|
Ostensa resurrectione mortuorum ex resurrectione Christi, hic
consequenter ostendit resurrectionem mortuorum ex vita sanctorum. Et
circa hoc duo facit. Primo probat propositum; secundo subiungit
admonitionem, ibi nolite seduci, et cetera. Probat autem
propositum, ducendo ad tria inconvenientia. Primum inconveniens est
quod frustraretur devotio hominum ad Baptismum; secundum est quod
frustraretur labor sanctorum, et hoc ponit ibi ut quid et nos
periclitamur, etc.; tertium est quod daretur occasio fruendi
voluptatibus. Et hoc ponit, ibi manducemus et bibamus, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ponit primum inconveniens; secundo
explicat illud, ibi si omnino mortui, et cetera. Dicit ergo primo:
dixi quod mortui resurgunt, alioquin, scilicet si non est resurrectio
mortuorum futura, ut nos praedicamus, quid facient qui, et cetera.
Hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut per hoc quod dicit
mortui, intelligantur opera peccati, quae sunt mortua, quia carent
vita gratiae, et ducunt ad mortem. Hebr. IX, 14: sanguis
Christi emundabit, et cetera. Et secundum hoc plana est littera.
Quid, scilicet facient illi, qui baptizantur pro mortuis, id est pro
peccatis abluendis, si non sint vitam gratiae habituri? Alio modo,
quia quidam tunc temporis volebant, quod homines possent primo
baptizari, ut sibi ipsis remissionem peccatorum consequerentur; et
iterum baptizabantur pro aliquo consanguineo suo defuncto, ut etiam
post mortem dimitterentur ei peccata. Et secundum hoc sit littera:
quid facient qui baptizantur pro mortuis, scilicet consanguineis, pro
quorum salute baptizantur, si non sit resurrectio mortuorum? Sed isti
in aliquo commendari possunt, scilicet in hoc quod fidem resurrectionis
videbantur habere. Sed in aliquo possunt reprehendi, in hoc scilicet
quod unum credebant posse pro alio baptizari. Sed tunc est quaestio:
si oratio unius prodest alteri, quare non etiam Baptismus? Ad hoc
est duplex responsio. Una est, quod opera quae faciunt vivi, prosunt
mortuis propter unionem charitatis et fidei. Et ideo non prosunt nisi
illis qui decedunt cum charitate et fide. Unde infidelibus nec
oratio, nec Baptismus vivorum prosunt; tamen oratio prodest illis qui
sunt in Purgatorio. Alia responsio, et melior, quia bona opera
valent mortuis, non solum ex vi charitatis, sed etiam ex intentione
facientis. Sicut si ego dicerem Psalterium pro aliquo qui est in
Purgatorio, qui tenebatur dicere, ut satisfaciam pro eo, valet
quidem quantum ad satisfactionem solum illi pro quo dico. Dicendum est
ergo secundum hoc, quod Baptismus non habet virtutem ex intentione
nostra, sed ex intentione Christi. Intentio autem Christi est ut
Baptismus illis proficiat, qui in Christi fide baptizantur.
Consequenter istud inconveniens explicat, dicens si omnino, et
cetera. Et ista explicatio videtur magis convenire secundae
expositioni supra positae, quasi dicat: ut quid baptizantur pro
illis, id est, pro mortuis, si non resurgunt? Sed si secundum
primam expositionem exponatur, tunc sic potest dici si omnino mortui
non resurgunt, ut quid etiam baptizantur pro illis, id est pro
peccatis, cum ipsa non dimittantur? Ut quid periclitamur, et
cetera. Hic ponit secundum inconveniens, et circa hoc duo facit.
Primo ponit inconveniens in communi; secundo in speciali, ibi
quotidie, et cetera. Dicit ergo: non solum frustra baptizantur
aliqui pro remissione peccatorum, sed nos etiam frustra affligimur, si
resurrectio mortuorum non est. Et hoc est quod dicit ut quid et nos,
sancti apostoli, periclitamur, id est pericula patimur, omni hora?
II Cor. c. XI, 26: periculis fluminum, periculis, et
cetera. Constat enim, quod sancti exponunt se tribulationibus, et
affligunt seipsos propter spem vitae aeternae, secundum illud Rom.
V, 11: non solum autem, sed et gloriamur, et cetera. Spes autem
non confundit, et cetera. Si ergo resurrectio mortuorum non sit,
totaliter spes perit. Frustra ergo affligerent se, si mortui non
resurgunt. Nec obstat, si dicatur quod anima separata praemiatur,
quia, ut probatum est supra, non posset probari quod anima esset
immortalis. Consequenter cum dicit quotidie, etc., enumerat
pericula in speciali, et primo quantum ad personam; secundo quantum ad
locum, ibi si, secundum hominem, ad bestias, et cetera. Manifestat
ergo in speciali pericula quantum ad personam suam; unde dicit quotidie
morior, etc., quasi dicat: non quaecumque pericula patimur, sed
etiam mortis, quia quotidie morior, id est sum in periculis mortis.
