|
Hic apostolus ponit exemplum de diversitate qualitatis corporis
resurgentis in diversis speciebus. Et primo comparando caelestia ad
terrestria; secundo terrestria ad caelestia, ibi sunt corpora
caelestia, etc.; tertio corpora caelestia ad invicem, ibi alia
claritas, et cetera. Quia posset aliquis dicere: quomodo est
possibile quod mortui resumant corpus et carnem, si non sint habituri
eamdem corporis qualitatem? Ideo ad hoc excludendum introducit
diversas qualitates corporis et carnis, ut sic manifestum sit quod non
oportet, si non erit eadem qualitas, quod non resumatur idem corpus,
vel eadem caro. Dicit ergo primo quod non omnis caro est eadem caro,
secundum formam, sed alia est caro hominum, alia piscium, alia
pecorum, alia volucrum, et cetera. Et similiter est alia morientis,
et alia resurgentis. Sicut autem exemplum superius inductum de semine
et pullulatione deficiebat in hoc quod in seminatione et pullulatione
non est idem numero, nec eaedem qualitates, ita haec exempla
deficiunt, quia in his exemplis nec est eadem species, nec eadem
qualitas. Sed caro hominis resurgentis est eadem secundum speciem cum
carne morientis, sed tamen erit alia secundum qualitatem. Erit enim
eiusdem naturae, sed alterius gloriae, ut Gregorius de corpore
Christi dicit. Si quis autem haec quae dicta sunt, ad diversum
statum resurgentium referre vellet, posset dici quod per homines
intelliguntur boni secundum rationem viventes, secundum illud Ez.
XXXIV, 31: vos autem greges mei, greges pascuae meae, homines
estis. Per pecora vero intelliguntur luxuriosi, secundum illud II
Petr. II, 12: hi vero velut irrationabilia pecora, et cetera.
Per volucres, superbi, per pisces, cupidi, secundum illud Ps.
VIII, v. 9: volucres caeli et pisces maris, et cetera. Ad
idem autem introducit diversitatem caelestium et terrestrium corporum,
cum subdit: sunt corpora caelestia, ut sol et luna et huiusmodi, et
sunt corpora terrestria, ut ignis, aqua, etc.; sed alia quidem est
gloria, id est pulchritudo et decor, caelestium corporum, alia autem
terrestrium, Eccli. XLIII, v. 10: species caeli gloria
stellarum. Et possunt per caelestia corpora intelligi contemplativi.
Phil. III, 20: nostra conversatio in caelis est. Per
terrestria activi, qui circa terrena occupantur; unde Marthae dictum
est, Lc. X, 41: turbaris erga plurima. Et ad idem ulterius
introducit diversam qualitatem caelestium corporum, cum dicit alia
claritas solis, et cetera. Similiter inter stellas est differentia,
stella enim differt, et cetera. Et potest intelligi per solem
Christus, Mal. ult.: orietur vobis timentibus nomen meum sol
iustitiae, et cetera. Per lunam beata virgo, de qua Cant. VI,
9: pulchra ut luna. Per stellas ad invicem ordinatas, caeteri
sancti. Iudic. V, 20: stellae manentes in ordine suo, et
cetera. Consequenter cum dicit sic erit resurrectio mortuorum,
adaptat praedicta exempla ad resurrectionem mortuorum. Nec
intelligendum est, quantum ad litteralem expositionem, quod apostolus
hoc dicat ad designandum in resurgentibus generis diversitatem, propter
id quod praemiserat stella differt, et cetera. Sed hoc refert ad
omnia praecedentia, ut ostendatur ex omnibus praemissis, quod sicut in
rebus inveniuntur diversae qualitates corporum, ita erit diversa
qualitas resurgentium a qualitate morientium. Unde sequitur seminatur
corpus, et cetera. Ubi apostolus maxime ostendit aliam esse
qualitatem corporis morientis, et corporis resurgentis. Et agit hic
de corpore resurgente glorioso, cuius propriae qualitates dotes
corporis gloriosi dicuntur. Quae quidem sunt quatuor, quas hic
apostolus tangit. Primo enim tangit dotem impassibilitatis, cum dicit
seminatur in corruptione, et cetera. Et quamvis seminatio accipi
posset pro prima corporis origine, secundum quod generatur ex semine,
tamen convenientius est, secundum intellectum apostoli, ut seminatio
referatur ad mortem et sepulturam, ut respondeat ei quod supra dictum
est: quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Dicitur
autem mors et resolutio, seminatio, non quod in corpore mortuo, vel
in cineribus ex eo resolutis sit aliqua virtus ad resurrectionem, sicut
est virtus activa in semine ad generationem; sed quia a Deo talis
ordinatio est deputata, ut ex eo iterato reformetur corpus humanum.
