|
Postquam apostolus instruxit Corinthios de ipsis sacramentis et de re
contenta et significata in sacramentis, scilicet de gratia et eius
effectibus hic consequenter instruit eos de re non contenta sed
significata in sacramentis, scilicet de gloria resurrectionis, quae
non est contenta in sacramento, cum non statim habeat eam qui suscipit
sacramenta, sed significatur gloria resurrectionis in ipsis, inquantum
confertur in eis gratia per quam ad beatitudinem pervenitur. Circa hoc
autem duo facit. Primo praemittit tractatum de resurrectione; secundo
per hoc probat resurrectionem communem omnium hominum, ibi si autem
Christus praedicatur, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
commendat evangelicam doctrinam; secundo annuntiat quae oportet scire
circa resurrectionem Christi, ibi tradidi enim vobis, et cetera.
Commendat enim eminentiam evangelicae doctrinae quantum ad quatuor.
Primo quantum ad praedicantium auctoritatem, quia ipsi apostoli. Et
hoc est quod dicit o fratres, continuando se ad praecedentia, facio
vobis notum Evangelium, quod idem est quod bona Annuntiatio, quae
incipit a Christo; unde, quidquid pertinet ad Christum vel est de
ipso Christo, dicitur Evangelium. Quod praedico vobis, quasi
dicat: illud quod praedicavi vobis de Christo, notum facio vobis, id
est reduco vobis ad memoriam, quasi non sint nova ea quae scribo.
Phil. III, 1: eadem scribere vobis, et cetera. Praedicavi
ego, scilicet vobis, et alii apostoli, aliis. Et in hoc apparet
auctoritas huius doctrinae, quia a Christo, a Paulo, et ab aliis
apostolis. Hebr. II, 3: quae cum initium accepisset enarrandi.
Secundo quantum ad communem fidem omnium populorum, et ideo dicit quod
et accepistis, omnes. Sed hoc Augustinus dicit pertinere ad
eminentiam huius fidei, faciens tale argumentum: ad credenda ea quae
sunt fidei, aut sunt miracula facta, aut non. Si sunt facta
miracula, habeo propositum quod dignissima et certissima est. Si non
sunt facta, hoc est maximum omnium miraculorum, quod per quosdam
paucos conversi sunt ad fidem infinita multitudo hominum; per
pauperes, praedicantes paupertatem, divites; per idiotas,
praedicantes ea quae rationem excedunt, conversi sunt sapientes et
philosophi. Ps. XVIII, 5: in omnem terram exivit sonus
eorum, et cetera. Sed si obiiciatur, quod etiam lex Mahometi
recepta est a multis, dicendum quod non est simile, quia ille
opprimendo et vi armorum subiugavit eos; sed isti apostoli moriendo,
ipsi alios ad fidem duxerunt, et faciendo signa et prodigia. Ille
enim proponebat quaedam quae ad delicias et lascivias pertinent, sed
Christus et apostoli terrenorum contemptum. I Thess. II, 13:
cum accepistis a nobis verbum Dei, et cetera. Tertio quantum ad
virtutem, quia confirmat et elevat ad caelestia. Ideo dicit in quo
statis, scilicet elevati ad caelestia. Ille enim dicitur stare qui
rectus est, et hoc sola lex Christi facit. Rom. V, 1:
iustificati per fidem, et cetera. Lex enim vetus non faciebat stare,
sed curvabat ad terrena. Deut. XXXIII, 28: oculus Iacob in
terra frumenti et vini. Quarto quantum ad utilitatem, quia sola nova
lex perducit ad finem salutis; vetus autem non. Hebr. VII,
19: neminem ad perfectum adduxit lex. Et ideo dicit per quod et
salvamini. Hic iam ex certitudine spei per inchoationem, quae est per
fidem, salvamini, et in futuro in veritate rei et spei. Iac. c.
I, 21: in mansuetudine suscipite insitum verbum, et cetera. Io.
