|
Hic probat positam superius conditionalem esse veram, scilicet si
Christus resurrexit, mortui resurgunt. Et circa hoc tria facit.
Primo ostendit quomodo se habeat resurrectio Christi ad resurrectionem
aliorum; secundo ostendit ordinem resurrectionis, ibi unusquisque
autem in suo ordine, etc.; tertio ostendit finem resurrectionis, ibi
deinde finis, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit
habitudinem resurrectionis Christi ad resurrectionem aliorum, per
conditionalem praedictam, probans hoc; secundo probat ipsam
habitudinem, ibi quoniam quidem, et cetera. Dicit ergo nunc, id est
ex quo dicta inconvenientia sequuntur si Christus non resurrexit, ideo
ad ipsa vitanda dicamus, quod Christus resurrexit. Hoc autem verum
est, secundum quod Matth. ult. dicitur, et aliis locis
Evangeliorum. Sed resurrectionis Christi habitudo ita se habet ad
resurrectionem aliorum, sicut primitiae fructuum ad sequentes fructus,
quae excedunt alios fructus tempore et melioritate, seu dignitate; et
ideo dicit quod resurrexit, non sicut alii, sed primitiae, id est
primo tempore et dignitate. Apoc. I, 5: primogenitus mortuorum.
Primitiae, dico, dormientium, id est, mortuorum qui in spe
resurrectionis quiescunt. Ex hoc potest inferri conditionalis posita,
quia, sicut dicimus et verum est, si Christus, qui est primitiae
dormientium, resurrexit, ergo et alii dormientes. Sed contrarium
videtur, scilicet quod Christus non resurrexit primitiae dormientium,
quia Lazarus fuit resuscitatus a Christo nondum passo, et aliqui
prophetae suscitaverunt alios a mortuis, ut habetur in veteri
testamento. Ad hoc dicendum quod duplex est resurrectio. Una est ad
vitam mortalem, et ad istam Lazarus et alii, qui suscitati fuerunt,
resurrexerunt ante Christum. Alia ad vitam immortalem, et de hac
loquitur hic apostolus. Sed contra Matth. XXVII, 52
dicitur, quod multa corpora sanctorum surrexerunt. Cum ergo hoc
legatur ante Christi resurrectionem, et constet quod non resurrexerunt
ad vitam immortalem, videtur quod adhuc restet quaestio prima.
Responsio. Dicendum est, quod hoc quod Matthaeus dicit de
resurrectione illorum, dicit per anticipationem, quia licet dicatur in
tractatu de passione, non tunc resurrexerunt, sed postquam Christus
resurrexit. Quoniam quidem, et cetera. Hic probat habitudinem
positam, scilicet quod Christus sit primitiae dormientium. Et primo
probat in generali, secundo in speciali, ibi et sicut in Adam, et
cetera. Probat in generali tali ratione: Deus voluit reintegrare
humanam naturam, sed humana natura corrupta est per hominem, quia mors
intravit per hominem. Pertinebat ergo ad dignitatem humanae naturae,
ut reintegraretur per hominem, hoc autem est ut reducatur ad vitam.
Conveniens ergo fuit, sicut mors intravit per hominem, scilicet per
Adam, ita resurrectio mortuorum fieret per hominem, scilicet per
Christum. Rom. c. V, 17: si enim unius delicto, et cetera.
Et sicut in Adam. Hic probat idem in speciali, dicens quod sicut in
Adam omnes morimur morte corporali, ita et omnes vivificamur in
Christo. Rom. V, 12: per unum hominem, et cetera. Et non
dicit per Evam, quod videtur contra illud Eccli. XXV, 33: per
illam omnes morimur. Dicendum quod hoc est per illam Evam, scilicet
suggerentem, sed per Adam sicut causantem. Nam si solum Eva
peccasset, peccatum originale non fuisset traductum in posteros.
