|
Hic apostolus ponit personas quibus interdicit usum prophetiae. Et
circa hoc duo facit. Primo, ostendit quibus prophetiae usus
interdicitur; secundo, removet obiectionem, ibi si quid autem
volunt, et cetera. Circa primum duo facit. Primo, ponit mandatum
de interdicto; secundo huius rationem assignat, ibi non enim
permittitur, et cetera. Dicit ergo: volo ut viri hoc modo utantur
dono prophetiae, sed mulieres, in Ecclesia, nolo loqui; sed taceant
in Ecclesiis, I Tim. II, 12: mulierem docere in Ecclesia non
permitto. Et rationem huius assignat Chrysostomus, dicens, quod
semel est locuta mulier et totum mundum subvertit. Sed contra hoc
videtur quia de multis mulieribus legitur quod prophetarunt, sicut de
Samaritana, Io. IV, 39, et de Anna uxore Phanuel, Lc.
II, 36, et de Debora, Iud. IV, 4, et de Holdama
propheta, de uxore Sellum, IV Reg. XXII, 14, et de
filiabus Philippi, Act. c. XXI, 9. Supra etiam dicitur omnis
mulier orans vel prophetans, et cetera. Responsio. Dicendum quod in
prophetia sunt duo, scilicet revelatio et manifestatio revelationis,
sed a revelatione non excluduntur mulieres sed multa revelantur eis
sicut et viris. Sed Annuntiatio est duplex. Una publica, et ab hac
excluduntur; alia est privata, et haec permittitur eis, quia non est
praedicatio, sed Annuntiatio. Huius autem rationem assignat, dicens
non enim permittitur eis loqui, scilicet ab Ecclesiae auctoritate,
sed hoc est officium earum, ut sint subditae viris. Unde cum docere
dicat praelationem et praesidentiam, non decet eas quae subditae sunt.
Ratio autem quare subditae sunt et non praesunt est quia deficiunt
ratione, quae est maxime necessaria praesidenti. Et ideo dicit
philosophus, in politica sua, quod corruptio regiminis est quando
regimen pervenit ad mulieres. Consequenter cum dicit si quid volunt,
etc., quia possent aliqui dicere quod ad minus de dubiis possunt
quaerere in Ecclesia, ideo apostolus hoc excludit, et circa hoc duo
facit. Primo enim removet obiectionem, secundo rationem assignat,
ibi turpe est, et cetera. Dicit ergo: dico quod mulieres taceant in
Ecclesia, sed si aliqua, de quibus dubitant, addiscere volunt,
interrogent viros suos domi. I Tim. II, 11: mulier in silentio
discat cum omni, et cetera. Huius autem ratio est quia turpe est,
non solum indecens: in mulieribus enim commendatur verecundia.
Eccli. XXVI, 19: gratia super gratiam, et cetera. Si ergo
in publico quaereret et disputaret, signum esset inverecundiae, et hoc
est ei turpe. Et inde est etiam quod in iure interdicitur mulieribus
officium advocandi. Consequenter cum dicit an a vobis sermo, etc.,
confutat contradicentes. Et quia possent omnes simul contradicere,
vel ad minus sapientes inter eos, ideo circa hoc duo facit. Primo
enim confutat eos quantum ad totam eorum Ecclesiam; secundo quantum ad
sapientes tantum, ibi si quis autem videtur, et cetera. Circa primum
sciendum est quod causa quare populus consuevit contradicere domino,
vel rectori, est singularitas. Singularitas enim potest causari vel
ex prioritate in aliquo bono, vel excellentia. Et ideo apostolus,
volens contradicentes Corinthios confutare, excludit primo ab eis
prioritatem, cum dicit an a vobis sermo Dei processit? Quasi dicat:
non, sed a Iudaeis. Is. II, 3: de Sion exibit lex, et
cetera. Quasi dicat: si in Ecclesia Iudaeorum facerem aliquas
ordinationes contra ordinationes suas, possent contradicere, quia ipsi
prius habuerunt verbum Dei, sed vos non, quia non processit a vobis
sermo Dei. Secundo excludit ab eis excellentiam an in vos solos,
etc., quasi dicat: non solum vos credidistis, sed etiam alii. Unde
vos non excellitis eos, Ps. XVIII, 5: in omnem terram exivit
sonus eorum, et ideo debetis facere, ut alii faciunt. Consequenter
cum dicit si quis autem videtur, etc., in speciali confutat maiores.
