|
Supra apostolus astruxit fidem per resurrectionem Christi, hic vero
probat per resurrectionem Christi, resurrectionem mortuorum futuram.
Et primo probat futuram resurrectionem; secundo ostendit qualitatem
resurgentium, ibi sed licet aliquis, etc.; tertio vero describit
ordinem resurrectionis, ibi ecce mysterium vobis dico, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo probat resurrectionem mortuorum
futuram, ratione sumpta ex resurrectione Christi; secundo ratione
sumpta ex vita sanctorum, ibi alioquin quid facient, et cetera.
Probat autem mortuorum resurrectionem ex resurrectione Christi, tali
ratione: si Christus resurrexit, ergo et mortui resurgent. Circa
ergo hanc rationem tria facit. Primo ponit conditionale, scilicet si
Christus resurrexit, et mortui resurgent; secundo vero probat
antecedens ipsius conditionalis, ibi si autem resurrectio mortuorum,
etc.; tertio probat conditionalem esse veram, ibi nunc autem
Christus resurrexit, et cetera. Dicit ergo primo: dixi, quod sive
ego praedicaverim, sive illi, scilicet alii apostoli, sic
credidistis. Sed si praedicatur a nobis, quod Christus resurrexit a
mortuis, quomodo quidam in vobis, id est, inter vos, dicunt,
etc.; quasi dicat: si Christus resurrexit a mortuis, secundum quod
nos praedicamus I Thess. IV, 13: si credimus quod Christus,
etc., nullus debet dubitare resurrectionem mortuorum futuram. Unde
Rom. c. VIII, 11: qui suscitavit Iesum, et cetera. Sed
videtur quod haec argumentatio non valeat, cum sit locus a maiori
affirmando. Quia, licet Christus resurrexit specialiter ex virtute
divinitatis suae, non sequitur quod alii homines resurgant. Sed ad
hoc dicunt aliqui quod non est locus a maiori, sed a simili. Mori
enim et resurgere competit Christo secundum humanam naturam, et
dicunt, quod est simile argumentum, sicut si dicerem: anima Socratis
est immortalis, ergo omnes, scilicet animae hominum, sunt
immortales. Videtur autem quod sit melius dicendum quod sit locus a
causa, quia resurrectio Christi est causa resurrectionis nostrae. Et
ideo, secundum Glossam dicendum est: si Christus, qui est causa
efficiens nostrae resurrectionis, resurrexit, quomodo dicunt, et
cetera. Sed tamen non est dicendum quod sit causa efficiens tantum per
modum meriti, quia resurgendo non meruit eam, cum iam esset
comprehensor et viveret vita gloriosa, nisi forte meritum
resurrectionis mortuorum referatur ad passionem Christi. Nec est
causa exemplaris tantum, ut quidam dicunt, sed est causa efficiens et
exemplaris. Unde Augustinus dicit super Ioannem, quod verbum caro
factum vivificat animas, et resuscitat mortuos. Sic ergo patet quod
si Christus resurrexit, et mortui resurgent. Sed contra: resurgere
a mortuis est supra naturam, hoc autem non est nisi virtutis
infinitae, qui Deus est; non ergo resurrectio corporis Christi est
causa efficiens resurrectionis mortuorum, cum humanitas Christi, seu
corpus, sit creatura: licet de Christo vel de homine, non possit
dici quod est creatura. Responsio. Dicendum quod inquantum Deus,
sive inquantum divinitas est in Christo, Christus est et exemplar et
causa efficiens resurrectionis mortuorum per humanitatem suam, sicut
per instrumentum divinitatis suae. Ad illud quod obiicitur, dicendum
quod caro Christi seu humanitas non dicitur facere effectum virtutis
infinitae, inquantum caro vel humanitas, sed inquantum caro Christi
vel humanitas Christi. Sed quaeritur adhuc: nam, posita causa
sufficienti, statim ponitur effectus; si ergo resurrectio Christi est
sufficiens causa resurrectionis mortuorum, statim deberent mortui
resurgere et non tantum differre. Responsio. Dicendum, quod
effectus sequitur ex causis instrumentalibus secundum conditionem causae
principalis. Et ideo cum Deus sit principalis causa nostrae
resurrectionis, resurrectio vero Christi sit instrumentalis,
resurrectio nostra sequitur resurrectionem Christi secundum
dispositionem divinam, quae ordinavit ut tali tempore fieret. Sed
numquid si Deus non fuisset incarnatus, homines resurrexissent?