Vivificabuntur, inquam, in Christo, scilicet boni et mali vita
naturae, sed vita gratiae non nisi boni; sed tamen apostolus loquitur
hic de resurrectione ad vitam naturae, ad quam omnes vivificabuntur.
Io. V, 26: sicut pater habet vitam in semetipso, ita et filio
dedit vitam habere, id est vivificandi virtutem. Io. V, 28:
omnes qui in monumentis sunt, et cetera. Unusquisque autem in suo
ordine, et cetera. Hic ostendit ordinem resurrectionis. Et primo
insinuat ipsum ordinem; secundo manifestat id quod dixerat, ibi
primitiae Christus, et cetera. Dicit ergo quod verum est quod omnes
in Christo vivificabuntur, sed tamen differenter, quia differentia
erit inter caput et membra, et differentia quantum ad bonos et malos.
Et ideo dicit quod unusquisque resurget in suo ordine, scilicet
dignitatis. Rom. XIII, 1: quae autem sunt, a Deo ordinata
sunt. Sed hunc ordinem consequenter manifestat, quia primitiae
Christus, quia ipse est prior tempore et dignitate, quia plus de
gloria. Io. I, 14: vidimus eum quasi unigenitum, et cetera.
Deinde resurgent omnes qui sunt Christi, posteriores tempore et
dignitate. Isti sunt qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et
cetera. Gal. IV, 4: at ubi venit plenitudo. I Tim. VI,
v. 14: serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in
adventum domini nostri. Qui autem sint Christi exponit, dicens qui
crediderunt per fidem, per dilectionem operantem. Hebr. XI, 6:
accedentem ad Deum oportet credere, et cetera. In adventu eius,
primo et secundo. Sed sciendum quod inter alios sanctos non erit ordo
temporis, quia omnes resurgent in ictu oculi, sed bene secundum
dignitates, quia martyr resurget ut martyr, apostolus ut apostolus,
et sic de aliis. Deinde finis. Hic ostendit finem resurrectionis,
et hunc duplicem. Unum quantum ad adeptionem boni, alium quantum ad
remotionem mali, ibi oportet illum regnare, et cetera. Circa primum
duo facit. Primo ostendit quod adeptio ipsius boni consistit in
inhaerentia ad Deum; secundo ostendit, quod in immediata
inhaerentia, ibi cum evacuaverit, et cetera. Dicit ergo, quod
deinde, id est post hoc, erit finis resurrectionis. Et finis
huiusmodi non erit, ut vivant vita corporis et voluptatibus, ut
Iudaei et Saraceni fingunt; sed quod inhaereant Deo per immediatam
visionem et beatam fruitionem: et hoc est tradere regnum Deo et
patri. Et ideo dicit cum tradiderit, id est, perduxerit, regnum,
id est fideles suos quos proprio sanguine acquisivit, Apoc. V, 9:
redemisti nos Deo in sanguine tuo, Deo et patri, id est ante
conspectum Dei, id est creatoris sui, inquantum est homo, et
patris, inquantum est Deus. Et hoc est, quod petebat Philippus,
Io. XIV, 8: domine, ostende nobis patrem, et cetera. Sed sic
tradet, ut sibi non adimat, imo ipse unus Deus cum patre et sancto
spiritu regnabit. Vel cum tradiderit regnum Deo et patri, id est cum
ostendet Deum patrem regnare. In Scriptura enim tunc dicuntur aliqua
fieri, quando primo innotescunt, et huiusmodi innotescentia fit per
Christum. Matth. XI, 27: nemo novit patrem, nisi filius, et
cui, et cetera. Cum evacuaverit. Hic ostendit immediationem dictae
inhaerentiae. Sicut enim dicitur Gal. IV, 1 s., quanto tempore
haeres parvulus est, est sub tutoribus, et cetera. Sed quando iam
est magnus et perfectus, tunc immediate absque paedagogo et tutore sub
patre est in domo. Status autem huius vitae praesentis assimilatur
pueritiae, et ideo in vita ista sumus sub Angelis, sicut sub
tutoribus, inquantum praesunt nobis et dirigunt nos; sed quando
tradetur regnum Deo et patri, tunc immediate erimus sub Deo, et
cessabunt omnia alia dominia. Et hoc est quod dicit et cum evacuaverit
omnem principatum et potestatem et virtutem, id est cum cessaverit omne
dominium, tam humanum quam angelicum, tunc immediate erimus sub Deo.