XX, 31: haec autem scripta sunt, ut credatis, et ut credentes,
et cetera. Et apponit hic duas conditiones. Primam cum dicit si
tenetis, et cetera. Glossa sic exponit: si tenetis qua ratione
praedicavi vobis, illud Evangelium, id est resurrectionem mortuorum,
ea ratione, qua confirmavi vobis, id est per resurrectionem Christi.
Vel aliter: salvamini, ita tamen si tenetis, id est, si servatis ea
ratione qua praedicavi vobis Evangelium Christi. Secunda conditionem
ponit cum dicit nisi frustra credidistis. Quasi dicat: salvamini per
fidem, si non frustra credidistis, id est si fidei adduntur bona
opera, quia fides sine operibus mortua est, Iac. II, 26.
Illud enim dicitur esse frustra, quod est ad finem quem non
consequitur. Finis autem fidei est visio Dei. Unde si non
salvamini, frustra credidistis, non simpliciter, sed inquantum non
pervenit ad finem. Vel aliter: si tenetis, quasi dicat, teneatis,
nisi frustra, et cetera. Tradidi enim. Hic ostendit propositum, et
cetera. Circa hoc tria facit. Primo ostendit originem doctrinae de
resurrectione Christi; secundo ostendit ea quae in doctrina huiusmodi
continentur, ibi quoniam Christus mortuus; tertio consonantiam seu
convenientiam praedicantium ad hanc doctrinam, ibi sive enim ego, et
cetera. Dicit ergo primo: istud debetis tenere, id est memoria
habere, quod tradidi vobis in primis, et adhuc trado. Et dicit in
primis, id est inter prima credenda. Credenda enim vel pertinent ad
Trinitatem, vel fidem incarnationis. Et primo debet homo credere ea
quae ad fidem incarnationis pertinent, et postea quae ad Trinitatem
pertinent. Unde quod tradidi vobis in primis, scilicet de
incarnatione, et non a me, vel ex mea auctoritate tradidi, sed quod
accepi a Christo vel a spiritu sancto. Gal. I, 1: Paulus
apostolus, etc., supra XI, 23: ego accepi a domino, et
cetera. Is. XXI, 10: quae audivi a domino exercituum, et
cetera. Ea autem quae accepit et tradidit, sunt quatuor, scilicet:
mors, sepultura, resurrectio, apparitio Christi. Dicit ergo
primo: tradidi vobis, primo, mortem Christi. Et ideo dicit quoniam
Christus mortuus est. In quo removet duplicem suspicionem, quae
suboriri posset circa mortem Christi. Prima est quod mortuus esset
pro peccatis suis actualibus, vel originali. Et hoc excludit, cum
dicit pro peccatis nostris, non suis. Is. LIII, 8: propter
scelus populi mei percussi eum. I Petr. III, 18: Christus
semel pro peccatis nostris, et cetera. Alia suspicio est quod mors
Christi esset casualis, vel violentia Iudaeorum. Et hoc excludit
cum dicit secundum Scripturas, scilicet veteris et novi testamenti;
et ideo signanter specialiter dicit secundum Scripturas. Is.
LIII, 7: sicut ovis ad occisionem ductus est. Ier. XI,
19: ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam, et
cetera. Matth. XX, 18: ecce ascendimus Ierosolymam, et
cetera. Tradidi enim vobis, secundo, sepulturam Christi, et ideo
dicit et quia sepultus est. Sed numquid sepultura est articulus fidei
specialiter, quia facit hic mentionem specialiter de ea? Dicendum
quod secundum illos, qui numerant articulos secundum credenda, non est
specialis articulus fidei, sed includitur cum articulo passionis et
mortis Christi. Cuius ratio est quia fides est eorum quae sunt supra
rationem. Unde ibi incipit articulus fidei, ubi deficit ratio. Hoc
autem primum est, quod dominus sit conceptus, et ideo conceptio est
articulus fidei; secundum, quod Deus est natus de virgine, et ideo
hic est alius; tertium, quod impassibilis Deus patiatur et moriatur,
et hic est alius, et cum hoc intelligitur etiam de sepultura. Unde
non est specialis articulus. Facit autem apostolus hic mentionem de
sepultura propter tria. Primo ut ostendat veritatem mortis Christi.