Dicendum videtur quod non, quia Christus non fuisset passus, nec
resurrexisset. Dicendum est autem ad hoc quod haec obiectio nulla
est, quia quando aliquid ordinatur ab aliqua causa, debet argumentari
ad illud, servato ordine illius causae. Et ideo dicendum est quod
Deus ordinavit resurrectionem mortuorum fore per istum modum;
potuisset tamen et alius modus adhuc inveniri a Deo si voluisset.
Deinde cum dicit si autem resurrectio mortuorum non est, etc.,
probat antecedens, scilicet quod Christus resurrexit, et hoc ducendo
ad inconvenientia. Et circa hoc duo facit. Primo ducit ad
inconvenientia; secundo ostendit illa esse inconvenientia, ibi
invenimur autem et falsi testes, et cetera. Circa primum facit
deductionem suam supponendo quod si Christus non resurrexit, neque
mortui resurgent: quod, si ita est, sequuntur duo inconvenientia:
unum est quod inanis est praedicatio apostoli et inutilis; aliud est
quod inanis est fides Corinthiorum. Unde dicit si autem Christus non
resurrexit, inanis est, et cetera. Et hoc est quod dicit: ex hoc
quod sive ego, sive illi, si sic praedicant, et cetera. Dicit ergo
si autem Christus non resurrexit, inanis est, id est falsa,
praedicatio nostra, quia sic credidistis; et hoc magnum est
inconveniens, quod praedicationem eorum non suffulserit veritas, cum
apostolus dicat Phil. II, 16: non in vacuum cucurri neque
laboravi. Invenimur autem, et cetera. Hic ostendit illa duo esse
inconvenientia. Et primo ostendit quod sit inconveniens, si
praedicatio apostolorum esset inanis seu falsa; secundo ostendit quod
sit inconveniens, si fides illorum esset inanis, ibi quod si Christus
non resurrexit, et cetera. Ostenditur autem primum esse
inconveniens, quia essent falsi testes, non solum dicendo aliqua vana
vel aliqua contra aliquem hominem false, quod est mortale peccatum,
sed falsi testes adversus Deum, quod est sacrilegium. Quia si Deus
non suscitavit Christum a mortuis, secundum quod nos praedicamus,
invenimur falsi testes; et si mortui non resurgunt, Deus non
resuscitavit Christum a mortuis. Iob XIII, 7: numquid Deus
indiget vestro mendacio? et cetera. Et hoc est pessimum, scilicet
quod aliquid attribuatur Deo quod non facit et laudare in eo quod non
est. Unde dicit Augustinus: non minori, sed maiori fortasse scelere
in Deo laudatur falsitas, quam vituperetur veritas. Cuius ratio est
quia intellectus noster numquam potest tantum laudare Deum, quin
deficiat a perfectione eius; et ideo si non totaliter intellectus omnem
veritatem possit de Deo intelligere, hoc est, ad excellentiam Dei;
sed si attribuitur aliquid Deo quod non habet, vel non facit, videtur
quod intellectus noster est maior Deo, et intelligat aliquid maius eo
quod sibi false attribuit. Et hoc contra illud I Io. III,
20: Deus maior est corde nostro. Quod si Christus. Hic ostendit
quod inconveniens sit, si fides illorum esset inanis. Et hoc ostendit
per tria inconvenientia, quae sequuntur inde. Primum est, quia
constat quod falsitas non habet virtutem purgandi, sed constat quod
fides purgat peccata. Act. XV, 9: fide purificans, et cetera.