Is. II, 12: exaltabitur dominus solus in die illa. Ier. c.
XXXI, 34: non docebit ultra vir proximum suum, et cetera. Sed
numquid non remanebunt ordines Angelorum distincti? Dicendum quod
sic, quantum ad eminentiam gloriae, qua unus alteri praeeminet, sed
non quantum ad efficaciam executionis ad nos. Et ideo illos dicit
evacuari, quorum nomina pertinent ad executionem, scilicet
principatus, potestates et virtutes. Illos autem qui sunt de
superiori hierarchia non nominat, quia non sunt exequentes; nec
Angelos, quia est nomen commune. Dominationes autem non dixit
evacuari, quia licet sint de exequentibus, non tamen ipsi exequuntur,
sed dirigunt et imperant. Dominorum enim est dirigere et imperare,
non exequi; Archangeli vero intelliguntur cum principatibus; archos
enim idem est quod princeps. Hi tres ordines secundum Gregorium
leguntur descendendo, quia secundum ipsum principatus sunt super
potestates, et potestates super virtutes; sed secundum Dionysium,
ascendendo, quia vult quod virtutes sint super potestates, et
potestates super principatus. Vel aliter cum evacuaverit, etc., id
est tunc erit notum, quod principatus, et potestates, et dominationes
nihil potestatis habuerunt ex seipsis, sed a Deo, ex quo sunt omnia.
Deinde cum dicit oportet illum, etc., ostendit apostolus finem
resurrectionis quoad remotionem mali. Quod quidem ostendit per
destructionem omnium inimicorum ad Christum. Et primo ponit ipsorum
destructionem; secundo subiectionis perfectionem, ibi novissime
autem, etc.; tertio subiectionis finem, ibi cum autem subiecta
fuerint. Dicit ergo primo: dixi quod finis erit, cum tradiderit
regnum Deo et patri; sed numquid Christus habet regnum ita quod
oportet illum regnare? Sic enim dicitur Matth. ult.: data est
mihi, et cetera. Lc. I, 32: et regnabit in domo Iacob.
Oportet, inquam, donec ponat inimicos suos sub pedibus eius. Sed
numquid modo non sunt inimici eius sub pedibus eius, id est, sub
potestate Christi? Dicendum quod modo inimici Christi sunt sub
potestate eius, sed dupliciter. Vel inquantum per ipsum convertuntur
sicut Paulus, quem prostravit Act. IX, 3 s.; vel inquantum
Christus facit voluntatem suam, etiam de his qui faciunt hic contra
voluntatem Christi. Sic ponit inimicos suos sub pedibus suis,
puniendo eos; sed in futuro ponet sub pedibus, id est sub humanitate
Christi. Sicut enim per caput deitas Christi intelligitur, quia
caput Christi Deus, I Cor. XI, 3, ita per pedem, humanitas.
Ps. CXXXI, 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius, et
cetera. Sic ergo inimici erunt non solum sub deitate, sed etiam sub
humanitate Christi. Phil. II, 10: in nomine Iesu omne genu,
et cetera. Sed quid est quod dicit donec ponat? et cetera. Numquid
non regnabit, priusquam posuerit inimicos sub pedibus? Dicendum quod
hoc potest intelligi dupliciter, nam ly donec quandoque determinat
tempus, et ponitur pro finito, sicut si dicerem: non videbo Deum
donec moriar, quia usque tunc non videbo, sed postea videbo.
