seu instructionis et eam exponat, et post aliam
et ipsam exponat, et sic deinceps; quem modum consueverunt servare
praedicatores, quando praedicant per interpretationem hominibus ignotae
linguae, et ideo dicit et unus interpretetur. Consequenter cum dicit
si autem non fuerit, etc., ostendit quando non est utendum linguis,
dicens quod loquendum est per partes et unus debet interpretari. Sed
si non fuerit aliquis interpres, id est qui interpretetur, ille, qui
donum habet linguarum, taceat in Ecclesia, id est non loquatur seu
praedicet multitudini in lingua ignota, quia non intelligitur ab eis,
sed sibi loquatur, quia ipse se intelligit, et hoc tacite, orando vel
meditando. Iob X, 1: loquar in amaritudine animae meae, dicam
Deo, et cetera. Prophetae autem duo, et cetera. Hic apostolus
ordinat eos, quomodo se habeant ad usum prophetiae. Et circa hoc duo
facit. Primo ostendit qualiter utendum est dono prophetiae, et
quantum ad numerum et ad ordinem; secundo ostendit, quibus usus
prophetiae interdicitur, ibi mulieres in Ecclesia, et cetera. Circa
primum tria facit. Primo docet ordinem utendi dono prophetiae;
secundo huius rationem assignat, ibi potestis enim omnes, etc.;
tertio obiectionem excludit, ibi spiritus prophetarum, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo determinat ad numerum utentium dono
dicto; secundo, docet modum seu ordinem utendi, ibi quod si alii, et
cetera. Circa primum sciendum est quod usus prophetiae secundum quod
hic videtur accipere apostolus, est proponere verbum exhortationis ad
plebem, exponendo Scripturas sacras. Et quia erant in primitiva
Ecclesia plures qui a Deo hoc donum habebant, et fideles non erant
adhuc multiplicati, ideo, ne esset confusio et taedium, vult
apostolus, quod non omnes qui sciunt exponere prophetias et sacram
Scripturam, prophetent, sed aliqui et determinati. Et hoc est quod
dicit prophetae, etc., quasi dicat: nolo quod omnes qui conveniunt,
sed duo tantum, aut, ad plus, tres, prout hoc loquendi necessitas
exigit, dicant, id est exhortentur. Et hoc etiam consonat
Scripturae. Supra XVII, v. 6 et Matth. XVIII, 16:
in ore duorum, vel trium, et cetera. Caeteri vero, scilicet illi
qui non debent, diiudicent ea quae ab his proponuntur, utrum scilicet
bene vel male dicta sint: bene dicta approbando, et male dicta
retractari faciendo. Supra II, 15: spiritualis homo omnia
diiudicat. Est etiam servandus ordo in utendo dicto dono, ut si
alteri illorum, qui sedebant et tacebant et diiudicabant, fuit aliquid
melius revelatum, quam illi qui exhortatur et stat prior, tunc iste,
qui stat, debet sedere, et ille, cui melius revelatum est, debet
surgere et exhortari. Et hoc est quod dicit quod si alii, sedenti,
revelatum fuerit, scilicet per spiritum sanctum, prior stans taceat et
cedat ei, Rom. XII, 10: honore invicem praevenientes. Et
ratio huius est, quia secundum hunc modum potestis, successive,
prophetare per singulos, id est omnes scilicet, ut sic omnes, id est
maiores, discant, et omnes, id est minores, exhortentur, Prov.
I, 5: audiens sapiens, et cetera. Et si aliquis dicat: o
apostole, ego non possum tacere dum alius prophetat, vel cedere
sedenti, ex quo incepi, quia non possum retinere spiritum, qui in me
loquitur, secundum illud Iob IV, 2: conceptum sermonem tenere
quis potest? Ideo apostolus hoc removet cum dicit et spiritus
prophetarum, etc., quasi dicat: immo bene potest tacere vel sedere,
quia spiritus prophetarum, id est spiritus qui dat prophetias, et
ponit in plurali numero propter multas revelationes eis instinctas,
prophetis subiecti sunt, quidem quantum ad cognitionem, quia, sicut
dicit Gregorius quod non semper spiritus prophetiae adest prophetis.
Unde non est habitus, sicut scientia. Sic enim sequeretur, quod
etiam quantum ad cognitionem eis subiectus esset, et possent uti eo
quando vellent, et non uti: sed est quaedam vis aut impressio a Deo,
illuminans et tangens corda prophetarum, et tunc solum quando sic
tanguntur, cognoscunt. Unde non est sic eis subiectus. Nec secundum
hoc intelligitur verbum apostoli, sed spiritus prophetarum sunt
subiecti prophetis quantum ad pronuntiationem, quia scilicet in eorum
potestate est pronuntiare ea quae revelantur eis quando volunt, et non
pronuntiare. Et sic nihil valet excusatio, quia non cogit te spiritus
quin tacere possis. Et quod hoc sit verum, probat cum dicit non enim
est dissensionis, et cetera. Et facit talem rationem. Deus numquam
cogit ad id unde oriatur rixa vel dissensio, quia Deus non est
dissensionis sed pacis; sed si cogeret homines spiritus prophetiae ad
loquendum, tunc esset causa dissensionis, quia sic vellet semper loqui
vel docere vel non tacere alio loquente, de quo alii turbarentur.
Ergo spiritus sanctus non cogit homines ad loquendum. II Cor.
ult.: Deus pacis et dilectionis erit vobiscum, et cetera.
Verumtamen, quia adhuc posset obiicere, quod hoc non faceret, quia
solum eis ista mandabat, et non aliis Ecclesiis, unde et in gravamen
posset videri, ideo apostolus subdit, hoc non solum in eis, sed etiam
in omnibus Ecclesiis docere. Et hoc est quod dicit sicut in omnibus
Ecclesiis sanctorum doceo, scilicet de usu linguarum et prophetiae.
Supra I, 10: idipsum dicatis omnes.
|
|