Ps. XLIII, 22: propter te mortificamur tota die. Et hoc
ostendit apostolus Roman. 8 in persona apostolorum esse dictum, II
Cor. IV, v. 10: semper mortificationem, et cetera. Propter
gloriam vestram, id est ut ego acquiram gloriam, quam expecto ex
vestra conversione ad fidem. II Thess. II, 20: vos estis
gloria mea et gaudium, quam habeo, id est, spero me habiturum, in
Christo Iesu domino nostro, id est per charitatem Christi. Alia
littera habet per gloriam, etc., et tunc ly per gloriam, est verbum
iurantis; quasi dicat: per gloriam vestram, quam scilicet
expectatis, quae est Deus. Ac si diceret: iuro per Deum, quem
habeo in spe in Christo Iesu, id est per passionem, et cetera. Ex
quo apparet, quod etiam apostolus iuravit, et quod in viris perfectis
iurare non est peccatum. Si secundum hominem, et cetera. Hic
specificat pericula quantum ad locum. Ubi sciendum est, quod hoc
legitur Act. c. XIX, ubi dicitur quod, cum Paulus apud Ephesum
multos convertisset ad fidem, quidam concitaverunt contra eum populum,
intantum quod non esset ausus exire in theatrum, et quod multa pericula
sit ibi passus. Ergo forte facit hic de hoc mentionem, quia e vicino
passus hoc fuerat. Dicit ergo: si secundum hominem, id est secundum
rationem ex qua homo est, hoc disputando de resurrectione, concludens
quod homo non moritur sicut bestia. Pugnavi ad bestias, id est ad
homines bestialiter viventes apud Ephesum. Vel si pugnavi ad bestias
Ephesi, et hoc dico non ex revelatione divina, sed secundum hominem,
id est ex instinctu humano, si tot pericula passus sum, et cetera.
Deinde cum dicit manducemus, etc., ponit tertium inconveniens, quod
est: si resurrectio mortuorum non esset, daretur occasio fruendi
voluptatibus. Quasi dicat: si non est alia vita, stulti sumus si
affligimus nos, sed manducemus et bibamus, id est utamur deliciis et
fruamur voluptatibus. Sap. II, v. 1: non est, qui sit
agnitus, etc.: venite, fruamur, et cetera. Cras enim, id est,
in proximo, moriemur; totaliter enim deficiemus in anima et corpore,
si mortui non resurgunt. Deinde cum dicit nolite seduci, ex
praedictis concludit admonitionem, et primo quantum ad infirmos;
secundo vero quantum ad perfectos et iustos, ibi vigilate, iusti, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo reddit eos attentos, dicens
nolite seduci, quasi dicat: dictum est, quod si resurrectio mortuorum
non sit, stultum esset non uti lasciviis et voluptatibus. Ne ergo ad
lascivias inducamini, nolite seduci ab his qui negant resurrectionem.
Col. II, 18: videte ne quis vos seducat, et cetera. Secundo
rationem attentionis assignat, dicens corrumpunt, etc., quasi
dicat: ideo nolite seduci, quia colloquia mala, illorum scilicet qui
negant resurrectionem, corrumpunt bonos mores, II Tim. II,
17: sermo eorum serpit ut cancer. Hieronymus dicit quod hoc est
sumptum ex dictis gentilium, et est versus cuiusdam Menandri. Et ex
hoc, ut ipse dicit, argumentum habemus, quod licet nobis quandoque in
sacra Scriptura uti auctoritatibus gentilium. Deinde cum dicit
vigilate, etc., ponit admonitionem quantum ad perfectos. Posset
enim dicere, quod a colloquiis illorum debent cavere infirmi qui de
facili seducuntur; perfecti autem non sic seduci possunt. Apostolus
autem vult, quod etiam perfecti sint cauti. Unde circa hoc duo
facit. Primo reddit eos attentos, dicens vigilate, iusti, id est
vos, qui reputamini iusti, vigilate, id est, solliciti sitis.
Matth. XXIV, 42: vigilate, quia nescitis, et cetera.
Apoc. XVI, 15: beatus qui vigilat, et cetera. Secundo
rationem assignat, dicens nolite, etc., et hanc duplicem, quarum
unam propter seipsos. Nullus enim est adeo perfectus, quin debeat
sibi cavere a peccatis. Inertia autem et torpor frequenter inducit ad
peccatum, unde ne peccent inducit eos ad vigiliam, et ideo dicit et
nolite peccare, id est ne peccetis, Tob. IV, 6: in mente habeto
Deum, et cave ne aliquando peccato consentias. Aliam rationem
inducit propter alios, quia non solum propter seipsos sint solliciti,
sed et propter alios, ne illi seducantur. Et hoc est quod dicit
quidam enim habent ignorantiam Dei, id est non rectam fidem. Rom.
X, v. 3: ignorantes Dei iustitiam, et cetera. Et hoc loquor
vobis ad reverentiam vestram, ut sitis cauti. Vel ad verecundiam
vestram, quia verecundum est vobis, qui reputamini sapientes, et
instructi in fide, quod sint aliqui inter vos ignorantiam Dei
habentes, id est non rectam fidem.
|
|