Quandoque ponitur pro infinito, sicut cum dicitur: non cognovit eam
donec peperit filium suum. Non quod velit dicere, quod non cognovit
eam solum usque ad partum filii, sed nec etiam postea unquam cognovit,
sicut dicit Hieronymus. Iste modus servatur quando aliqui intendunt
excludere illa solum de quibus est dubium. Unde Evangelium exclusit
illud solum, quod videtur esse dubium, scilicet quod Ioseph
cognovisset beatam virginem ante partum. Hoc vero quod post partum non
cognovit eam, nulli est dubium, cum tot mysteria pueri viderit et
toties ab Angelis monitus sit, et adoratus etiam a magis Iesus
fuisset; unde poterat eam iam Dei matrem cognoscere, et ideo non
curavit hoc excludere: sic etiam loquitur hic apostolus. Quod enim
aliquis regnet, adhuc inimicis non subiugatis, videtur esse dubium;
sed quod regnet postquam inimici subiugati sunt, nulli est dubium. Et
ideo illud excludit principaliter dicens donec ponat, etc., quasi
dicat: verum est, quod Christus habet regnum, et licet sint aliqui
inimici, dum non faciunt voluntatem suam, tamen regnat donec ponat,
et cetera. Potest etiam alio modo intelligi donec ponat, etc., ut
ly donec determinet tempus, et ponatur pro futuro, ut dicatur sic
oportet illum regnare, sed quando? Donec ponat, et cetera. Quasi
dicat: usque tunc regnabit, quousque ponat inimicos sub pedibus,
postea vero non regnabit. Sed secundum hanc expositionem, regnare non
importat regnum habere, sed in regnando proficere et regnum augeri, et
hoc quantum ad manifestationem perfectam regni Christi. Quasi dicat:
regnum Christi paulatim proficit, inquantum scilicet manifestatur et
innotescit, donec ponat inimicos sub pedibus, id est quousque omnes
inimici regnare eum fateantur: boni quidem cum gaudio beatitudinis,
mali vero cum confusione; et postea non regnat, id est regnum suum non
proficit, et non amplius manifestatur, quia iam plene manifestum
erit. Sic ergo patet omnium adversantium subiectio, quae quidem
subiectio perfectissima erit, quia etiam illud quod maxime inimicatur,
subiicietur sibi. Hoc autem est mors, quae maxime contrariatur
vitae; et ideo dicit novissime autem, etc.; ubi tria facit. Primo
ponit subiectionem mortis; secundo probat hoc per auctoritatem, ibi
omnia enim subiecit, etc.; tertio ex ipsa auctoritate arguit, ibi
cum autem dicat, et cetera. Dicit ergo: dixi quod omnes inimicos
subiecit sub pedibus eius. Sed qualiter? Perfectissime, inquam,
quia novissime inimica mors destruetur, scilicet in fine, quia non
poterit esse cum vita, ubi omnes per resurrectionem vivent. Os.
XIII, 14: ero mors tua, o mors. Is. XXV, 8:
praecipitabit mortem in sempiternum. Sciendum est autem, quod
Origenes ex hoc verbo sumpsit occasionem erroris sui, quem ponit in
periarchon. Ipse enim voluit quod poenae damnatorum essent purgatoriae
et non aeternae, et voluit quod omnes, qui sunt in Inferno,
quandoque converterentur ad Christum et salvarentur, et etiam
Diabolus. Et hoc confirmat per ista verba donec ponam inimicos, et
cetera. Et intelligit quod hoc quod dicitur inimicos sub pedibus,
solum intelligitur de subiectione, quae fit per conversionem peccatorum
ad Deum, non de subiectione qua sunt subiecti Christo etiam illi,
qui numquam convertuntur ad Christum, inquantum punit eos in
Inferno. Et ideo dicit oportet illum regnare, donec ponat inimicos
sub pedibus, quia tunc omnes damnati et qui sunt in Inferno
salvabuntur, inquantum scilicet convertentur ad ipsum, et servient
ei, et non solum ipsi homines damnati; autem, pro sed, novissime
ipsa mors, id est Diabolus, destruetur, non quod non sit omnino,
sed quod non sit mors, quia etiam ipse Diabolus in fine salvabitur.