Si ergo fides nostra sit inanis, quod esset si Christus non
resurrexit, quia sic credidistis, scilicet quod resurrexit, peccata
vestra non sunt vobis dimissa. Et hoc est quod dicit adhuc estis in
peccatis vestris. Sed quia posset aliquis dicere: licet fides non
purget peccata, possunt tamen purgari ab eis per bona opera; ideo
addit secundum inconveniens, scilicet quod mortui, qui non possunt
purgari in alia vita, perierunt absque spe salutis. Et ideo, quasi
concludens, dicit ergo qui in Christo, id est in fide Christi,
dormierunt, id est mortui sunt in spe salutis, perierunt, quia in
alia vita nulla sunt opera meritoria. Sed quia posset adhuc dicere:
non curo de peccatis, non curo de mortuis, dummodo habeam in vita ista
quietem et tranquillitatem, ideo addit tertium inconveniens cum dicit
si in hac tantum vita, et cetera. Et innititur tali argumento: si
resurrectio mortuorum non est, sequitur quod nihil boni habeatur ab
hominibus, nisi solum in vita ista; et si hoc est, tunc illi sunt
miserabiliores, qui in vita ista multa mala et tribulationes
patiuntur. Cum ergo plures tribulationes apostoli et Christiani
patiantur, sequitur quod sint miserabiliores caeteris hominibus, qui
ad minus perfruuntur huius mundi bonis. Sed circa hanc rationem
videntur duo dubitanda. Unum quia non videtur quod sit verum
universaliter quod apostolus dicit, scilicet quod Christiani sunt
confidentes in hac vita tantum, quia possent dicere illi, quod licet
corpora non habeant bona nisi in vita ista, quae est mortalis, tamen
secundum animam habent multa bona in alia vita. Ad hoc obviatur
dupliciter. Uno modo, quia si negetur resurrectio corporis, non de
facili, imo difficile est sustinere immortalitatem animae. Constat
enim quod anima naturaliter unitur corpori, separatur autem ab eo
contra suam naturam, et per accidens. Unde anima exuta a corpore,
quamdiu est sine corpore, est imperfecta. Impossibile autem est quod
illud quod est naturale et per se, sit finitum et quasi nihil; et
illud quod est contra naturam et per accidens, sit infinitum, si anima
semper duret sine corpore. Et ideo Platonici ponentes
immortalitatem, posuerunt reincorporationem, licet hoc sit
haereticum: et ideo si mortui non resurgunt, solum in hac vita
confidentes erimus. Alio modo quia constat quod homo naturaliter
desiderat salutem sui ipsius, anima autem cum sit pars corporis
hominis, non est totus homo, et anima mea non est ego; unde licet
anima consequatur salutem in alia vita, non tamen ego vel quilibet
homo. Et praeterea cum homo naturaliter desideret salutem, etiam
corporis, frustraretur naturale desiderium. Secundum dubium est quia
videtur quod, dato quod corpora non resurgant, non essemus nos
Christiani miserabiliores caeteris hominibus, quia illi qui sunt in
peccatis, sustinent maximos labores. Ier. IX, 5: ut inique
agerent, laboraverunt, et Sap. V, v. 7: dicunt impii:
ambulavimus vias difficiles. At vero de bonis et iustis dicitur Gal.
c. V, 22: fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, et
cetera. Ad hoc dicendum quod mala quae sunt in hoc mundo, non sunt
secundum se appetenda, sed secundum quod ordinantur ad aliquod bonum.
Apostoli autem et Christiani multa mala passi sunt in hoc mundo.
Nisi ergo ordinarentur ad aliquod bonum, essent miserabiliores
caeteris hominibus. Aut ergo ordinantur ad bonum futurum, aut ad
bonum praesens; sed ad bonum futurum non ordinantur, si non est
resurrectio mortuorum. Si autem ordinantur ad bonum praesens, hoc vel
est bonum intellectus, sicut philosophi naturales paupertates et alia
multa mala passi sunt, ut pervenirent ad veram veritatem. Sed ad hoc
non possunt ordinari, si non est resurrectio mortuorum: quia sic fides
eorum esset falsa, quia ipsi praedicaverunt resurrectionem futuram;
falsitas autem non est bonum intellectus. Vel est bonum moris, sicut
morales philosophi multa mala passi sunt, ut pervenirent ad virtutes et
famam. Sed nec ad hoc ordinari possunt, quia si resurrectio mortuorum
non sit, non reputatur virtus et gloria velle omnia delectabilia
dimittere, et sustinere poenas mortis et contemptus, sed potius
reputatur stultitia. Et sic patet quod miserabiliores essent caeteris
hominibus.
|
|