Et circa hoc duo facit. Primo confutat eos; secundo respondet cuidam
tacitae obiectioni, ibi si quis autem ignorat, et cetera. Dicit
ergo: esto quod tota Ecclesia non contradicat, sed aliquis, qui
videtur esse propheta, et cetera. Et dicit videtur, quia si
contradicit non vere est propheta vel sapiens seu spiritualis, quia non
contradiceret. Dicit etiam, propheta, et spiritualis, quia multi
sunt spirituales qui non sunt prophetae, licet omnes prophetae sint
spirituales. Iste, inquam, qui sic videtur propheta et spiritualis,
non contradicat, sed cognoscat, id est sciat quia ea, quae scribo
vobis, sunt mandata Dei et non tantum mea. Quasi dicat: ex quo
nullus ausus est mandatis domini contradicere, et ea quae scribo sunt
mandata Dei, non audeat aliquis contradicere. II Cor. ultimo: an
experimentum quaeritis, et cetera. Et ex hoc possumus colligere,
quod verba apostolorum sunt ex familiari revelatione spiritus sancti et
Christi et ideo servanda sunt sicut praecepta Christi. Unde et
signanter apostolus distinguit illa, quae ex se mandat, cum dicit de
virginibus autem mandatum domini non habeo. Sed posset dicere: o
apostole, quomodo ego cognoscam quod haec sint mandata Dei? Non
possum hoc scire. Hoc apostolus excludit, dicens: non valet tibi
hoc, quia non debes ignorare. Quare? Quia omnis ignorans, et
cetera. Matth. XXV, 12: amen dico vobis: nescio vos. Ex quo
patet quod omnes tenentur scire ea quae sunt de necessitate salutis,
quae ipse prius mandat et apostoli et prophetae. Vel aliter: si quis
videtur, etc., ut sit confirmatio praecedentium, quasi dicat: ita
scribo, sed vos non potestis ea agnoscere propter eorum difficultatem,
et quia simplices estis, sed ut sciatis quod ea, quae scribo, iusta
sunt et honesta, volo adducere testimonium prophetarum et spiritualium
virorum, qui sunt inter vos. Et ideo dicit si quis autem, et
cetera. Supra II, 15: spiritualis iudicat omnia. Et ne aliquis
dicat: non curamus scire ista, subdit quod tenentur scire quia omnis
ignorans, et cetera. Is. V, 13: propterea captivus ductus, et
cetera. Ps. LXXXI, 5: nescierunt neque intellexerunt, et
cetera. Itaque, fratres mei, et cetera. Apostolus hic concludit
generalem admonitionem. Et circa hoc tria facit. Primo monet eos ad
appetitum omnium donorum, dicens: itaque et loqui linguis et
prophetare est bonum. Aemulamini, id est desideretis, prophetare.
Cuius causa est, quia, sicut dicitur Prov. c. XXIX, 18,
deficiente prophetia, dissipabitur populus. Et accipitur prophetare
hic, secundum quod totum capitulum expositum est. Et tamen, licet
desideretis prophetare, nolite prohibere loqui linguis, ne fiat
dissensio. Secundo inducit ad modum debitum, cum dicit omnia autem
honeste, ut scilicet uno loquente, alii taceant, et mulieres in
Ecclesia non loquantur, et similia. Rom. XIII, 13: sicut in
die honeste ambulemus, et cetera. Tertio inducit eos ad congruum
ordinem, cum dicit et secundum ordinem, ut scilicet primo unus, et
postea alius loquatur, et per partes et similia, quae dicta sunt.
Iudic. V, v. 20: stellae manentes in ordine et cursu suo,
adversus Sisaram pugnaverunt.
|
|