Sic igitur corpus humanum, quando seminatur, id est, quando
moritur, est in corruptione, id est secundum suam proprietatem est
corruptioni subiectum, secundum illud Rom. VIII, 10: corpus
quidem mortuum est propter peccatum. Sed resurget in incorruptione.
Dicitur autem hic incorruptio, non solum ad excludendum separationem
animae a corpore, quia hanc incorruptionem et corpora damnatorum
habebunt, sed ad excludendum tam mortem quam quamlibet noxiam
passionem, sive ab interiori, sive ab exteriori. Et quantum ad hoc
intelligitur impassibilitas corporis gloriosi, secundum illud Apoc.
VII, 16: non esurient, neque sitient amplius, et cetera.
Secundo tangit dotem claritatis, cum dicit seminatur in ignobilitate,
id est corpus quod ante mortem, et in morte est deformitatibus et
miseriis multis subiectum, secundum illud Iob XIV, 1: homo natus
de muliere, et cetera. Sed resurget in gloria, quae claritatem
significat, ut Augustinus dicit super Ioannem. Erunt enim corpora
sanctorum clara et fulgentia, secundum illud Matth. XIII, v.
43: fulgebunt iusti, sicut sol, et cetera. Tertio tangit dotem
agilitatis, cum dicit seminatur in infirmitate, id est, corpus
animale, quod ante mortem est infirmum et tardum, et ab anima non
facile mobile, secundum illud Sap. IX, 15: corpus quod
corrumpitur aggravat animam. Sed surget in virtute, quia scilicet
fiet ut ex tanta virtute ab anima moveri possit, ut in nullo
difficultatem ad motum exhibeat, quod ad dotem agilitatis pertinet.
Tanta enim erit ibi facilitas, quanta felicitas, ut Augustinus
dicit. Unde dicitur Sap. III, 7 de iustis: fulgebunt iusti,
et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Et Is. XL, 31:
qui sperant in domino habebunt fortitudinem, assument pennas, et
cetera. Quarto tangit dotem subtilitatis, cum dicit seminatur corpus
animale, et cetera. Quam quidam ad hoc referre volunt quod corpori
glorioso secundum hanc dotem competat ut possit simul esse cum corpore
non glorioso in eodem loco. Quod quidem sustineri posset, si corpori
secundum statum praesentem competeret, quod non posset simul cum alio
corpore esse in eodem loco secundum aliquid quod a corpore removeri
posset. Nunc autem si diligenter consideretur, quod secundum hoc
nihil aliud corpori competit nisi secundum quod habet dimensiones
corporales. Unde videmus corpora quantumcumque subtilia, non compati
secum alia corpora, ut patet in aere et in igne; et, ulterius, si
essent corpora separata omnino absque materia, sicut quidam posuerunt,
non possent simul cum corporibus naturalibus esse in eisdem locis, ut
philosophus dicit. Remanentibus igitur dimensionibus in quocumque
corpore, est contra suam naturam quod sit cum alio corpore in eodem
loco. Unde si hoc aliquando contingit, erit ex miraculo. Propter
quod Gregorius et Augustinus miraculo adscribunt quod corpus Christi
ad discipulos ianuis clausis intravit. Nulla enim virtus terminata
potest facere miraculum, hoc enim solius Dei est. Relinquitur ergo
quod esse simul cum alio corpore in eodem loco, non possit esse ex dote
seu ex qualitate corporis gloriosi. Non tamen negandum est quin corpus
gloriosum possit esse simul cum alio corpore in eodem loco, quia corpus
Christi post resurrectionem intravit ad discipulos ianuis clausis, cui
corpus nostrum in resurrectione conformandum speramus; sed sicut corpus
Christi hoc habuit non ex proprietate corporis, sed ex virtute
divinitatis unitae, ita corpus cuiuslibet alterius sancti hoc habebit
non ex dote, sed ex virtute divinitatis existentis in eo. Per quem
modum corpus Petri habuit quod ad umbram eius sanarentur infirmi, non
per aliquam proprietatem ipsius. Est ergo dicendum quod ad dotem
subtilitatis pertinet quod hic apostolus tangit dicens seminatur corpus
animale, surget spirituale. Quod quidam male intelligentes, dixerunt
quod corpus in resurrectione vertetur in spiritum, et erit simile aeri
aut vento, qui spiritus dicitur. Quod maxime excluditur per illud
quod ad apostolos dicitur Lc. ult.: palpate et videte, quia
spiritus, et cetera. Unde et hic apostolus non dicit quod resurgat
spiritus, sed spirituale corpus. Ergo in resurrectione spirituale
erit, non spiritus, sicut nunc est animale, non anima. Ad horum
autem differentiam cognoscendam considerandum est, quod unum et idem in
nobis est quod dicitur et anima et spiritus; sed anima dicitur secundum
quod perficit corpus, spiritus autem proprie secundum mentem, secundum
quam spiritualibus substantiis assimilamur, secundum illud Eph. c.
