|
Superius apostolus probavit resurrectionem mortuorum, hic ostendit
qualitatem et modum resurgentium. Et circa hoc duo facit. Primo
movet quaestionem circa qualitatem resurgentium; secundo solvit, ibi
insipiens tu, et cetera. Circa resurrectionem fuerunt duo errores.
Quidam enim totaliter negabant resurrectionem mortuorum futuram. Cum
enim non considerarent nisi principia naturae et posse, et viderent
quod secundum principia naturae et posse nullus de morte potest redire
ad vitam, nec caecus potest recuperare visum, ideo totaliter
negaverunt resurrectionem, ex quorum persona dicitur Sap. II, 5:
umbrae transitus est tempus nostrum, et cetera. Et ibidem: de nihilo
nati sumus, et cetera. Iob XIV, v. 14: putasne mortuus homo
rursum vivet, et cetera. Alii autem dixerunt resurrectionem mortuorum
futuram esse, sed dicebant quod resurgebant ad eumdem modum vivendi,
et ad eosdem actus. Et hoc etiam posuerunt quidam philosophi qui
dicunt: post multa annorum curricula Plato adhuc resurget, et habebit
eosdem scholares Athenis, quos aliquando habuit. Hoc etiam asserunt
Pharisaei, Matth. XXII, 28, de muliere septem virorum, unde
dicebant: in resurrectione cuius erit? Saraceni etiam fingunt quod
habebunt post resurrectionem uxores, et voluptates, et delicias
corporales. Iob XX, 17: non videat rivulos fluminis torrentis
mellis et butyri. Contra quos dicitur Matth. XXII, 30, quod
erunt sicut Angeli Dei in caelo. Has ergo duas quaestiones movet hic
apostolus. Primam cum dicit quomodo resurgunt mortui? Quomodo est
possibile quod mortui qui sunt cinis possint resurgere? Secundam, cum
dicit quali autem corpore venient? Quasi dicat: numquid cum tali
corpore resurgent cum quali sumus modo? Has duas quaestiones solvit
cum dicit insipiens, et cetera. Primo solvit secundam, secundo vero
solvit primam, ibi ecce mysterium vobis dico, et cetera. Ad
intellectum autem eorum quae apostolus ponit in prima parte, oportet
investigare quid apostolus intendat. Intendit autem in ista parte
apostolus ostendere quod mortui resurgunt, et quod erit eadem
substantia. Ubi primo ponit similitudines; secundo adaptat, ibi sic
etiam resurrectio mortuorum, etc.; tertio probat, ibi si est corpus
animale, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit
similitudines in una specie, secundo in diversis speciebus, ibi non
omnis caro, eadem caro, et cetera. Circa primum sciendum est quod
videmus in una et eadem specie quod una res in via generationis habet
diversas qualitates et formas; sicut granum aliam formam et qualitatem
habet quando seminatur, aliam quando pullulat, aliam quando iam est in
herba. Et ideo ex hac similitudine apostolus intendit ostendere
qualitatem resurgentium. Unde circa hoc tria facit. Primo comparat
ordinem seminationis ad pullulationem; secundo differentiam qualitatis
in semine et in pullulatione, ibi tu quod seminas, etc.; tertio
causam qualitatis in pullulatione, ibi Deus autem, et cetera. Dicit
ergo insipiens, et cetera. Sed contra Matth. V, 22: qui
dixerit fratri suo: racha, et cetera. Dicendum quod dominus prohibet
dici fratri racha seu fatue, ex ira non ex correctione. Causa autem
quare dicit insipiens, est quia haec obiectio contra resurrectionem
procedit ex principiis humanae sapientiae, quae tamdiu est sapientia,
quamdiu est subiecta sapientiae divinae; sed quando recedit a Deo,
tunc vertitur in insipientiam; unde cum contradicat sapientiae
divinae, vocat eam insipientem. Quasi dicat: insipiens, nonne
quotidie experiris, tu, quia quod seminas, in terra, non
vivificatur, id est vegetatur, nisi prius moriatur, id est
putrescat? Io. XII, 24: nisi granum frumenti, et cetera. Ex
hoc videtur apostolus facere comparationem, quod quando corpus hominis
ponitur in sepulchro in terra, tunc est quaedam seminatio; quando vero
resurgit, tunc est quaedam vivificatio. Unde ex hoc opinantur
aliqui, resurrectionem mortuorum esse naturalem, propter hoc quod
apostolus hic resurrectionem comparat pullulationi seminis quae est
naturalis. Opinantur enim in pulveribus resolutis, in quos
resolvuntur humana corpora, esse quasdam virtutes seminales activas ad
corporum resurrectionem. Sed istud non videtur esse verum. Fit enim
resolutio corporis humani in elementa, sicut et aliorum mixtorum
corporum, unde pulveres in quos humana corpora resolvuntur, nullam
aliam habent virtutem activam quam alii pulveres, in quibus constat non