Evidens enim mortis signum alicuius est, quod sepeliatur. Secundo ad
ostendendum veritatem resurrectionis, quia si non fuisset sepultus,
nec custodes fuissent iuxta sepulchrum illis diebus, possent dicere,
quod discipuli fuissent eum furati. Tertio quia apostolus vult eos
inducere ad fidem resurrectionis, et hoc videtur magis difficile, quod
sepultus resurgat. Et de hoc dicitur Is. c. XI, 10: et erit
sepulchrum eius gloriosum. Is. LIII, 9: dabit impios, et
cetera. Tradidi etiam vobis resurrectionem, quia resurrexit tertia
die. Os. VI, 3: vivificabit nos post, et cetera. Et etiam
dicit tertia die, non quod fuerint tres dies integri, sed duae
noctes, et una dies per synecdochen. Et huius causa fuit, sicut
dicit Augustinus, quia Deus per suum simplum, id est per malum
poenae, quod significatur per unum diem, destruxit nostrum duplum, id
est poenam et culpam, quod significatur per duas noctes. Tradidi
etiam vobis, quarto, Christi apparitiones, quia visus est Cephae.
Et ponit primo apparitiones factas aliis, secundo apparitiones factas
sibi soli, ibi novissime. Sciendum est autem, circa primum, quod
apparitiones Christi non sunt factae omnibus communiter, sed aliquibus
specialibus personis. Act. X, 40: dedit eum manifestum fieri,
et cetera. Et huius ratio fuit, ut servaretur ordo in Ecclesia,
ut, per quosdam speciales, fides resurrectionis deveniret ad alios.
Notandum autem est quod apparitiones Christi non ponuntur hic omnes,
nec illae quae factae sunt mulieribus. Ponuntur autem hic quaedam quae
non leguntur in Evangeliis. Et horum ratio fuit, quia apostolus vult
ex ratione confutare infideles, et ideo noluit ponere testimonia nisi
authentica; et ideo tacuit apparitiones mulieribus factas, et posuit
quasdam quae non inveniuntur, ut ostendat quod etiam aliis pluribus
apparuit. Sed facit mentionem specialem de Petro et Iacobo, quia
erant quasi columnae, ut dicitur Gal. c. II, 9. Dicit ergo:
tradidi vobis, quia visus est Cephae, id est Petro, Lc. ult.:
surrexit dominus vere, et cetera. Et creditur quod inter viros primo
apparuit Petro, quia erat in maxima tristitia. Unde et Angelus
dixit Mc. ult.: ite, dicite discipulis eius et Petro, et cetera.
Postea, id est in alia vice, visus est undecim apostolis. Semel
quidem visus est decem tantum, quando Thomas erat absens, et post
octo dies undecim, quando Thomas erat cum eis. Augustinus dicit quod
debet dicere duodecim, sed corruptum est vitio scriptorum, et dicit
quod non refert quod iam obierat, et Mathias nondum erat electus,
quia consuetum est quod quando maior pars collegii facit aliquid,
dicitur quod totum collegium hoc facit. Unde quia dominus elegerat
duodecim, ideo potest dici quod visus est duodecim, id est, toti
collegio apostolorum; sed non est vitium, sive dicatur duodecim, sive
undecim. Deinde, iterum, visus est plus quam quingentis fratribus.
Sed de hoc nihil legimus in sacra Scriptura, nisi hoc quod hic
dicitur. Potest tamen dici quod haec apparitio fuit de qua loquitur
Dionysius in III de divinis nominibus, quando omnes discipuli
convenerunt ad videndum corpus, quod ferebat principem vitae. Sed
contra hoc videtur esse quia hoc fuit ante ascensionem, quando scilicet
Christus apparuit Iacobo. Sed congregatio discipulorum ad videndum
beatam virginem, de qua videtur loqui Dionysius, fuit multum post.