IV, 23: renovamini spiritu mentis vestrae. Item considerandum
est, quod triplex est differentia potentiarum in anima; quaedam enim
potentiae sunt quarum operationes ad bonum corporis ordinantur, sicut
generativa, nutritiva, et augmentativa. Quaedam vero sunt, quae
quidem corporeis organis utuntur, ut omnes potentiae sensitivae
partis; sed earum actus ad corpus non ordinantur directe, sed magis ad
perfectionem animae. Quaedam vero sunt potentiae quae neque utuntur
corporeis organis, neque directe ad bonum corporis ordinantur, sed
magis ad bonum animae, sicut quae pertinent ad intellectivam partem.
Primae ergo potentiae pertinent ad animam, inquantum animat corpus;
secundae vero maxime pertinent ad animam, inquantum est spiritus;
tertiae vero medio modo se habent inter utrasque: quia tamen iudicium
de potentia aliqua magis debet sumi ex obiecto et fine, quam ex
instrumento, ideo secundae potentiae magis se tenent cum tertiis, quam
cum primis. Item considerandum est quod cum unaquaeque res sit propter
suam operationem, corpus ad hoc perficitur ab anima, ut sit subiectum
operationibus animae. Nunc autem in statu isto corpus nostrum est
subiectum operationibus, quae pertinent ad animam, inquantum est
anima, prout generatur et generat, nutritur, crescit et decrescit.
Quantum autem ad spirituales animae operationes, corpus, licet aliquo
modo subserviat, tamen multum impedimentum affert, quia corpus quod
corrumpitur aggravat animam, ut dicitur Sap. IX, 5. Sed in
statu resurrectionis cessabunt operationes animales a corpore, quia non
erit generatio, nec augmentum aut nutrimentum, sed corpus absque
aliquo impedimento et fatigatione incessanter serviet animae ad
spirituales operationes eius, secundum illud Ps. LXXXIII,
5: beati qui habitant in domo tua, domine, et cetera. Sicut ergo
nunc est corpus nostrum animale, tunc vero erit spirituale. Causam
autem harum proprietatum quidam attribuunt luci, quam dicunt esse de
natura quintae essentiae, et venire in compositionem humani corporis,
quod quia frivolum est et fabulosum, sequentes Augustinum, dicimus
quod procedunt ex virtute animae glorificatae. Dicit enim Augustinus
in epistola ad Dioscorum: tam potenti natura Deus fecit animam, ut
eius plenissima beatitudo, quae in fine temporum promittitur sanctis,
redundet etiam in inferiorem naturam, quae est corpus; non beatitudo,
quae fruentis est propria, sed plenitudo sanitatis, id est,
incorruptionis vigor. Videmus autem ex anima quatuor corpori
provenire, et tanto perfectius, quanto anima fuerit virtuosior.
Primo quidem dat esse; unde quando erit in summo perfectionis, dabit
esse spirituale. Secundo conservat a corruptione; unde videmus
homines quanto sunt fortioris naturae, minus a calore et frigore pati.
Cum ergo anima fuerit perfectissima, conservabit corpus omnino
impassibile. Tertio dat pulchritudinem et claritatem; infirmi enim et
mortui propter debilitatem operationis animae in corpus, efficiuntur
discolorati, et quando erit in summa perfectione, faciet corpus clarum
et fulgidum. Quarto dat motum, et tanto facilius, quanto virtus
animae fuerit fortior supra corpus. Et ideo quando erit in ultimo suae
perfectionis, dabit corpori agilitatem.
|
|