Sed hoc est haereticum et damnatum in Concilio. Iterum sciendum est
quod apostolus signanter posuit hoc quod dicitur novissime autem,
etc., ad removendum duas quaestiones, quae possunt fieri circa
praedicta de resurrectione, scilicet utrum Christus posset vivificare
mortuos. Et hoc solvitur, quia omnes inimicos posuit sub pedibus
eius, et etiam ipsam mortem. Et quare non statim omnes resuscitavit?
Ad quod respondetur, quod oportet quod primo subiiciat inimicos sub
pedibus, et novissime cum destruetur ipsa mors, tunc resurgent omnes
ad vitam. Non ergo differt, quia non potest, sed ut servet ordinem,
quia quae a Deo sunt, ordinata sunt. Quod autem ipsa mors
subiiciatur Christo, probat per auctoritatem Ps. VIII, 8:
omnia subiecisti sub pedibus eius, id est, sub humanitate eius,
scilicet Christi. Phil. II, v. 11: omnis lingua, et cetera.
Is. XLV, 24: mihi curvabitur omne genu, et cetera. Ex hac
autem auctoritate argumentatur, dicens cum autem dicat, et cetera.
Et est ratio sua talis: propheta dicit omnia subiecisti, etc., sed
dicendo omnia, constat quod nihil exclusit, nisi illum qui subiecit;
ergo subiecta sunt Christo omnia et ipsa mors. Dicit ergo: cum autem
dicat, Psalmista scilicet, omnia subiecta sunt ei, scilicet
Christo, inquantum homini, praeter eum, scilicet patrem, qui
subiecit ei omnia. Hebr. II, v. 8: in eo qui omnia sibi
subiecit, et cetera. Matth. ult.: data est mihi omnis potestas,
et cetera. Sed contra. Si pater subiecit omnia filio, ergo filius
est minor patre. Responsio. Dicendum est, quod pater subiecit omnia
filio, inquantum est homo, ut dictum est, et sic pater est maior
filio. Est enim minor patre secundum humanitatem, aequalis vero
secundum divinitatem. Vel dicendum, quod etiam ipse filius,
inquantum Deus, subiecit sibi omnia, quia sic potest omnia quae pater
potest, Phil. III, 20: salvatorem expectamus, etc.,
secundum operationem qua potens est subiicere omnia. Consequenter cum
dicit cum autem subiecta fuerint illi omnia, etc., ostendit finem
huius resurrectionis non esse in humanitate Christi, sed ulterius
perducetur rationalis creatura ad contemplationem divinitatis, et in ea
est beatitudo nostra, et finis noster ipse Deus est. Et ideo dicit
cum autem subiecta, etc., quasi dicat: nondum Deus subiecit omnia
Christo, sed cum omnia fuerint ei subiecta, scilicet Christo, tunc
ipse filius secundum humanitatem subiectus erit illi, scilicet patri,
Io. XIV, 28: pater maior me est; et subiectus est nunc etiam
Christus secundum quod homo patri, sed hoc tunc manifestius erit. Et
ratio huius subiectionis est ut sit Deus omnia in omnibus, id est ut
anima hominis totaliter requiescat in Deo, et solus Deus sit
beatitudo. Modo enim in uno est vita et virtus in alio et gloria in
alio, sed tunc Deus erit vita et salus et virtus, et gloria et
omnia. Vel aliter ita, ut sit Deus omnia in omnibus, quia tunc
manifestabitur quod quidquid boni habemus est a Deo.
|
|