Et ideo melius videtur dicendum quod apparuit quingentis fratribus
simul ante ascensionem suam; et non refert quod dicitur discipuli erant
centum viginti, quia licet illi, qui erant in Ierusalem, essent
centum viginti, tamen in Galilaea multi erant discipuli, et forte
omnes congregati sunt simul cum apparuit. Et, ut huius testimonium
sit magis certum, dicit quod ex eis adhuc multi manent, id est
vivunt, quidam autem ex eis dormierunt, id est mortui sunt in spe
resurrectionis. Et vocat sanctorum mortem dormitionem quia moriuntur
carne corruptibili, ut resurgant incorruptibiles. Rom. VI, 9:
Christus resurgens, et cetera. Deinde, id est post, visus est
Iacobo, scilicet Alphaei. Et ratio huius potest assignari, quia,
ut legitur, Iacobus vovit se non sumpturum cibum, nisi prius videret
Christum. Sed secundum hoc non servaretur ordo apparitionis, quia,
si post omnes numeratas apparitiones apparuisset Iacobo, nimis fuisset
sine cibo: et hoc est difficile. Et ideo dicendum est quod ideo
singulariter Christus apparuit Iacobo, quia specialem devotionem
Iacobus ad Christum habuit. Et de ista etiam apparitione nihil
habetur in Evangelio. Deinde, post hoc scilicet, visus est omnibus
apostolis in ascensione, ut legitur Matth. ult. et Act. I, 3
ss. Novissime autem omnium, et cetera. Hic apostolus commemorat
apparitionem factam sibi soli. Et circa hoc duo facit. Primo
ostendit ordinem apparitionis; secundo rationem eius assignat, ibi ego
enim sum, et cetera. Dicit ergo ita: dixi quod omnibus manifestatus
est Christus, novissime, id est ultimo et post ascensionem, visus
est et mihi tamquam abortivo, et ideo novissime. Dicit autem tamquam
abortivo, propter tria. Abortivus dicitur aliquis foetus vel quia
nascitur extra tempus debitum, vel cum violentia educitur, vel quia
non perducitur ad debitam quantitatem; et quia haec tria videbat in se
apostolus, ideo dicit tamquam abortivo. Primo enim ipse extra tempus
aliorum apostolorum renatus est Christo. Nam alii apostoli renati
sunt Christo ante adventum spiritus sancti, Paulus vero post.
Secundo quia alii apostoli spontanee conversi sunt ad Christum, sed
Paulus coactus. Act. IX, 4: prostravit eum ad terram, et
cetera. Et hoc multum valet contra haereticos, qui dicunt quod nullus
debet cogi ad fidem, quia Paulus coactus fuit. Et sicut dicit
Augustinus, plus profecit in fide Paulus cum coacte conversus est,
quam multi qui spontanee venerunt. Tertio quia reputat se aliis
minorem, et non pervenisse ad virtutem aliorum apostolorum. Et ideo,
quasi rationem assignans, dicit ego enim sum minimus, et cetera.
Circa hoc duo facit. Primo enim ostendit suam parvitatem; secundo
rationem huius exponit, ibi quoniam persecutus sum, et cetera.
Parvitatem autem suam manifestat, primo, in comparatione ad apostolos
cum dicit ego enim sum minimus. Is. LX, v. 22: minimus erit in
mille, et parvulus in gentem fortissimam, Eccli. III, 20:
quanto magnus es, et cetera. Et licet sit minimus in comparatione ad
apostolos, posset tamen dici quod est magnus in comparatione ad alios,
quia est apostolus; et ideo, secundo, ostendit suam parvitatem in
comparatione ad alios, cum dicit qui non sum dignus, non solum esse
sed vocari apostolus, licet vocer, II Cor. III, 5: non quod
sufficientes, et cetera. Sed posses dicere: o apostole, propter
humilitatem nullus debet dicere falsum; cum ergo tu sis magnus, quare
vocas te minimum? Et ideo cum dicit quoniam persecutus, etc.,
ostendit quomodo sit minimus, et quomodo non minimus. Minimum autem
dicit se, considerando praeterita facta sua. Et dicit non sum
dignus, et cetera. Quare? Quia persecutus sum Ecclesiam Dei,
quod alii apostoli non fecerunt. Gal. I, 13: supra modum
persequebar, et cetera. I Tim. I, 13: qui fui blasphemus et
persecutor, et cetera. Et licet ex me sim minimus, tamen ex Deo non
sum minimus; et ideo dicit gratia Dei sum id quod sum. Et circa hoc
duo facit. Primo commendat conditionem suam quantum ad statum;
secundo quantum ad executionem status, ibi et gratia eius, et cetera.