esse aliam virtutem activam ad corporis humani constitutionem, sed
solum in semine hominis; differunt autem pulveres in quos humana
corpora resolvuntur, ab aliis pulveribus solum secundum ordinationem
divinam, prout huiusmodi pulveres sunt ex divina sapientia ordinati,
ut iterum ex eis humana corpora reintegrentur. Unde resurrectionis
activa causa solus Deus erit, etsi ad hoc utatur ministerio
Angelorum, quantum ad pulverum collectionem. Propter quod apostolus
infra modum resurrectionis exponens, attribuit sono tubae, et supra
attribuit Christo resurgenti, non autem alicui virtuti activae in
pulveribus. Non ergo intendit hic probare apostolus quod resurrectio
sit naturalis, per hoc quod semen naturaliter pullulat, sed intendit
hic manifestare per exempla quaedam, quod non sit eadem qualitas
corporum resurgentium et corporum morientium, et primo per hoc quod non
est eadem qualitas seminis et pullulationis, ut ex sequentibus
manifeste ostendetur. Nam consequenter cum dicit et quod seminas,
etc., ostendit qualitatem seminis differentem esse a qualitate
pullulationis, cum dicit et quod seminas, non corpus, quod futurum
est, seminas, id est non quale futurum est seminas. Quod exponens
subdit sed nudum granum, puta tritici vel alicuius caeterorum,
scilicet seminum, quia seminatur nudum semen, pullulat autem ornatum
herba, et aristis, et huiusmodi. Et similiter corpus humanum aliam
qualitatem habebit in resurrectione quam nunc habet, ut infra
exponetur. Est tamen differentia inter resurrectionem humani
corporis, et pullulationem seminis; nam surget idem corpus numero,
sed habebit aliam qualitatem, sicut infra dicit apostolus, quod
oportet corruptibile hoc induere incorruptionem; et Iob XIX, 27
dicitur quem visurus sum ego ipse, et non alius. Sed in pullulatione
nec est eadem qualitas, nec idem corpus numero, sed solum idem
specie. Et ideo signanter apostolus de pullulatione loquens, dixit
non corpus, quod futurum est, seminas, dans intelligere quod non sit
idem numero. Et in hoc opus naturae deficit ab opere Dei. Nam
virtus naturae reparat idem specie, sed non idem numero: virtus autem
Dei reparare potest etiam idem numero. Et sic etiam ex hoc quod hic
dicitur potest sumi probatio ad hoc quod resurrectionem futuram fieri
non est impossibile, sicut insipiens obiiciebat. Quia si natura ex eo
quod mortuum est, potest reparare idem specie, multo magis Deus
potest reparare idem numero; quia et hoc ipsum quod natura facit, opus
Dei est. Habet enim hoc natura a Deo, quod hoc facere possit. Et
ideo consequenter describens qualitatem pullulationis, attribuit eam
primum quidem Deo, secundo proportioni naturae. Dicit autem primo
Deus autem dat illi corpus sicut vult, quia scilicet ex ordinatione
divinae voluntatis procedit, quod ex tali semine talis planta
producatur, quae quidem planta est quasi corpus seminis. Ultimus enim
fructus plantae est semen. Et hoc ideo attribuit operationi divinae,
quia omnis operatio naturae est operatio Dei, secundum illud supra
XII, 6: idem autem Deus qui operatur omnia in omnibus. Et hoc
sic potest considerari. Manifestum est enim quod res naturales absque
cognitione operantur ad finem determinatum, alioquin non semper, vel
in maiori parte, eumdem finem consequerentur. Manifestum est etiam,
quod nulla res cognitione carens in certum finem tendit, nisi directa
ab aliquo cognoscente, sicut sagitta tendit ad certum signum ex
directione sagittantis. Sicut ergo si aliquis videret sagittam directe
tendere ad certum signum, quamvis sagittantem non videretur,
cognosceret statim quod dirigeretur a sagittante. Ita cum videamus res
naturales absque cognitione tendere ad certos fines, possumus pro certo
cognoscere quod operantur ex voluntate alicuius dirigentis, quem
dicimus Deum. Et sic dicit apostolus quod Deus dat, semini,
corpus, id est, ex semine producit plantam, sicut vult. Sed
rursus, ne aliquis crederet huiusmodi naturales effectus ex sola Dei
voluntate provenire, absque operatione et proportione naturae,
subiungit et unicuique seminum proprium corpus, puta ex semine olivae
generatur oliva, et ex semine tritici generatur triticum. Unde et
Gen. I, 11: germinet terra herbam virentem et facientem semen
iuxta genus suum. Sic ergo et in resurrectione erit alia qualitas
corporis resurgentis, quae tamen proportionabitur meritis morientis.
|
|