Dicit ergo primo: ex me nihil sum, sed id quod sum, gratia Dei
sum, id est ex Deo, non ex me. Eph. III, 7: cuius factus sum
minister, et cetera. Et dicit id quod sum, quia homo sine gratia
nihil est. Supra c. XIII, 2: si habuero omnem prophetiam, et
cetera. Sed qualiter usus sit et executus statum suum, ostendit,
dicens et gratia eius, et cetera. Ubi primo ostendit quomodo usus sit
gratia ista, quia ad bonum, et ideo dicit in me vacua non fuit, id
est otiosa, quia ea usus est ad id ad quod data est sibi. Gal. c.
II, 2: non in vacuum cucurri, et cetera. Secundo manifestat
quomodo alios excessit, et ideo subdit sed abundantius illis omnibus,
id est apostolis sigillatim, laboravi, praedicando, quia nullus per
tot loca praedicavit et annuntiavit Christum, unde dicit Rom. XV,
19: ita quod a Ierusalem usque ad Illyricum, etc., et etiam
usque ad Hispaniam; operando, quia licet ipse, sicut alii apostoli,
posset exigere sumptus sibi necessarios, tamen specialiter voluit de
labore manuum quaerere sumptus suos, ut ipse dicit II Thess.
III, 8: nocte et die manibus nostris, etc.; tribulationes
sustinendo; nullus enim apostolorum tot persecutiones et tribulationes
sustinuit, ut ipse enumerat II Cor. XI, 23: in laboribus
plurimis et carceribus, et cetera. Tertio ostendit usus efficaciam,
quia hoc non a se solo sed ex instinctu et adiutorio spiritus sancti.
Et ideo dicit non autem ego, solus operor, sed gratia Dei mecum,
quae movet voluntatem ad hoc. Is. XXVI, 12: omnia opera
nostra, et cetera. Phil. II, 13: qui operatur in nobis velle,
et cetera. Deus enim non solum infundit gratiam, qua nostra opera
grata fiunt et meritoria, sed etiam movet ad bene utendum gratia
infusa, et haec vocatur gratia cooperans. Sive ego enim, et cetera.
Hic ostendit concordiam praedicantium; et hoc potest dupliciter legi.
Primo ut sit confirmatio dictorum, quasi dicat aliquis: tu ita
praedicas sed tamen non credimus tibi soli, quia minimus es inter
apostolos. Ideo respondens apostolus ait: immo debetis mihi credere,
quia ego non praedico alia; sive ego, sive alii apostoli sic
praedicamus, scilicet Christum resurrexisse et visum fuisse, et
cetera. Et vos etiam credidistis sicut ego et illi praedicaverunt,
scilicet quod Christus resurrexit, et visus est, et cetera. II
Cor. c. IV, 13: habentes eumdem spiritum, et cetera. Secundo
potest legi ut efficacia praedicationis sit omnibus apostolis ex uno,
id est a gratia Dei, quasi dicat: sive ego praedicem, sive illi, id
est apostoli, sicut praedicamus, hoc fecimus adiuti et firmati per
gratiam Dei; et etiam vos ipsi credidistis, scilicet inspirati
spiritu sancto et gratia Dei, sine qua nihil facere possumus. Io.
XV, 5: sine me nihil potestis facere.
|
|